Quaestio 26
Quaestio 26
Equuntur specialiter pertinentia ad praelatos. Vbi proponebatur vnum pertinens ad praelatos saeculares, scilicet ad principes. Et quaedam alia pertinentia ad praelatos ecclesiasticos. Illud vnum erat, vtrum pro delicto principis possint sub diti. iuste puniri, occisione, captionem, & Ponorum sumorumm temporalium vastatione & depraedatione. Ex arguitur quod sic. quia qui pro aliquo delicto possunt puniri maiore poena, & minore, maior est spiritualis quam corporalis. Sed bene punium tur pro delicto principum poena spirituali, vt interdicto. ergo &c. ltem. ii. Regum vlti. punitus fuit populus pro delicto Dauid. Item philosophous dicit in Politicis, quod intellectus siue voluntas dominatur membris principatu despotico: viribus autem inferioribus principatu politico: & quod princeps dominatur seruis principatu despotico & liberis principatu Politico. ergo sicut voluntas se habet ad membra & ad vires animae: sic princeps ad seruos & liberos quibus principatur. Sed pro peccato voluntatis iuste puniuntur & membra & vires inferiores. ergo & pro peccato principis iuste puniuntur & serui & liberi: & ita omnes subditi. Contra. sicut nuilum malum debet essei impunitum, sic nulla innocentia debet puniri. Cum ergo subditi sint innocentes in facto principis: nullo modo pro eius facto debent puniri.
DIcendum ad hoc: quod princeps qui deliquit, aut delinquit in parem sibi, aut fubiectum aut superiorem. Si primo modo, sic sentiendum est quod ecclesiastica hierarchia tota debet esse ordinata, ram ecclesiasticorum quam saecularium praelatorum sm gradus suos sub vno summo pontifice, vt alias declarauimus: & semper superior de inferiori suo delinquente in parem vel subditum suum debet facere iustitiam Par vero vel inferior laesus non sese debet iustitiare depari vel superiori. Sed debent semper recur tere ad superiorem conquestionem faciendo, non propria auctoritate in vidictam iniuriantem inuadere & personas & res subditorum suorum occidere vel deuastare. in hoc enim possunt habere causam iusti belli. Quia si faciant: & ipsi domini principales inuasores, & subditi eorum qui de mandato eorum subditos prioris iniuriantis occiderunt, depraedauerunt, vel incenderunt aut deuastauerunt bona eorum: & quicunque ad hoc consilium dederunt, incitauerunt, & adiuuauerunt, fouerunt, aut aliquid huiusmodi, rei sunt omnium malorum perpetratorum in praedicto bello, & ad omnia damna quae per singulos illata sunt restituenda sunt obligati: nec si fuerit publicum sactum eorum, absoluendi sunt aut ad caetera sacramenta ecclesiae recipiendi, quousque satisfecerint singuli de malefactis per se perpetratis pro posse. Vnde omnia bona sua debent in restitutionem exponere, nec in alios vsue conuertere per se vel per alios per quos inhabiles fiant ad satisfaciendum: nisi forte fuerint ex illis tales quod probabiliter dubitare potuerunt an dominus eorum iustum bellum habuit & iustam causam impugnandi suum aduersarium. In hoc enim casu domino suo assistere debent, & excusantur a delicto. xxiii. quid i. Quid culpatur. vbi in fine dicitur. Vir iustus si forte sub iniquo rege hominescrilego militet, recte potest illo iubente bellare si vicem pacis ordine seruans quod sibi iubetur vel non esse contra dei praeceptum, vel vtrum sit certum non est: ita vt fortasse reum facit regeminiquitas imperandi: innocentem autem militem dicit ordo seruiendi. Si vero superior pro iniuria eius, vel rebellione inuadat inferiorem, iustum pro se & pro suis debet habere bellum in opponem tes se pro iustitia facienda: alias vero non. vnde cap. eodem in principio Nocendi cupiditas, vlciscem di crudelitas, implacatus atque implacabilis animi ferocitas, libido dominandi & similia: haec sunt quae in bellis iure culpantur, quae plaerumque vt etiam iure puniantur, aduersus violentias resistentium, siue a deo, siue ab aliquo legitimo imperio gerenda ipsa bella suscipiuntur. Bene enim dicit Augustinus de verbis domini. Militare non est delictum: sed propter praedam militare peccatum est. Item vbi supra. Apud veros dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt: quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur: vt mali coerceantur & boni subleuentur.
AAD primum in oppositum dicendum: quod non est simile de poena spirituali & corporali, quia quid in poena spiritali ex vna parte amittitur, ex bono obedientiae recompensatur: non sic autem recompensatur in poena corporali. Propter quod, licitum est pro reatu principis punire innocentes subditos poena spirituali, vt per illam principes citius corrigantur: non autem poena corporali.
AD secundum quod pro peccato Dauid punitus fuit populus: Dicendum quod ratio huius erat, quia nocentes non innocentes erant: & hoc facto Dauid in quo peccauit consentiendo, vel non resistendo, vt dicit glossa, vel in aliis peccando Dauid peccata eorum non corrigente: propter quod iuste in peccatum incidere permissus & propter illud peccatum, quia eorum occasione commissum est, iuste punitus est. dicente ibidem Gregorio in glossa. Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, vt saepe pro malo gregis ent vere boni delinquat vita pastoris. Dauid deo teste laudatus tumore repentino elationis populum numerando peccauit: & populus poenam suscepit: quia secundum melita plebium disponuntur corda rectorum. ludex vero iustus peccantis vitium ex ipsorum animaduersione corripuit quorum causa peccauit. Quandoque etiam iusti & innocentes permittuntur simul puniri cum impiis a domino, vt eorum probetur patientia: & augmentetur gloria. quemadmodum lob per misit a diabolo flagellari. Sed talia facta nihil ad propositum valent. Sic enim innocentes a crimine solum punire potest qui potest occulta meritorum & demeritorum discernere. Vnde iudicibus & principibus mundi proponi non possunt in exemplum, vt iustos punire possint cum impiis, vel pro ipsis.
AD tertium: quod pro peccato voluntatis iuste puniuntur vires inferiores & membra &c. Dicendum quod non est simile: quia in eadem substantia radicantur omnes vires animaecuius est agere & pati per singulas vires. propter quod peccans secundum vnam vim, iuste puniri potest secundum omnes, quia ipsa eadem est in omnibus quae patitur: non sic autem esset si vires essent connerae in substantia: quemadmodum sunt princeps & subditi. De membris etiam sciendum est quod in eis nihil punitur nisi quod sentit, & quod sentit non est nisi anima. propter quod in eis adhuc nihil punitur nisi anima quae peccauit.
On this page