Quaestio 32
Quaestio 32
SEquuntur quaesita specialiter circa creaturas inanimatas. Vbi quaerebatur vnum pertinens ad creaturae situmsc. ic. de loco inferni. Secundum ad creaturae numerum. scilicet de numeratione luminum in medio. Tertio quaerebantur quaedam alia pertinentia ad creaturae virtutem. Primum illorum erat. Vtrum locus inferni sit centrum terrae. Secundum erat: vtrum species in medio accipit numerum a subiecto an ab obiecto.
CIRca primum arguitur quod sic: quia locus gloriae & poenae debent se habere ex opposito sicut se habet gloria & poena. sed gloria est in loco supremo: vt in caelo empyreo. ergo poena est: in loco infimo: vt in centro terrae. Locus autem poenae aeternae non est nisi infernus. ergo &c. Item in psal. dicitur de damnatis. Descendent in inferiora terrae. sed inferiora terrae non sunt nisi in centro: & illi non descendunt nisi in infernum. ergo &c.
IN ista quaestione ductus naturalis rationis modicum nos iuuat: dicente Greg. xxix. Moralis catul ix. Occulta inferni nullo nobis naturali sensu penetrantur. Vnum autem de occultis eius est locus siue situs vbi sit. Vnde in hoc dictis sanctorum ex scripturis sanctis adhaerendum est. Dicit autem Grego. xii. Morais. cap. iii. Esse alia inferiora inferni loca: esse & alia superiora credenda sunt. Et hoc ideo quia dicitur in psal. lxxxv. Eruisti animam meam ex inferno inferiori, quid exponens Augustinus dicit. Hoc si non vobis tanquam certus exposuero, ne succenseatis. homo sum enim: & quantum conceditur de scripturis sanctis tantum audeo dicere, nihil ex me. Intelligimus nanque duo inferna esse: superius & inferius. Videtur ergo fratres habitatio esse quaedam caelestis angelorum in vita ineffabilium gaudiorum. Illa pars rerum superna est: haec inferna in qua sumus in carne & ista mortalitate. Sed rursus ab hoc in fernoi. i. ab hac parte in terra, est aliud inferius quo eunt mortui. Propter ista duo inferna missus est filius dei vndique liberans: ad hoc infernum missus est nascendo: ad illud moriendo. Ecce quod praeter istum infernum mysticum huius superficiei terrae in quo viuimus, de quo nihil ad praesens, dicit infernum verum esse in terra inferius: de quo intendimus: & istum continuo distinguit in partem superiorem in qua erant patres: & inferiorem in qua erant damnati: dicens. Fortassis apud inferos ipsos est aliqua pars inferior: quo traduntur impii qui plurimum peccauerunt. Et quidem diues cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham leuauit oculos. non enim posset leuatis oculis videre: nisi iste esset superius ille in ferius. Sed tamen nec hoc asserit. vnde subdit. Siue istud siue illud sit: hic me scrutatorem verbi dei non temerarium affirmatorem teneatis. Greti, autem. xiii. libro Moralis. cap. xix. tres modos inferni distinguit dicens. Quantum ad sublimitatem caeli, huius aeris caliginosi spatium infernus dici potest: quantum vero ad eiusdem aeris altitudinem, terra quae inferius iacet infernus profundus intelligi potest: quantum vero ad eiusdem terrae altitudinem: etiam illa loca inferiora. Inferni profundissimi appellatione insinuat sub terra sinum inferni superiorem & inferiorem. Sed vtrum in centro terrae siue in latere adhuc dubium est. Quia autem sit in latere, videtur insinuare per hoc quid dicit. iiii. dial. cap. xxvii. recitando visionem cuiusdam Eremitae in Sicilia de Theodorico rege: sic inquiens. Theodoricus hesterna die hora nona inter Ioannem papam & Symmachum patricium discinctus atque discalceatus vinctis manibus deductus in hac vicina Vulcani insula iactatus est. Sed illud fuit forte visio imaginaria. Vnde & inter Ioannem & Symmachum deductum vidit: quos tamen habebat Romae in carcere: vt dicit Grego. Vnde ex hoc certa fides haberi non potest: maxime quia etsi in antro Vulcani esset introitus, non tamen sequitur quin posset descendere vsque ad centrum terrae: & magnum spatium circa centrum occupare. Quid tenendum sit hic, nescio: nisi quod verius credo quod sit infernus sub terra: & quanto remotius fieri potest a loco superiori: & hoc quod non sit nisi in centro & circa centrum terrae. Vbi disti guunt aliqui quatuor interclusuras & vnam sub alia: vt fundus inferior & sentina sit infernus damnatorum: superius autem ex aliquo latere sit purgatorium animarum iustorum: & adhuc superius ex eodem latere vel aliquo alio limbus paruulorum in originali discedentium: & adhuc superius siue ex eodem latere siue ex alio limbus patrum. Veruntamen de hoc Augustinums omnem assecurationem ex ratione naturalis ingenii remouet. de ciui. dei. libro. xx. xvi. cami. dicens sic. ludicatis iis qui non sunt scripti in libro vitae: & in aeternum ignem missis: qui ignis, cuiusmodi, & in qua mundi vel terum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem: nisi forte cui spiritus diuinus ostendit. Vbi expresse non solum dubitat siue non exprimit vbi modo sit: sed etiam dubitat an ibi futurus sit vbi modo est. Ad argumentum in oppositum: quod si infernus esset in centro frustrarentur grauia a suo loco: Dicendum quod hoc non est inconueniens virtute diuina: quemadmodum & sub terris sunt. multae cauernae tectae grauedine terrae, quae nunquam ad concaua earum descendit.
On this page