Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 34
Equuntur quaesita pertinentia ad creaturae inanimatae virtutem. Vbi quaerebantur duo pertinentia ad virtutem actiuam corporalis in spirituale: & duo alia pertinentia ad virtutem passiuam corporalis a corporali. Primum istorum erat: vtrum ignis corporalis veram passionem possit agere in spiritum. Secundum. vtrum ali quis lapis possit sua virtute fugare daemones. Tertium. vtrum ex speciebus sacra menti possit generari vermis. Quartum. vtrum ignis possit frigefieri.
CIRca primum arguitur quod non: quia non propria virtute: vt agens principale. quia omnino est inferio ris naturae: & minus in actu quam spiritus. Agens autem secundum philosophum semper debet esse praestantius patiente: nec in virtute superioris agentis vt instrumentum: quia omnino attingere ad spernitm non potest: sicut debet instrumentum ad passum. Quaestio ista supponit ignem quo patientur spiritus fore materialem, quid tamen Augustinus in dubio dimittit. xx. de ciui. dei: vt in praedicta auctoritate supra: & ibidem ca. xxii. vbi dicit sic. In poenis autem malorum & inextinguibilis ignis & viuacissimus vermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est ex positus. Alii quippe vtrumque ad corpus: alii vtrumque ad animam retulerunt: alii proprie ad corpus ignem tropice ad animam vermen: quod esse credibilius videtur. Sed si tropice ad animam vermis: quomodo non tropice: sed proprie ad animam ignis: Sed Greti. de hoc amplius assecurat nos: cum dicit in iiii. dial.s ca. xxvi. Credi ne cesse est quod a die exitus sui reprobos exurat ignis. Ex qua ratione credendum est: quia rem incorpoream te nere ignis corporeus potest: vt in tormento sit viuendo & sentiendo ignem, namque eo patitur quo viuit: & quia cremari se aspicit crematur. sicque sit vt res corporeas incorporea exurat dum ex igne visibili ardor inuisi bilis trahitur: vt per ignem corporeum mens incorporea etiam corporea flamma crucietur. Ecce plane quia ille ignis corporeus est & erit. quod firmiter credendum est: quia hoc Christus dicit in euangelio. lbuntr in ignem aeternum &c. & ignem vrentem non solemus appellare nisi corporeum. Sed quis sit modus quo agere possit in spantum, de hoc est difficultas. Et erat vna opinio quod anima separata etsi non sit corpus gerit tamen similitudinem in se corporis in quo vere possit pati: dicente Augustinus ii. de immortalitate animae. Neque hoc disserere me aesti mes. scilicet quod anima non sit corpus) tamquam negen fieri posse: vt anima mortui sicut dormitantis in similitudinem corporis sui sentiat siue bona siue mala. & infra. Quia si tale aliquid apud inferos geritur: & in eis se non corporibus: sed corporum similitudinibus se cognoscunt. Cum enim tristia patimur quamuis in sonnis etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo non membra corporea: non est tamen poenae similitudo: sed poena. Sed hoc non potest stare: quia si militudines corporum non sunt nisi in parte sensitiua imaginatiua: secundum quas anima patitur decepta in somno: aestimando similitudines corporum esse corpora: vt similitudinem ignis esse ignem. Nunc autem anima non habet vim imaginatiuam: nisi in organo corporali: & ita vt est coniuncta: non vt est spiritus & separata. Praeterea talis passio non procedit nisi ex deceptione aestimando se corpoream & pati ab igne aestima. to. Nunc autem in proposito quaerimus veram passionem realem. ldeo alii dicunt quod in anima est vis qua pati potest ab igne corporali: & hoc naturaliter vt est existens in corpore & mediante corpore in quo ipsa per se dolorem verum ab igne patitur: non autem corpus nisi pro eo quod est animatum. dicente Aug. xxi. de ciui. dei. c. iii. "Dolor corporis magis ad animam pertinet: animae enim est dolere: non corporis. Sed etiam ei quam do causa dolendi existit in corpore: cum in eo loco laeditur vbi laeditur corpus" &c. Quare cum virtute diui na quid potest agere in eam mediate, potest & immediate: quia in omni actione potest causas medias absoluere: eadem ergo vi qua patitur pure naturaliter in corpore ab igne: potest pati ab eodem extra corpus quodammodo supernaturaliter. Quod non potest stare: quoniam in corpore pati non potest nisi secundum vim sensiti uam actu extensam per organum corporeum: quam separata omnino habere non potest. ldeo alii addunt & di cunt tertio modo: quod licet in anima separata non sit vis sensitiua secundum actum: quia non habet organum corporeum in quo extendatur: est tamen in ipsa virtute: & quasi in radice & potentia. Nunc autem non est mirum si diuina virtute operante potest pati per illam potentiam: vt est in radice & virtute in anima separata vt est separata: per quam patitur pure naturaliter: vt est per organum extensa. Sed etsi sic posset dici ex parte animae: hoc non valet ex parte angeli: in quo nec in virtute & vt in radice est aliqua vis sensiti ua. ldeo quaerto modo dicunt aliqui alii iuxta praedicta in auctoritate Grego, quod spiritus separatus ab igne corporeo sic quasi includitur & ei alligatur quod nullo modo ab eo potest separari: per quid impeditur ab agendo quae agere cupit: & in hoc summe affligitur. vt hoc intelligat Grego. per hoc quid dicit: dum ex igne visibili ardor inuisibilis trahitur. Sed hoc modo non pateretur ab igne inferente passionem nisi occasio naliter: sed ipse in se huiusmodi dolorem excitaret: sicut homo in se excitat passionem iracundiae ad praesentiam contrarii repugnantis. ldeo dicitur quinto modo quod patitur ab igne: non vt est natura naturaliter afflictiua: sed vt est instrumentum diuinae iustitiae, infligendo modum alicuius passionis ad quam spiritus est in potentia: vt est diuinae iustitiae instrumentum: quam ex natura propria ei nullo modo infligeret. Sed sic non potius pateretur ab igne inquantum calidus, quam ab aere: immo posset aer esse instrumentum diuinae iusti tiae in affligendo spiritum sicut & ignis, nec ignis vllo modo diceretur affligere in eo quod est calidus. cui videntur discordare dicta sanctorum. ldeo oportet dicere sexto modo quod ignis affligit spiritum inquantum calidus: & eodem genere afflictionis quo affligeret sensum corporis. Sed cum non est actiuum sine passiuo sibi correspondente: non potest ignis agere sua naturali actione in spiritum ipsum affligendo, nisi spiritus possit pati ab ipso passionem veram qualem sensus reciperet ab igne: potentia autem propria in recipiendo huiusmodi passionem non est nisi sensus: & actus actiuorum non sunt nisi in patiente & disposito diabolus autem vim sensitiuam non habet: restat ergo difficultas ex parte spiritus quomodo passionem ab igne corporali in se possit recipere. Nec potest dici quod est in eo naturaliter: quia tunc indifferenter pateretur existens in igne infernali spiritus peccator & non peccator & magis peccator & minus peccator: cum peccatum non sit dispositio ad poenam nisi meritorie. Illud autem falsum est dicente Grego. iiii. Diali. c. xliii. Vnus gehem nae ignis non eodem modo cruciat peccatores. Vnusquisque enim quantum exigit culpa tantum illic sentit de poena. Nec potest dici quod deus in hoc naturam spiritus mutet: quia tunc non sustineret poenam qui commisit culpam. Restat igitur vt videtur quod deus naturae spiritus angelici & humani conmunem vim qua pati possit ab igne corporali, imprimit supernaturaliter. Vel sic vtrique naturaliter inest: licet nobis latet. & sic illam temperat vt peccatis poenam correspondentem per illam sustineat: vt secundum quod dicit Grego. ix. Morai, quamuis angelorum atque hominum sit natura dissimilis: vna tamen poena implicat quos vnus in crimine reatus ligat.
On this page