Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

Irca secundum arguitur, quod non licet emere redditus perpetuos. quia qui pecuniam dat sub pacto vt plus recipiat, committit vsuram: quam illicita est, dicente Augustinum in origi. super illud psal. xxxvi. Tota die miseretur & foeneratur. secundum transia. lxx. Si foeneraueris homini. i. mutuam pecuniam tuam dederis, a quo aliquid plus quam dedisti expectes accipere, non pecuniam solam, siue illud sit triticum siue vinum siue oleum siue quodlibet aliud, si plus quam dedisti expectas recipere foenerator es. Attende quid facit foenerator: minus vult dare certe, & plus accipere. hoc facit emens redditus perpetuos. ergo &c. Contra. praelati & viri religiosi tales redditus emunt vel emere consulunt: quod non facerent si vsura esset, & non liceret.

DIco ad hoc secundum quod alias de terminaui, quod differunt mutuum & venditio seu emptio. Mutuum enim de natura sua debet esse omni no liberale fine spe amplius percipiendi, iuxta illud euangelicum. Mutuum dantes nihil inde sperantes. Nihil nec pecuniam, nec quicquam aliud, vt iam dictum est secundum Augustinu. Emptio autem siue venditio deber et esse omnino aequalis secundum rationem medii iustitiae commutatiuae. Vnde Augustinus xiii. de trinitate dixit de quodam. Vili velle emere, & carius vendere omnibus credidit adesse commune, quod reuera vitium est, vt dicit. de quo alibi satis tractauimus. Nunc autem pecunia tale quid est in qua per se non cadit emptio & venditio vt extremum, sed vt medium vtriusque, sicut ibidem exposuimus: & ideo vbicunque & quandocunque traditur pecunia in contractu tanquam extremum non tanquam medium emptionis & venditionis, mutuo traditur propter quod spes accipiendi pro huiusmodi pecuniae traditione: procul dubio secundum dictum Augustinus vsura est. Si ergo pecunia nuda datur & nulla omnino emptio & venditio interueniant siue vt tota simul recipiatur post lapsum temporis & ali quid amplius, de quo nullus dubitat quin sit vsura, siue vt per quotam aliquam singulis annis recipiatur intentione plus recipiendi recepta forte (plus dico recipiendi, vel per se quo ad vitam suam, vel par se & per haeredes siue successores suos quo ad vitam plurium, aut ad perpetuum) proculdubio non video quin sit vsura. Nec enim in aliquo differt emere tales redditus ad vitam vel ad perpetuum nisi quod maior est cupiditas amplius recipiendi vltra fortem ad perpetuum quam ad vitam. Nec in rei veritate est emptio: licet sic solet appellari vt pallietur vitium, quia vt dictum est extrema huius contractus & obligationis per se sunt pecunia simul data: & per quotas recipienda: sed est purum mutuum. Si enim esset emptio & venditio: vt vere posset dici quia pro data pecunia emerentur redditus, tunc oporteret interuenire contractum alium immo duos contractus circa rem aliam quae per se extremum nata est esse emptionis & venditionis, vt videlicet res illa puta fundus aut mensura terrae, vel signata & determinata vel indeterminata in maiore mensura terrae contenta primo pro pecunia iusta ematur: & de inde pro aliqua quota pecuniae annuatim, vel ad vitam, vel ad perpetuum reuendatur, vel haereditarie concedatur, vel quota huiusmodi a tali ematur cui debetur iure venditionis: puta qui fundum aut men suram terrae vendidit communitati alicuius ciuitatis vel domui religiosorum pro certa quota pecuniae annuatim in perpetuum reddendae: aut dedit proprietatem reserua do sibi pro vsu illos redditus. Si enim velit redditus istos vendere: & omne ius quod habet in eis: licitum est alteri quod emat eos, nec. reputabitur dare pecuniam pro redditibus: sed pro iure temporali quod ille habuit, in recipiendo scilicet redditus illos pro fundo suo, vel pro perpetuo vsu eius ita quod ambo isti in recipiendo illos redditus reputentur eadem persona: & venditionem quam fecit primus, reputetur fecisse & secundus. Vnde istis duobus modis licet emere redditus, siue perpetuos, siue ad vitam absque peccato. Nec emuntur redditus nisi in recompensationem alterius rei in quam per venditionem & emptionem res data ab emente eos commutari potuit: vt non proprie emantur redditus vel pecunia pro pecunia: sed pro re alia. Vnde incconsimilibus factis ex solo modo contractus vnum licet fieri, alterum non licet. Puta si vnus vendit fundum suum pro aliqua quota pecuniae in perpetuum soluendae, vel concedit proprietatem, & retinet tantundem pro vsu: & velit alteri concedere pro certa summa pecuniae ius omne quod habet in recipiendo illam quotam in perpetuo, bene ilicet emere. Si vero alius habens fundum consimilem: & vult pro tanta summa pecuniae eidem obligare fundum suum ad soluendum in perpetuos redditus aequalem quotam: non licet: quia hic nullius rei venditio est, sed sola obligatio fundi in pignus. Sed si iste primo emeret fundum, ita quod suus esset, posset licite concedere, vel reuendere eundem eidem pro praedicta quota in perpetuum annuatim recipienda. Caetera autem materiam istam tangentia dit fusius declarauimus. Ex argumento quod plures tales redditus emunt, aut consulunt aliis vt eos emant respondendum sicut ibi responsum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24