Quaestio 30
Quaestio 30
CIrca tertium nuilum proponebatur argumentum. Ad quid dicendum: quod edicta ecclesiae poenalia maxime suspensionis sunt contra illos qui faciunt contra alia edicta ecclesiae vt fortius obseruentur: & maxime etiam ad illa custodienda quae nouit ecclesia: & de quibus habet iudicare. Vnde cum ecclesia ponit edictum poenale quod nullus illegitimus ad curam animarum accedat: hoc est in odium copulae extra matrimonium ab ecclesia approbatum. Propter quod illi qui non sunt progeniti ex mrimonio non approbato per ecclesiam, quantucunque sit ratum coram deo, contra illos est edictum praecedens & non contra illos qui sunt ex matrimonio approbato per ecclesiam quantuncumque non sit ratum coram deo. Quare simpliciter dicendum est: quod si ille primus ex legitimo matrimonio coram deo non tamen approbato per ecclesiam suscipiat curam animarum, contra interdictum ecclesiae suscipit & est irregularis: alter vero nequaquam.
On this page