Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

CIrca quintum arguebatur quod magis peccat agens contra rationem erroneam quam cum ipsa. Ille enim magis peccat qui minus habet excusationis: & minus qui magis. Sed peccans contra rationem erroneam nihil habet excusationis in peccando. peccans autem agendo secundum ipsam habet saltem in excusationem dictamen rationis proponentis sibi obiectum. ergo &c.

CONtra: quod sapiens eligeret facere prae alio, minus est peccatum, quia de duobus mallis minus malum praeeligendum est. sapiens autem praeeligit potius facere contra rationem errantem quam cum ipsa. ergo &c.

DIcendum ad hoc secundum distinctionem praemissam de ignorantia in ratione erronea. aut causat omnino inuoluntarium secundum praedictum modum: aut non. Si sic: peccatum est facere contra rationem. & non est peccatum facere cum ipsa vt dictum est. Si non: aut ergo est ignorantia affectata aut non: sed neglecta. Si primo modo, maius est peccatum agere cum ratione erronea quam contra illam. Illa enim ignorantia in nullo excusat sed magis aggrauat. verbi gratia. Si quis credit esse suam quae ei supponitur & non est: sed procurauit se ignorare & probabiliter deberet non credere esse suam: magis peccat petenti reddendo debitum cum ratione erronea quam denegando. Si secundo modo, minus peccat agendo cum ratione erronea quam contra eam, quia non peccat agendo cum ea nisi quantum meretur ipsa ignorantia. verbi gratia. Siquis credat illam esse suam quae ei supponitur & non est: sed istam ignorantiam non habet nisi propter aliquam negligentiam modicam omittendo diligentiam quam debuit apposuisse inuestigando quae esset: iste magis peccaret denegando debitum petenti quam reddendo secundum erroneam rationem.

PER hoc enim patent obiecta. Primum processit bene de ignorante erronea conscientia primo modo: quia ille omnino excusatur: & tertio modo quia ille in parte excusatur. Sed de ignorante secundo modo nullo modo procedit quia ille in nullo ex cusatur.

AD argumentum in oppositum quod magis est eligendum quod eligeret sapiens: & hoc est semper agere contra rationem erroneam: Dicendum quod verum est ab illo qui potest se conformare notitiae sapientis saltem credendo illi, non autem de illo qui semper tenet rationem contrariam, quia ille non reputat alium sapientem consulentem contrarium: & ita contemneret sequendo ipsum vt fatuum contra illud quod credit rectam rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19