Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

CIrca quartum arguitur quod dictus confessor debet munire illum cui confessus insidiatur: quia debet procurare bonum, proximi, & impedire malum eiusdem. hoc facit ex parte vtriusque illum muniendo vt patet. ergo &c. Contra tunc scandalizaretur confitens: quia vix contingeret quin ex gestu alterius perciperet quod esset munitus: & hoc non nisi ab ipso confessore. sed ne scandalum fiat: bonum est omittendum. ergo &c.

DIcendum ad hoc secundum distinctionem iam pro positam in dissolutione secundae quaestionis proximo praecedentis: quod si confessor posset habere alias bonam rationem & occasionem muniendi illum praeter hoc quid dictum est ei in confessione, deberet munire illum maxime alio sciente huiusmodi rationem siue occasionem: non obstante quod ille ex hoc scandalicatetur: quia tunc perinde esset ac si alias & alio modo illam conminationem illi factam sciuisset. & est respectu illius scandalum acceptum non datum, quod propter veritatem vitae pariclitantem debet permitti fieri. Si vero alias nullam rationem aut occasionem muniendi illum poterit habere: vt ex munitione praesumatur firmiter alium posse scandalizari, & reputare confesso rem confessionis reuelatorem & confessi proditorem: in hoc casu ad scandalum actiuum euitandum dea bet illum non munire sed deo committere: quia non potest plus facere.

PER haec patent obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31