Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 37
CIrca quartum arguitur quod ignis possit infrigidari: & hoc ab agente naturali: vt quan do ex igne generatur aqua per actionem naturalem aquae in ignem quam necessario prae cedit alteratio qua aqua ignem alterat infrigidando & humectando. & si agens naturale hoc potest facere aliqualiter: vt scilicet remittatur in calore & aliqualiter fiat frigidus. ergo agens supernaturale hoc potest simpliciter: & facere vt ignis simpli citer sit frigidus.
CONtra. ignis quia est primum calidum formaliter: oportet quod caliditas eius sit in summo: quare nec potest remitti igne manente: & sic nec infrigidari quoquo mo do.
DIcendum est ad hoc: quod generatio naturalis si proprie accipitur, inquantum consistit in formae sub stantialis vnius productione ad compositum constituendum: & alterius corruptione ad alterum compo situm destruendum: non est nisi in termino alterationis: quae necessario praecedit generationem per altera tionem omnium accidentium congruentium formae corrumpendae: vt incongruentia fiant ei, & congruentia formae generandae: ita quod in instanti in quo omnino facta sunt incongruentia vni formae & congruentia al teri: forma praecedens corrumpitur: & forma succedens generatur: ita quod per totum tempus alteratio nis materia est actu sub forma corrumpenda: quae in dicto instanti vltimo corrumpitur: & simul alia ge neratur: quod est medium instans inter esse materiae sub forma priori & posteriori. Ita quod in esse prioris formae non sit dare vltimum instans sed posterioris tantum. secundum determinationem philosophi in. viii. Physi. Huiusmodi alterationem in dimensionibus bene exponit Auer. cum dicit in primo ca: de substantia or bis. Forma caliditatis aeris quando agit in aquam: incipit aqua augeri & crescere in dimensionibus & vicinari dimensionibus aeris. Cum ergo peruenerit ad magnam quantitatem aquae: tunc subiectum denudatur a forma aquae, & a qualitate & quantitate dimensionum aquae: & propriam formam recipit aeris, & quantita tem etiam dimensionum propriarum formae aeris. Et similiter facit forma frigiditatis in aere. scilicet quod omnes dimensiones aeris non cessant diminui donec expellatur materia a sua forma & recipiat formam aquae: Et sicut est de alteratione secundum dimensiones quantitatis: sic est & de alteratione secundum disposi tiones qualitatis quod scilicet forma caliditatis aeris quando agit in aquam incipit aqua calefieri & exinde au geri & crescere in caliditate, & vicinari caliditati aeris. Cum ergo peruenerit caliditas ad magnam quantitatem intensionis in aqua: tunc subiectum denudatur a forma aquae, & a caliditate & intensione cali ditatis aquae: & propriam formam recipit aeris: & intensionem etiam caliditatis propriam formae aeris. Et similiter facit econtra frigiditas aquae in aere. scilicet quod intensio caliditatis aeris non cessat remitti donec expellatur a materia forma aeris: & recipiat formam aquae. Et secundum Auer. ibidem, materia nunquam denudatur a dimensionibus non terminatis: nec dimensiones simplices denudantur a prima materia: sicut nec alia accidentia communia corporibus contrariis. Propter quod dicit philosophus in secundo de genera tione, quod accidentia symbola quae erant in corrupto manent in generato. Sed singula accidentia vt sunt determinata cuique formae cum ipsa corrupta corrumpuntur: & cum ipsa generata generantur: ita quod omnia accidentia formae generandae citra talem intensionem qua propria sunt formae generandae, non con trariantur: nec penitus repugnant formae corrumpendae: immo simul sunt cum ipsa in materia: & in con posito ex materia & forma sunt accidentia & in ipso existentia. Et sicut haec contingunt in generatio ne aeris ex aqua & econuerso: sic & vniuersaliter in omni naturali generatione & corruptione vt ibi dem determinat: licet de aqua & aere solummodo exemplificat. Quemadmodum ergo praedictum est in ge neratione aeris ex aqua: & econuerso: sic oportet contingere in generatione ignis ex aqua & econuerso: quod forma caliditatis ignis quando agit in aquam, incipit aqua calefieri & exinde augeri & crescere in caliditate pertranseunte per caliditatem quasi propriam aeris & congruentem eidem: & vicinari calidita ti ignis. Cum ergo peruenerit caliditas existens in aqua ad magnam quantitatem intensionis: tunc primo subiectum denudatur a forma aquae & a caliditate & intensione caliditatis aquae: & propriam formam re cipit ignis: & intensionem etiam caliditatis, propriam formae ignis. Et similiter facit econuerso frigiditas aquae in igne scilicet quod intensio caliditatis ignis non cessat remirti donec expellatur a materia forma ignis & recipiat formam aquae. Et secundum haec dicendum est ad quaestionem: quod ignis manens in forma ignis infrigidari potest natura liter: citra tamen intensionem frigiditatis propriam formae aquae aut terrae naturali: aut etiam formae aeris accidentali. Cum enim de igne sit aqua: & hoc per alterationem praecedentem, agente frigido aquae in calidum ignis naturaliter, & assimilante sibi passum: quia passum licet in principio sit contrarium in fine est simile: vt dicitur secundo de anima: & omne agens physicum in agendo patitur: necessarium est quod quantuncumque ignis sit actiuus per calorem, quod patiatur a frigido aquae intantum quod quo ad aliquid intensio caloris in igne remittatur. aliter enim in nullo pateretur a frigido aquae: neque frigidum aquae in aliquo sibi assimilaret materiam sub forma ignis existentem. Et pro quanto remittitur caliditas ignis: pro tan to mouetur motu infrigidationis et infrigidatur et tendit ad medium: vt attingat extremum. Non est enim motus ab vno extremo in medium nisi per conmixtionem alicuius quid est alterius extremi. Est enim medium secundum philosophum. v. Physi. vtrumque extremorum respectu vtriusque: ita quod motus ab extremo in medium et econuerso reducatur ad motum ab extremo in extremum. Propter tamen violentam reactionemi calidi ignis in quodcumque frigidum corruptiuum eius, et determinationem formae substantialis ignis ad intensionem caloris: minimam latitudinem in remissione caloris secum compatitur: aliquam tamen. Cum tamen alia elementa minus sunt actiua, latitudinem magnam compatiuntur in remissione qualitatis sibi propriae. Ita etiam quod vltra medium in quo consistunt, extrema per aequalitatem compatiuntur secum qualitatem sui contrarii. Propter quod etsi alia elementa possint esse actu sub dispositione qualita tis sibi contrariae: vt aer frigidus & aqua calida: ignis tamen nequaquam frigidus actu esse potest: sed nec tepidus ab agente naturali. immo citra teporem in aliquo gradu calidi ignis existens non patitur forma eius ipsum magis infrigidari: sed fit materia improportionalis formae ignis si amplius infrigi detur: & proportionalis formae aquae: vt simul perfecta frigiditas cum forma aquae introducatur. dicente Augustinus iii. super Gen. in principio. Cum possint feruere caetera elementa: ignis frigescere non potest. Intelligo intantum vt frigidus fiat secundum actum procedente infrigidatione vltra tepidum medium inter calidum & frigidum. Vnde continue exponendo se secundum hoc subdit. Facilius quippe extin guitur vt ignis non sit quam frigidus maneat: aut sit alicuius frigidi contactu tepidior. Etsi enim necessario aliquantulum remittitur in calore contactu frigidi: & hoc necessitate naturalis actionis qua vt dictum est necessario omne agens naturale quantumcunque excellens in agendo patitur: non tamen vsque ad gradum illum in quo possit dici tepidus: vt licet possit per actionem frigidi corrumpentis dici factus aliquantulum minus calidus, ex hoc non dicitur factus tepidior: quia nec nunc nec prius omnino tepidus fuit. Prius enim quam sic remittatur in calore vt non mereatur dici calidus sed tepidus corrumpitur. iuxta quid dicit versus finem secundi Solilo. Ignis si calore careat, nec ignis quidem erit. Et philosophus dicit in praedicamen, quod contraria nata sunt fieri circa idem: nisi alterum naturaliter insit vt igni calidum. Et cum quatuor sunt qualitates elementorum: calidum, frigidum, humidum, siccum: ita quod quodlibet elementorum habet vnam sibi propriam & aliam communem cum alio elemento: Est enim ignis calidus per se & principaliter: siccum autem habet commune cum terra: Terra autem sicca per se: sed frigidum habet commune cum aqua: quae principaliter frigida est: & habet humidum commune cum aere, qui principaliter humidus est: & calidum habet commune cum igne: Dicunt aliqui quod quodlibet elementum secundum suam propriam qualitatem non potest alterari vt sit sub contraria dispositione. Et secundum hoc dicit Auicen. quod aqua pura non calefit: sed partes terrae cum ipsa admixtae. Alii etiam dicunt quod aqua non calefit: sed ignis generatus est cum ea ex materia pro quanto habet de calore. Sed hoc vltimum apertum est impossibile: quia aqua non tantum est extinctiua ignis ratione frigiditatis: sed humiditatis. Propter quod impossibile est in eodem esse calidum ignis cum humido & frigido naturali aquae. Secundum qualitatem autem conmunem potest alterari vt fiat sub contraria dispositione: quemadmodum ponit terram posse calefieri: & aerem frigefieri. Et secundum hoc licet ignis non posset infrigidari: posset tamen humectari: & verum est quod potius pateretur hu mectationem quam infrigidationem. Quia tamen calidum naturaliter sibi associat siccum: & siccum secundum philosophum est lima caloris: idcirco licet quantum est ex parte formae substantialis: ignis secundum se posset potius humectari quam frigidari: propter tamen associationem caloris summe intensi humectari non potest vltra congruum gradum caloris cum quo saluatur forma ignis: & vlterius nequaquam.
PER dicta patet quomodo bene procedit primum argumentum ostendendo quod infrigidari possit ignis quo ad hoc quod aliquantulum in suo calore remittatur: non tamen quo ad hoc vt aliquantulum frigidus fiat excedendo medium quod est in tepore: & hoc per agens naturale: nec etiam per agens su pernaturale: si tamen forma ignis substantialis sic tenet ligatam potentiam ad frigiditatem quod impossibile est eam ire in actum sub forma ignis. tunc enim posito quod ignis esset frigidus secundum actum: con tradictoria concurrerent in eodenem scilicet quod frigidus esset: & quod impossibile esset ipsum esse frigidum. Alias autem ab agente supernaturali sine omni inconueniente posset poni esse frigidus. Quod mihi videtur verius. potest enim agens supernaturale tenere formam substantialem in materia: & dare dispositionem aliquam supernaturalem vt teneatur in ea sub illa improportionalitate qua necesse esset eam corrumpi aut separari ab agente naturali si non esset in illa dispositione: quemadmodum corpora damnatorum tanto calore calefient quantum non posset sustinere anima manens in corpore. Ad secundum in contra rium: quod ignis est calidus in summo: verum est: sed illud summum non est ita proprium ei quin forma ignis compatitur secum eius remissionem aliquam: vt patet ex iam dictis. & hoc aliquo in ipso natu raliter agente ad corruptionem ignis & contrarii generationem: ita etiam quod omnino infrigidari posset per agens supernaturale. Finis Disputationis de Quolibet Octauo Magistri Henrici a Gandauo.
On this page