Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 36
CIrca tertium arguitur quod ex solis speciebus sacramenti non possit generari vermis: quia ex non substantia secundum philosophum non sit substantia. species illae sunt non substantia: & vermis est substantia. ergo &c. Praeterea nihil per generationem naturalem fit in actu nisi de potentia materiae producatur: aliter enim esset formarum latitantia aut datio & ita non generatio. sed in illis speciebus non est materia subiecta: quia sunt sine materia secundum fidem. ergo &c.
CONtra. non est generatio vnius sine corruptione alterius: cum ergo videmus species illas vetustate naturaliter corrumpi: ergo oportet simul aliquid naturaliter generari: & qua ratione aliquid aliud, eadem ratione & vermis: quia aequalis difficultas est vtrobique.
DIcendum secundum quod alias diximus: quod species illae in omnibus eandem vim habent in agendo & patiendo absque forma substantiali & materia quae praecessit sub eis, quam habuit ip sum compositum ex eis. Propter quod per agens naturale appropinquans potest generari ex illis speciebus & produci quicquid generari posset ex illo composito: & produci ex materia: ita quod quaecumque forma a naturali agente posset produci ex materia quae praecessit & ex illis speciebus, non refert in aliquo: nisi quod forma producta de materia cum ipsa materia constitueret vnum substantiale & secundum substantiam: forma autem educta de potentia specierum quae fuerunt sacramentum, non constituit cum ipsis speciebus iam fa ctis per transmutationem speciebus vermis ex speciebus sacramenti, nisi vnum accidentale siue vnum per accidens: & esset in illo vno per accidens forma substantialis sine materia sicut & ipsae species: & esset ver mis in forma substantiali fine materia. Et licet species illae postquam factae sunt vermis & configuratae ei non sunt de caetero species sacramenti: virtutem tamen adhuc habent materiae quae fuit: ita quod istud compositum sine materia eandem vim habet in agendo & patiendo quam haberet cum materia quae praecessit: vt videli cet nutrimentum verum attrahat postquam generatum est: & praeparet ipsum alterando vi nutritiua: vt pro pria forma corrupta substernatur formae illi substantiali: & ipsa informetur: quemadmodum informata fuisset si praecessisset materia cui vnita fuisset. & consimili modo dimensionibus inuentis substernetur vt informent iam compositum ex materia & forma sicut fecerunt prius illud compositum quod transubstantiatum est: & sua virtute dimensiones inuentas augmentet: quemadmodum augmentasset si alicui materiae praecedenti in composito substantiali vnita fuisset. & per hoc vermis qui prius erat vnum compositum per accidens & non substantialiter nisi forma absque materia: habens tamen ab illis accidentibus omnem vim & dispositionem quam haberet ex materia, per nutritionem sit vnum compositum substantiale ex materia & forma: vt sic absque nouo miraculo superueniente supposita vi derelicta in speciebus ex primo miraculo opere naturae ponamus omnia haec fieri. Semper enim quid potest poni absque miraculo in talibus melius est ascribere naturae omnino quam miraculo omnino: aut partim naturae partim miraculo. Deus enim pm Augustinus sic res administrat vt eas, proprios motus agere sinat: nec vnquam facit nouum miraculum: nisi finis alius specialis sit quam naturae adiutorium in sua operatione. vt non sit hic necesse ponere quod in corruptione naturali specierum materia transubstantiata eadem numero per creationem aut reuersionem qualencumque sub speciebus illis habeatur: aut quod aliqua alia de nouo sub ipsis creetur: aut ab extra addatur: in cuius potentiam cedunt accidentia cum corrumpuntur: & forma alia cum suis propriis accidentibus generetur: vt in eodem instanti fiant haec tria. scilicet accidentium post praecedentem alterationem corruptio: & materiae adiunctio & formae de ipsa productio. Quaecumque autem harum opinionum teneatur non reprobo: nec praedictam opinionem omnino assero. Est autem alius modus ponendi magis congruu scilicet quod species illae non solum sunt in potentia ad for mam: sed per se ad compositum ex materia & forma: & in potentia ad substantiam materiae producendam in esse: sicut & ad substantiam formae: & sic naturaliter absque omni miraculo & noua creatione vermis iste generatur. Nec est hic difficultas in aliquo nisi quo ad hoc: quod substantia materiae esse reciperet nouum in composito: sicut & substantia formae, quod non contingit in aliis generationibus naturalibus.
AD primum in oppositum: quod ex non substantia non sit substantia: dicendum quod verum est nullo praesupposito miraculo. Praesupposito tamen quod per miraculum non substantia vt sola accidentia habeant omnem vim & efficaciam substantiae, bene possibile est ex non substantia generari substantiam. Aliter enim nec ipsae species alterari possent nec omnino corrumpi nisi desitione in non esse: cum in eo quod sunt quantitas separata non habeant omnino contrarium.
AD secundum quod nihil generatur nisi de potentia materiae: respondendum est eodem modo, null. scilicet praesupposito miraculo quo non materia habet omnem vim materiae: quo praesupposito ex non potentia materiae, sed ex eo quod habet omnem vim potentiae materiae, vt in proposito, bene potest fieri pure natu ralis generatio. Dico quantum ad productionem formae in esse actu de non esse actu sed in potentia tantum absque omni creatione: & etiam quantum ad constitutionem vnius per accidens: licet non quantum ad constitutionem vnius compositi secundum substantiam quod est per se generatum in naturalibus: aut secun dum aliam positionem quantum ad generationem compositi ex materia & forma.
On this page