Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 20
Equuntur quaestiones de homine. Et quaerebantur quaedam pertinentia ad singulos homines generaliter. Quaedam vero pertinentia ad homines constitutos in diuersis statibus ecclesiae specialiter. Circa primum quaerebatur vnum pertinens ad statum miseriae. Plura autem alia pertinentia ad statum culpae. De primo expediamus primo: quia est annexum quaestionibus praecedentibus de electione voluntati. Et est: vtrum magis eligendum est non esse omnino quammiserum esse. Quia melius sit non esse & magis eligendum quam miser esse, arguebatur per illud quod die de luda Matthaei. xx. Melius illi esset si natus non fuisset homo ille. hoc autem non est nisi propter esse miseriae quod ei incumbebat. ergo &c.
CON tra. Ens & bonum conuertuntur: similiter non ens & malum: sed malum inquantum huiusmodi nullo modo est eligibile quia nihil eligitur nisi in ratione boni: quae nulla est in non esse, ergo &c.
VT omnes sinus quaestionis huius excu tiamus sciendum quod duplex est miseria: poene scilicet & culpae. & secundum vtrumque modum quaestio habet difficultatem quo ad aliud tamen & aliud vt videbitur. Quantum ad miseriam quidem poenae tractat Augustinus istam quaestionem in libro iii. de libero arbitrio. Quantum ad miseriam autem culpae, tractat eam philosophus in quarto & in nono Ethico. Circa primum membrum Augu. primo destruit smiam erroneam aliorum. Deinde determinat propriam veritatem. Scie dum igitur secundum quod recitat Augustinus quod aliqui dicebant quod non esse magis esset eligendum quantum est ex parte eligibilis, quam poenale esse: & etiam ex parte eligentis. ita quod homo magis debet eligere non esse quam poenale ese. Sed quod modo contrarium contingiat scilicet quod aliquis magis eligat poenale esse quam non esse: hoc contingit duplici de causa. Vna qua dicitur quod homo mauult miser esse quam non esse: ne post non esse sit miserior: & sic minorem miseriam praeferat maiori. Alia qua dicitur quod homo potest dicere, malo miser esse, quia iam sum. & ideo non possum mihi ali ter consulere, si autem priusquam essem, potuissem mihi aliter consulere, eligere deberem potius non esse quam mi ser esse. Nunc autem quia timeo non esse, ad ipsam miseriam pertinet qua nunc id quid velle non deberem magis vo lo, magis enim non esse quam miser esse velle deberem. Nunc autem fateor me quidem malle miserum esse quam nihil. Sed tanto stultius id volo quanto miserius. tanto autem miserius, quanto veris video non hoc me velle debuisse.
CONtra istos Augustinus primo ostendit quod non esse quantum est ex se nullo modo potest esse magis eligibile quam miser esse. Sed econtra miser esse necessario magis est eligibile quam non esse. Et est eius ratio quod non esse priuat omnem rationem boni: miserum autem esse non priuat. Per poenam enim aliquid de bono esse naturae priuatur & aliquid re linquitur: & sic melius est & magis eligendum tamquam id quod habet aliquid boni, eo quod nullam habet rationem boni.
SE cundo ostendit quod similiter quantum est ex parte eligentis homo non debet magis eligere non esse quam miser esse: sed econuerso: duabus rationibus. Quarum prima est, quid aliquis velle & eligere debuit, hoc est melius: quid non est, me lius esse non potest eo quid miserum est, vt dicit praecedens ratio ergo nullo modo magis velle aut eligere debuit homo: non esse quam miser esse. Secunda ratio ad idem est: quid quisque debet eligere: & ita recte eligit: cum ad id peruenerit ne cesse est vt melior fiat, melior esse non potest qui non est eo qui in poenis est, vt dictum est. Nemo ergo recte po test aut debet eligere non esse magis quam miser esse.
TERtio reprobat illos duos modos quibus praedicti po nebant contingere quod aliquis magis appeteret miser esse quam non esse. Primo primum, dicens quod nullus potest eligere miser esse: ne post non esse miserior sit, tamen simpliciter deberet praeeligere non esse: quia miseria post non esse non est aliud quam non esse. & ideo si secundum se non pont velle non esse, non pont velle non esse ne miserior sit post non esse. Scndo reprobat secundum dicens: sed nemo potest dicere: malo miserum esse quam omnino non esse quia sum &c. vt dictum est iam, quia hoc sibi cauere debet ne erret vt se verum videre putat, nesciens quam magnum bonum sit ipsum esse, quod & boni & miseri volunt. & quod errat statim ostendit dicens. Vide quam absurde & inconuenien ter dicatur: mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit se malle potius hoc quam illud, eligit aliquid, non esse autem non est aliquid. & ideo nullo pacto potes recte eligere quando quid eligas non est. Simpliciter ergo & absolute di cendum quod in poenis esse, magis est eligendum & melius est tam ex parte eligentis quam ex parte eligibilis quam non esse. Ne tamen credatur quod nullo modo omnino non esse possit magis eligi quam in poenis esse: ideo consequenter ostendit quomodo hoc sit possibile & quomodo non: & distinguit: quod voluntas eligere potest: aut vt est natura: aut vt est deliberatiua. Primo modo dicit quod nullo modo potest appetere non esse: sed esse solummo qualecumque sit, etiam si sit poenale, magis appetit quam non esse. licet enim vnum esse magis appetat quam aliud esse: vt esse non poenale quam poenale: non esse tamen nunquam omnino eligit. non enim odit esse poenale nisi propter naturale desiderium quietis: quae non nihil: sed aliquid est. & ideo dicit. Siquis dixerit: non esse quam miserum esse me mallem: respon debo mentiris. quia cum miser esse nolis esse vis tamen. Si vero voluntas eligat aliquid vt deliberatiua, tunc sub distinguit. aut enim voluntas est deliberata ratione recta: aut falso errore decepta. Primo modo distin gui potest de non esse quia ipsum non esse propositum: aut est non esse simpliciter. sic adhuc non potest plus eligere non esse quam esse poenale. quia vt dictum est non esse simpliciter nihil habet in se eligibilis. & recta ratio nihil eligit nisi secundum se eligibile. aut est non esse in vno statu propter esse melius quod expectatur in alio statu. secundum quod apostolus cupiebat dissolui & esse cum Christo magis eligens non esse in vita ista quam esse propter bonum quod expectabat in alia vita: sicut econuerso mali magis eligunt esse hic in miseria quam non esse: quia maiorem miseriam timent incurrere in alia vita. Si autem voluntas fuerit falso errore decepta: & hoc circa ipsum non esse tanquam eligibile a ratione acceptum: hoc contingit dupliciter: aut enim ista deceptio contingit circa non esse in vno statu propter esse melius circa ipsum quod expectatur in alio statu: sicut contingit de illis, vt dicit Augustinus qui vrgente miseria sese interimunt. eo quod confugiunt vbi melius sibi fore putauerunt. aut contingit circa ipsum non esse simpliciter: putan do non esse: esse quoddam eligibile plus ipso poenali esse. & hoc propter rationis obnubilationem ex poenae perturbatione. quid enim vt dicit Augustinum. vrgente malitia poenali sese interimunt: si nullum se futurum esse omni no crediderint, falsa est electio nihil eligentis. Nam si eligit non esse, profecto se nihil eligere, etsi nolit, respon dere convincitur. Hoc modo Cato impatiens subiici Caesari seipsum occidit. vnde Augustinus concludens super hoc suam intentionem dicit. Vt de tota hac re si potero dicam quod sentio. Nemo mihi videtur cum seipsum ne cat aut quolibet modo emori cupit: habere in sensu quod post mortem non sit futurus: tamen etsi aliquantulum hoc in opinione habeat. Et intendit ibi sensum naturalem appetitum. vnde subdit. Cum ergo quis credens quod post mortem non erit: intolerabilibus tamen molestiis in totam cupiditatem mortis impellitur & discernit atque arripit mortem, in opinione habet omnimodae defectionis errorem: tanquam scilicet melius sit non esse omnino quam esse poenale. In sensu autem naturale desiderium quietis. quid autem quietum est non nihil est. immo etiam magis est quam id quod inquietum est. inquetudo enim variat affectiones: vt altera alteram pariat. Quies autem habet conscientiam: in quae maxime in telligitur est vel esse. Omnis itaque ille appetitus est in voluntate mortis non vt qui moritur non sit: sed vt requiescat. Intenditur itaque cum errore se non futurum. natura tamen quieta esse, hoc est magis esse desiderat, quapropter nullo pacto fieri potest vt non esse libeat. Quid verum est naturali electione aut recta ratione deliberata. errore tamen rationis bene libet seipsos occidentes non obstante amore naturali ad esse, quod bene insinuat phi losophus cum exprimit immensum amorem naturalem ad esse. Insinuando tamen taedium essendi propter diras poe nas: cum dicit in tertio Politicae. Inest aliqua boni particula secundum ipsum ei quid est viuere solum: si non diris se cundum vitam excedatur valde. palam quod perseuerant multa mala sustinentes multi hominium inuiscati ad viuere: tanquam existente quodam solatio in ipso & dulcedine naturali. Nota quod dicit, si non diris: insinuans per hoc quod prpter dira possit homo velle amittere vitam: quid tamen est summe difficile: nec possunt scire inexparti: secundum quod dicit Chrysostomus super. xx. Matthaei. exponens illud. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum: dicunt ei possumus. Non tam inquit confidentia cordis sui, quam ignorantia tentationis hoc responderunt. Nescien tibus enim desiderabile esse bellum inexpartis leuis videtur esse tentatio passionis & mortis. Similiter ei Chri stus cum in tentationem passionis & mortis venisset dicebat. Pater si fieri potest transeat a me calix iste. quan to magis non fuerant dicturi possumus: si sciuissent qualis est tentatio mortis: Magnum quidem dolorem habet passio: tamen mors maiorem habet timorem. Sic ergo patet quomodo propter miseriam poenae magis eligi possit non esse quam esse.
SEquitur si magis possit eligi non esse quam esse propter miseriam culpae. & est super hoc ex praessa sententia philosophi quod sic. immo quod debet homo virtuosus plus eligere mori quam in vitio viuere, & mori in maiori virtutis opere quam viuere in minori. tanquam illud sit opus virtutis. dicit enim in nono Ethicorum. Amicorum gra multa agere & pati: & si oporteat mori. paucum enim temproenus delectari valde magis eliget quam multis quiete: & viuere bene vnum annum, quam annos multos qualitercumque: & vnam actionem bonam & magnam, quam multas & paruas. Quae est autem vt dicit commentator, actio bona & magna manifestans induxit. Morientibus autem hoc forsitan accidit. Eligunt itaque maius bonum sibiipsis. &. iii. Ethico. Quaedam fortassis non oportet agi: sed magis moriendum patientem durissima. Etenim Euripidis Alcmeona derisoria vi dentur cogentia matrem occidere. & ibidem. Est autem difficile quaele pro quali eligendum: & quid pro quo sustinendum. vt enim in multum quae expectantur tristia: quae autem aguntur turpia. vnde laudes & vituperia fiunt circa coactos vel non. Commentator. Laudantur quidem qui tristia aut turpia pati eligunt. vituperantur autem qui timore tristium sustinent turpia fugientes non turpe: sed triste vt dicit. iiii. Ethico. Vnde ibidem loquens de fortitudie ciuium & ti miditate militum dicit. Milites timidi sunt, primi enim fugiunt: ciuilia autem permanentia moriuntur. His quidem enim turpe fugere & mors tali salute eligibilior, milites autem fugiunt mortem magis quam turpia timentes. for tis autem non talis. cui cum mors inducit non esse & omnis boni priuationem secundum quod dicit ibidem. Terribilissimum autem mors. terminus enim vitae. Adhuc autem mortuis videtur neque bonum neque malum esse, vt dicit commentator. Propter hoc mors terribile quoniam eo quid est esse nos priuat. Nullus adhuc mortuo sensus, neque boni neque mali. & tamen secundum praedicta, mors vita turpiter custodita eligibilior. proculdubio ergo secundum sentem tiam philosophi magis est eligendum non esse quam in miseria culpae esse: & mori in magna virtute quam diu viuere in parua: & hoc non propter fugam ipsius esse & amorem ipsius non esse: sed propter maiorem fugam esse vitiosi quam non esse simpliciter & absque vitio: & maiorem dilectionem ad opus virtutis in perpessione mortis quam viuere in tur pitudie vitii: vel in opere minoris virtutis. vnde & circa mortem talem maxime est virtus fortitudinis secundum quod di cit ibidem. Principaliter dicetur fortis qui circa bonam mortem impauidus est: & quaecumque mortem inferunt repentina existentia bona aut virtutis per se maxime eligenda sunt & semper.
SED quid est quod eligit mortem & non esse eligens nisi in eligendo erret: cum mors & non esse nihil sint vt dictum est secundum Augustinum. Vnde videtur determinatio philosophi omnino esse contraria dictis Augustini. Maxime cum philosophi non expectabant vitam futuraml in qua mortis victoria erat remuneranda. Nec est dicendum quod propter famam nominis sui celebrandam post vitam hoc fecerint. quoniam hoc virtutis opus non fuisset. Et praeterea si propter bonum virtutis in forti actione mortis mors est eligenda: hoc videtur inconueniens quando non est eligendum vnum bonum adipisci quo ipsum & omnia alia perduntur. tale autem est istud bonum quod morti comparatur. vt enim dicit in iiii. Ethico. quanto vtique aliquis virtutem habeat omnem & felicior sit: magis in morte tristior. tali enim maxime viuere dignum: & iste maximis bonis priuatur sciens. triste autem hoc. & in nono dicit. Eligibile autem viuere & maxime bonis. quoniam esse, bonum est ipsis & delecta bile: vitae autem prauorum neque bonae neque delectabiles. vt ibidem dicit commentator. & tamen respondet sibiipsi phuns ad hoc cum subdit in quarto. Sed nihilo minus fortis: forsitan autem & magis. quoniam in bello bonum pro illis eli git. & sic vt dicit in nono magis bonum sibiipsi tribuit scilicet magnam delectationem in vnica hora. sed quomodo hoc mirabile est dictum. Vldetur ergo phuns dicere quod propter fructus virtutis magnae magis eligendum est in illa hora mori, quam viuere diutius in minoribus virtutibus: vt non praeeligat mortem vitae nisi per accidens, praeeligendo virtutem virtuti. Per accidens autem malum poenae adiunctum maxime bono, praeualet alicui bono iuncto cum in ferioribus bonis. Multo fortius ergo potest eligi malum mortis propter maximum bonum ex ipso, ipsa vita turpi & vitiosa.
SED si prope descendendo ad quaestionem velimus comparare malum mortis ad malum vitii secundum se vt neutrum per se eligendo: potest dupliciter responderi ad quaestionem sustinendo semper quod mors praeferenda est vitae mi serae miseria culpae. Vno modo dicendo quod est aliquid eligibile in se & absolute. tale non est nisi bonum verum. & hoc modo mors vel non esse nullo modo est eligibile: & ita nec alteri praeeligibile. Alio modo aliquid est eligibi le comparatione alterius. secundum quod minus malum quando oportet alterum incurrere habet rationem boni, & ita eligi bilis vt possit alteri praeeligi. Hoc modo cum non esse & vitiosum esse ambo habent rationem priuationis & corru ptionis: mors & non esse boni naturae: vitium autem bonimoris & gratiae: deterior est corruptio vitiosa quam naturalis: quanto melius est bonum moris & gratiae quam bonum naturae. Et sic potest concedi quod magis est eligendum, quia melius comparatiue est non esse quam habere vitiosum esse. Alio vero modo potest responderi dicendo: quod voluntatis appetitus non solum est in electione boni sumendo proprie electionem: sed etiam in fuga mali: ita quod sicut in eligendis secundum rectam rationem semper praeeligendum est maius bonum, ita & in fugiendis semper praefugiendum est maius malum. & ideo cum magis malum sit miseria culpae quam non ens naturae. Est enim culpa & peccatum non ens: secundum quod dicit Augustinus super loannem. Peccatum nihil est: & homines nihil fiunt cum peccant: & deterius est non esse culpae quam esse naturae: quia est deterior priuatio quae priuat maius bonum, multo magis ergo fugienda est miseria culpae quam non esse naturae: & per hoc quodammo praeeligendum improprie sumendo electionem. Et secundum hunc modum intelligitur illud dictum Christi de luda. Melius esset illi si natus non fuisset homo ille. Quod non dixit tam propter poenam quae ei imminebat quam propter culpam quae ei inhaerebat: propter quam erat praeuisus ad aeternam poenam. Vnde super il lud Marci. xiiii. dicit Gregorius. Melius est non esse quam ad tormenta esse: & hoc propter culpam. & sumitur ibi melius abusiue comparatione maioris mali pro minori malo. & hoc modo vel illo praeeligendo mortem non errat praeeligens eam miseriae culpae. Non enim intendit eligere aliquid per se eligibile: sed solum minus fugibile ex magis fugibilis comparatione: & hoc non, proprie istud eligendo sed aliud magis fugiendo, vt dictum est. & non est com tra Augustinum. Vnde quia isto duplici modo praefertur non esse esse vitioso, dicit philosophus fortem sustinere mortem: vel pro pter bonum: vel propter non turpe: propter bonum maiu scilicet adipiscendum. Bonum enim magnum vt dicit modici tem poris praeeligendum quolibet alio pluris temporis: & quamquam illo maiori adepto ipsum & alia statim perdantur: hoc non refert postquam aliquando omnia per mortem erant perdenda. Si autem aeternaliter possent minora bona in vita possideri, se cus esset: quia aeternitas semper praeponderaret. & quanto mors tali est magis triste quia plura bona amittit: tanto opus virtutis maius est & magis delectabile ex fine. vt ibidem dicit commentator. Vnde & subire periculum mortis propter modicum bonum non est fortis: sed cupidi magis. secundum quod dicit in quarto. Minus for tes parati ad pericula: & vitam ad perua lucra conmutant, vt dicit commentator. Fortes non proiiciunt se in peri cula: neque pro quibuscumque: sed pro magnis bonis. propter non turpe autem: vt scilicet non succumbant turpitudini vitii. pro pter fugam enim mortis esset vituperandus: & modo propter fugam vitii incurrens mortem est laudandus, vt prius dictum est. Sed si incurreret mortem propter culpam minoris mali quam sit non esse naturae: vt est omne malum poenae: tunc esset iuste vituperandus: nec esset hoc opus virtutis. secundum quod dicit philosophus in quarto. Fortitudo medietas est circa ausibilia & terribilia. quoniam bonum desiderat & sustinet: vel quoniam non turpe. Mori autem fu gientem inopiam vel aliquid triste: non fortis sed magis timidi. Mollities ei fugere laboriosa. Commentator, quia non sustinet mortem propter bonum: sed vt fugiat malum poenae. Vnde & iuste vituperatur Cato iunior qui impatiens seruitutis Caesaris seipsum occidit. vt dicit Augustinus libro i. de ciui. dei. Tullius tamen primo libro de officio, virtuti & grauitati ascribit Catonis. & nisi fecisset, caeteris quae erant tantae grauitatis, inconstantiae fuisse dicit. vnde dicit Tullius. Catoni autem cum incredibilem natura tribuisset grauitatem, eamque ipse perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit. Qua si turpe & vitiosum fuit sub Caesaris seruitute latuisse. Sed non erat ita. Seruitus enim illa non vitium: sed poena fuisset, seipsum ergo nullus potest habere causam occidendi: quia nuiius seipsum cogit in vitium. Causam tamen potest habere pro bono vel non turpi se ab alio occidere permittendi. Pro quolibet etiam temporali bono amittendo se exponere morti temporali & maxime morti aeternae summa fatuitas est & mollities. Per dicta patent argumenta vtriusque partis.
On this page