Quaestio 29
Quaestio 29
CIrca secundum arguitur quod abbas ille non debet monachum suum a cura reuocare quia extra de poe. in ca. Omnis vtriusque sexus, dicitur de confessoribus. "Caueant omni no ne verbo vel signo, aut alio quouis modo aliquatenus peccatorem prodant". per talem autem amotionem peccatum illius proderet. ergo &c. In contrarium est quod tunc abbas viam aperiret malitiis: & quodammo facto nefario consensum adhiberet quod posset impedire.
DIcendum ad hoc: quod sigillum confessionis debet esse tantum, quod etsi confessor super aliquo facto a suo superiore astrictus esset ad dicendum veritatem: non tamen deberet circa illud reuelare in dicto suo aliquid quid sciuit ex sola confessione, per quod quocumque modo peccatum confitentis posset reuelari: licet etiam illud dictum & scitum in confessione non esset per se pertinens ad confessionem. Quia quod in confessione scit, non scit nisi in persona dei: & iuramentum non obligat ipsum ad dicendum aliquid nisi quod nouit inquantum homo Propter quod illud quod nouit abbas in confessione, non debet mouere ipsum in agendis negotiis inquantum est homo: sed solummodo quae agit inquantum est secretarius dei. Ea autem quae agit vt abbas in publico, agit inquantum homo: licet in hoc sit minister dei publicus: ea autem quae agere habet circa subditum suum ne habeat occasionem corrumpendi paro chianos, debet agere inquantum est secretarius dei. Et ideo in secreto potest habere intentionem illum amouendi propter salutem eius & illorum: sed in publico debet habere rationem & occasionem amouendi ipsum absque scandalo & suspitione: quam si habere poterit ipsum debet deponere vt secretarius dei: & potest vt publicus minister: nec dat scandalo occasionem aut suspitionem: etsi forte alius conscius facti aliquantulum posset sumere scandali aut suspitionis occasionem: propter quam bonum istud non debet omitti: si alio modo aeque competenti absque omni suspitione accepta non possit fieri. Si vero illam habere non poterit: sed propter carentiam rationis, aut occasionis amouendi ipsum posset oriri scandalum aut suspitio quod propter crimen aliquod ipsum amouisset, nullo modo debet ipsum deponere: quia nullo modo sunt facienda mala a nobis vt eueniant bona. Immo in hoc casu deo negotium totum committendum esset, firmiter tenendo quod non permitteret huiusmodi mala fieri nisi iustum esset ea fieri: & nisi ita potens esset quod sciret ea in bonum ordinare: vt quo ad hoc voluntatem nostram diuinae voluntati concordemus: in volendo saltem ex causa in generali quod ipse velit ex causa in particulari: ab solute tamen volendo deum velle hoc non permittere fieri: in hoc concordando voluntatem nostram voluntati diuinae, in volende. scilicet quod ipse vult nos velle. In primo membro praedictae distinctionis procedit secundum argumentum. tunc enim solum aperiret viam malitiis & illi malo consentiret, si bonam haberet rationem, siue occasionem deponendi illum & non deponeret: alias autem nequaquam. immo aperiret viam damnationi suae: et in peccatum proprium consentiret. In secundo vero membro procedit primum argumentum. Tunc enim solum proderet confitentem actiue si sine occasione & causa deponeret illum: alias nequaquam vt dictum est.
On this page