Quaestio 7
Quaestio 7
SEquitur vnum quod pertinet ad naturam angelicam secundum se. & erat Vtrum aeuum sit substantia an accidens. Ex arguitur quod sit substantia: quia mensura est vnigenea suo mensutato secundum philosophum. x. Metaphysicae Aeuum autem est mensura substantiae angeli, & substantiae non est vnigeneum nisi substantia. ergo &c.
CONtra, proprium est solius dei quod sua substantia est lua mensura: cum ergo aeuum sit mensura substantiae angeli, non ergo est substantia eius: ergo &c.
DIcendum quod cum aeuum non est nisi mensura quaedam: oportet videre modos mensurarum & per hoc ex comparatione aeui ad alias patebit in parte cuiusmodi mensura sit aeuum. Estigitur sciendum quod in qualibet re existente in actu duo est considerare. scilicet eius essentiam, & existentiams & secundum vtrumque eorum respondet ei mensura. Ex parte enim essentiae mensura dei est sua immensitas: quo sola ratione differt a sua essentia. In essentia autem creaturae est duplex ratio mensurae. vna secundum quod est essentia simpliciter. alio modo secundum quod est extensa vel multiplicata secundum partes. Primo modo quaelibet creatura duplicem habet mensuram. Vnam intra: quae est limitatio in gradu naturae & essentiae. Aliam extra: id quod est primum & dignissimum & verissimum ens in suo genere: & velite quo ad res omnium generum: id quod est primum ens simpliciter quod est diuina substantia quae est per se mensura omnium: secundum quod est ex se quid absolu- tum. & non habet inquantum huiusmodi respectum ad creaturam: nisi quia ipsa habet respectum ad illam. vt ex hoc quod creatura habeat respectum ad deum, rationes perfectionales considerentur in deo: quemadmodum aliqui ponunt quod rationes attributales non ponantur in deo: nisi quia per intellectum creaturae secundum correspondentiam eis quae deo attribuuntur per intellectum, referuntur ad deum: vt in hoc contrario modo considerentur rationes ideales, & perfectionales. ldeales enm considerantur in deo non ex hoc quod creaturarum essentiae habent referri ad deum: sed econverso magis. & in iam dictis modis mensurarum nulla cadit accidentalitas: & nullo horum modorum aeuum est mensura. Considerando autem mensuram essentiae secundum quod est extensa: sic est mensura eius quantitas continua: sub cuius partibus partes substantiae materialis sunt extensae. Et per istam quantitatem accidentalem intrinsecam convenit quantitas di mensionalis extrinseca: quae dicitur locus: quae similiter accidens est. Secundum vero quod est multiplicata sic accidit substantiis materialibus numerus. Nec adhuc de natura talium mensurarum est aeuum. & sic nihil est omnino in re pertinens per se ad essentiam rei ratione ipsius essentiae: sed solummo est de ratione mensurarum rei ratione sui esse: cuius mensura est duratio in esse: & diuersificatur secundum diuersum modum durandi in esse. & est. in triplici genere. Est enim quaedam duratio absque omni variatione & variabilitate: & est solius dei: quae dicitur aeternitas: & differt sola ratione ab esse & essentia dei. Quaedam vero est variabilis secundum contrarias dispositiones: & dicitur tempus: quae est per se mensura motus: & no alterum, nisi inquantum est mutabile secundum contrarias dispositiones in esse: de cuius natura non est aeuum. Est vero quaedam alia quae est variabilis secundum contradictorias dispositiones tantum: & est duplex. Quaedam transiens: quae non est nisi mensura eius quid est medium inter terminos variationis: cuiusmodi est instans: quod est per se mensura mutationis subitae & mutabilis secundum quod est subiectum talis mutationis. Quaedam vero manens: quae est mensura esse rei manentis in esse post non esse inquantum manens: possibilis tamen cadere in non esse: quod est simpliciter mensura fixa & stans absque inouatione & successione: sicut & esse: cuiusmodi est mensura substantiae cui convenit esse: & est quid abso tum simplex stans absque fluxu, proportionale instanti respectu mutationis: praeter hoc quod vtrumque istorum non habet esse nisi transiens. & quo ad hoc est minus cognitum quam sit aeuum quod est manens. Sed econverso instans est magis cognitum instans: quia est aliquid compositi vt tempus: & hoc vel a quo fluit vel in quod: quid per motum cognoscitur: qui motus est quiddam compositum & sensibile per se licet commune: & per hoc nobis magis cognitum: & per motum tempus, similem habens compositionem: & per tempus ipsum instans. Est ergo aeuum accidens absolutum reducendum ad genus quantitatis.
AD argumentum in oppositum quod mensura est vnigenea mensurato: hoc solum intelligitur dictum de mensura extriseca: quae convenit rei ratione suae essentiae simpliciter. Quod enim sic est mensura substantiae, substantia aliqua est. & est secundum artem philosophi in quolibet genere reperire tale quid est mensura omnium illius generis. vnde non valet ad propositum de aeuo: quid est mensura alterius rationis: vt patet ex dictis.
On this page