Text List

On this page

Quaestio 35

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 35

Quaestio 35

CIrca secundum nullum proponebatur argumentum.

AD quid dicendum quod vis diaboli naturaliter omnem corpoream creaturam excedit: nec est aliqua vis in lapidibus aut haerbis quae ipsum cogere potest vel fugare vllo modo: licet fingere possit se cogi per haerbas aut lapides aut carmina. Hoc ex se nullum horum facere posset nisi deus su pernaturaliter eis virtutem huiusmodi indidisset: quemadmodum indidit eam sacramentis & verbis sacramentalibus. Vnde nec ex verbis euangelicis nisi meritorie fugari posset: quia nec sunt ad hoc ordinata: sicut nec ad sanandos languores corporales ad quos Sortiariae mulieres frequenter eis vtuntur, quod non licet.

PrevBack to TopNext