Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
Equuntur quaesita pertinentia ad humanam naturam specialiter: et quaerebantur ibi quaedam pertinentia ad quasdam personas humanas praerogatiuas specialiter: et quaedam alia pertinen tia ad homines et humanam naturam generaliter. Circa primum quaerebantur tria pertinentia ad corpus Christi et sanguinem. Duo ex parte corporis: et vnum ex parte sanguinis. Quaerebatur etiam vnum pertinens ad mrimonium et votum virginitatis gloriosae virgis ma tris dei. Quaerebatur etiam vnum pertinens ad sepulturam corporis et cordis cuiusdam nobilis simi principis. Quorum primum erat de sacramento corporis Christi ex parte eius in quid fiat conuersio panis: vtrum cicet dicendo Hoc est corpus meum, tenet ecclesia secundum vsum et dicta sanctorum quod fiat conuersio in substantiam animae rationalis secundum quod dat esse corporeum: an in solam materiam: vt habet partes suas extensas sub partibus dimensionum an in aliquid compositum ex materia et forma alia praeter animam intellectiuam. Secundum erat de sacramento eiusdem ex parte eius quod convertitur. Vtrum materia panis maneat post conuersionem. Tertium erat de sacramento sangui nis quo ad formam verborum quibus sit conuersio vini in sanguinem: vtrum sit haec. Hic est calix sanguis mei. Quartum erat: vtrum cum voto virginitatis simpliciter stet verum et perfectum matrimonium. Quintum: vtrum qui sepeliuit in sua ecclesia partem corporis illius qui elegit alibi sepulturam corporis sui simpliciter, teneatur partem illam restituere: et illi apud quos fuit sepultura pro corpore simpliciter electa teneantur illam repetere.
CIRca primum istorum arguitur: quod convenienter ponitur ecclesiam tenere conversionem panis fieri in animam Chri sti rationalem: secundum quod dat esse corporeum, quia cum tenet quod conuersio fit in corpus Christi: tenet quod fiat in id quid dat esse corporeum. sed convenienter ponitur quod vna sola forma sit in homine quae homini dat quod sit corpus siue esse corporeum: sicut et esse viuum & sensibile et rationale. ergo &c. Quia convenienter ponatur tenere ecclesiam conuersionem fieri in materiam secundum quod habet partem extra partem sub quantitate, arguitur: quia vt prius cum tenet ecclsia quod conversio fiat in corpus: convenienter tenet quod fiat in id quid vere potest dici esse corpus. sed materia etiam absque forma substantiali vere potest dici corpus: quia bruta ex se mouentur: et ideo secundum philosophum. viii. Physicae sunt diuisibilia necessario in per se mouens, et in per se motum, per se autem mouens est anima, vt dicit in de motu progressiuo. praeter quam non est nisi sola materia in bruto: quam. oportet esse per se motum. quid autem est per se motum, non est nisi corpus. ergo &c. Quia vero teneat conversionem fieri in aliam formam arguitur: quia cum vt prius tenet quod fiat conuersio in corpus, non tenet quod fiat in aliquae quam in id quid vere possit dici corpus, & quid vere est corpus. sed non est vere corpus sola materia: quia verum corpus in quod sit conuersio est corpus quid est substantia, non eni sit conuersio in ipsas dimensiones panis: quia manent & constituunt corpus quid est quantitas corpus autem quid est substantia, cum sit aliquid vt species in genere substantiae, non est nisi ab aliqua for ma substantiali, quam non tenet ecclesiae vsus quod sit anima rationalis: quia ipsa ponitur ibi esse per concomitan tiam sicut & deitas Christi, non autem esset conuersio in verum corpus nisi esset in id quod substantialiter. dat esse corporeum. ergo &c. Quin conuersio substantiae panis secundum materiam & formam suam substantia. lem fiat vt & materia & forma eius substantialis conuertantur: de hoc nulla est dubitatio: quia omnes tenent & semper in sancta ecclsia tenuerunt. Sed dubitatio est ex parte eius in quod debet fieri conuersio. & hoc quem admodum quaestio proposita est: non vtrum fiat conversio in vnum dictorum trium: quid est quaestio quasi iuris: sed quid tenet secundum vsum suum & dicta sanctorum super hoc ecclsia: quid est quaestio facti. Sed in idem redit: quia cum ecclesia non erret in eo quod tenet: tenet quod in id sit conuersio, in quod sit secundum rei veritatem: & in tale quid quod secundum veritatem est: & quod debet dici & quid recta ratio debet iudicare esse verum corpus. Sed quia iudicium rectae rationis super hoc ex se non est certum & notum: ideo proposita est quaestio de vsu ecclesiae & dictis sanctorum supe hoc: ex quibus tanquam ex auctoritatibus illud magis certum nobis esse potest, quam argumentis secundum rationem formatis: quae frequenter apparentia sunt vbi vera esse creduntur. Et ideo magis est nobis securum in hoc & velte in eis quae sunt fidei, auctoritati inhaerere quam rationi: dicente August. in principio de moribus ecclsiae. Quia caligantes hominium mentes perspicuitati sinceritatique rationis aspectum adoneum intendere nequeunt, saluberrime comparatum est vt in lucem veritatis aciem titubantem inducat au ctoritas. & infra. Confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est. Ex dictis ergo il e lorum, quos probabile est fuisse sapientes, quid de hoc tenendum sit ad praesens inuestigandum est. illis em ad haerendum est. Quod si ex dictis illorum clarescere non possit perspicue: quousque eccliae auctoritate super hoc aliquid certi definitum fuerit, vel doctorum discussionibus inuestigatum: in quodam generali & indistincto standum est quod scilicet conuersio fiat in id quid est verum corpus Christi, quidcumque sit illud, siue a forma, siue non, siue a qua forma. Definire enim in eis quae sunt fidei, vbi nec ecclesiae, nec sapientium auctoritas, nec ratio perspicua de finiuit: periculosum est: quia si falsum esset definitum & pertinaciter defensum haereticum esset. Sed tale periculum maxime continget appropinquante tempore Antichristi: quando non dicetur expresse Christiano nega Christum, sicut dictum fuit ei tempore martyrum: sed inducetur ad credendum aliquid contra Christum: in quo quasi non recedendo a Christo, implicite negat Christum. Vt enim dicit Leo papa in sermo. vi. de Epiphania, aduersarius qui in apartis persecutionibus inefficax fuit, tecta nocendi arte desaeuit. Sed quia prior tempestas turbinum conqueuit: & quaedam videtur arridere tranquillitas: vigilanter cauenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur. & hoc nostris temporibus. dicente Augustinus in originali super psal. xxxix. in principio. Sparsus est sanguis iustus: consequens est tempus simulationis. Hostis ille tunc leo fuit cum apate saeuiebat: modo draco est cum occulte insidiatur: & magis metuendus est cum sallit: quam cum saeuit. Illo tempore cogebat christianos negare Christum: isto autem tempore docet christianos negare Christum. Vi debatur tunc fremens: lubricus nunc. Difficile videtur docens negare Christum quasi non videatur recedere a Christo. Reuera post tempora martyrum nulli dictum est nega Christum: sed dictum est ab aliquibus, dic Christum non esse nisi verbum & carnem praeter animam omnino, vel praeter intelligentiam. dicente Augustinus super psal. xxix Apollinaristae dixerunt hominem quem suscepit sapientia dei non habuisse mentem humanam: sed tantum animam sine intelligentia humana: sed ipsum verbum dei erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti. Non de fuerunt alii qui dicerent illum hominem non habuisse nec animam: sed tantum dixerunt verbum & caro erat: & anima ibi non erat: & ecclesia catholica expellit eos. Confirmatum est in catholica fide hominem illum quem suscepit sapientia dei nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturae. Per quid Augus. aparte exprimit quod istos ecclesia repulit qui Christum aliquid minus quam caeteri homines, quantum pertinet ad in tegritatem naturae humanae, habuisse dixerunt: in hoc consentiendo, quod singula horum Christo inesse putanda sunt secundum humanitate scilicet caro & anima habens intelligentiam: in quo per dei gratiam nunc omnes consentiunt. Sed vlteriores opiniones nfis temporibus ortae sunt: praetacte scilicet in argumentis: vt inam non etiam pariculosae quo ad aliquas illarum. Quarum duae dicunt quod de integritate hominis non sunt nisi duae nature. scilicet materia & anima humana: licet inter se differant in hoc quod vna dicit hominem non dici corpus ex aliquam forma substantiali. Alia vero dicit quod ex anima humana dicatur quicquid de in esse formali. Tertia vero dicit quod de integritate hominis sunt tres natura. scilicet materia, &e forma substantialis corporeitatis educta de potentia materiae opere naturae, & anima ratio nalis ab extriseco adueniens. In quae timendum est ne illi minus aliquid quam opertet: aut isti plus Christo attribuant quam ad integritatem humanae naturae pertineat. In quibus aliquod existit periculum consimile quoquo mo- do eis quae tacta sunt in dictis erroribus. Vna. enim pars vel altera etsi neutra dicat, negat Christum aper te, vel cogit vt negetur simpliciter & absolute: & dicatur quod ille homo quem adorat ecclesia, non sit Christus, promissus in lege. Altera tamen earum docet negare Christum quando suadet vt credatur Christo quem colit ecclesia, vel inesse quod non inest: vel non inesse quod inest. Quod reuera nihil aliquae est: quam dicere negando quod Chri stus quem colit ecclesia non est Christus in lege promissus. Propter quod ne periculum tale incurratur: neutra partium pertinaciter defendatur: quousque super hoc ecclesia aliquid duxerit definiendum: vel aliquid euidentis sima ratione aut expressa auctoritate fuerit declaratum: sed singula praedicta in Christo homine fore simpli citer confitendum: siue secundum duas naturas siue secundum tres. Et per consequens de conuersione simi liter quod scilicet simpliciter fit in verum corpus Christi quodcumque sit illud, siue materia sola, siue materia cum forma alia ab anima rationali, siue materia cum anima rationali, inquantum dat esse corporeum: licet non in quantum dat esse animatum. Sed in hoc tertio erat specialiter duplex sententia. Vna quod non esset conuersio in substantiam animae licet in materiam secundum rationem esse corporei quod habet ab anima, quae dicit quod in sacramento altaris non erat substantia animae, nisi per quandam realem concomitantiam: sicut nec deitas Christi. Alia vero, quod esset conuersio in substantiam animae sicut & in materiam: licet non nisi secundum rationem qua dat esse corporeum: ita quod secundum rationem qua dat esse animatum, non habeat anima esse in sacramento nisi per quandam realem concomitantiam. Quid ergo de praedictis consueuit communius tenere ecclesia: & quid euidentius de hoc in dictis sanctoru continetur, inuestigandum est: secundum quod quaerit quaestio: & illi reuera magis adherendum est: etiam licet non pertinaciter defendendum esset: eo quod non plene clarum esset quid de hoc consueuit tenere ecclesia: & quid sentiant sancti doctores. Quid ergo de hoc hactenus tenuit ecclosia quan tum potest patere ex vsu communi, & dictis sanctorum, Primo inquirendum est ex parte corporis Christi: Secundo ex parte conversionis in ipsum. Ex parte corporis, quid scilicet debeamus intelligere nomine corporis: aut materiam solam: vt solummodo habet partem extra partem sub quantitate: aut materiam talem cum esse corporeo non includendo in ratione corporis ipsam substantiam animae: vel materiam cum ipsa substantia animae: vt dat esse corporeum inclusa in ratione corporis: vel materiam cum aliquae forma substantiali corporea alia a forma quae est animae. Si autem aspiciamus ad vsum, non credo quod vnquam nisi nouiter fuit auditum loqui de pluribus modis corporis, quam de mathematico, & de naturali: & quod corpus mathematicum non est dictum nisi materia: vt est sub forma corporeitatis & dimensionibus quantitatis abstractis a qualitatibus sensibilibus. Naturale vero non est dictum nisi materia cum forma naturali: vt est sub dimensionibus existentibus cum qualitatibus sensibilibus. De materia autem secundum se quod diceretur esse corpus in habendo partem extra partem, auditum non est. Vnde philosophus. viii. Metatpaslse non distinguit nisi dictos duos modos materiae: vbi dicit. Materia per se non cognoscitur: & quaedam materia est sensibilis: & quaedam intelligibilis. Sensibilis, vt cuprum & lignum. Intelligibi lis: vt illud quod est in sensibilibus, non secundum quod sunt sensibilia vt mathematica. Et sicut numquam fuit vsus appel lare nudam materiam corpus, quantuncumque intelligatur habere partem extra partem: sic nec credo quod in aliquo dicto au thentico ipsa sit appellata corpus. Aliquam tamen apparentiam dedit illa imaginatio partis materiae extra per tem, ad vocandum materiam nudam corpus quoquo modo: secundum quod prtractauimus in prima disputatione nostra de Quolibet, quando positio illa recens erat non tantum perscrutata quantum modo propter quod nec eam ibi reprehendimus: sed eam solummo cum aliis exposuimus nihil definiendo. Similiter quod materia habens esse corporeum exclusa substantia animae sic quod non includatur in ratione corporeitatis, vnquam fuerit appellata cor pus nisi nostris temporibus, non credo: quia talis corporeitas sine substantia animae non includit nisi puram intentionem & rationem considerationis, quae non constituit aliquid vt speciem de praedicamento substantiae: quaele debet poni corpus hominis secundum quod corpus est. Vnde nec in dicto aliquo authentico antiquo tale quid appellatum est esse corpus: licet ponentes animam esse in sacramento per solam concomitantiam: & non esse aliam formam in homine: nec materiam vt est habens partem extra partem esse corpus, necesse habent hoc ponere. Propter quod multo conuenientius est dicere quod corpus est materia informata anima inclusa in ratione cor poris quo ad eius substantiam inquantum dat esse corporeum. per quod in aliquo corrigitur dictum immediate praece dens. Sed nec dici corpus in homine ab anima rationali absque alia forma inter ipsam & materiam vsitatum est diu: nec recolo quod hoc vnquam viderim in aliquo scripto antiquo, nec hoc ponere est secundum philosophiam Aristina qui animam intellectiuam quam isti solam ponunt esse in homine non posuit esse formam & actum materiae: cum posuerit eam vnam esse in omnibus: secundum quod de hoc infra dicetur. Vnde nec artistae posuerunt vnquam quod secundum philosophiam Aristoteles homo repo neretur in specie animalis distinctus a brutis per animam intellectiuam: sed per aliquam sesitiuam nobilem eductam de potentia materiae: quae secundum non ponentes gradus formarum in formis eductis de potentia materiae etiam dat esse corpore um: & secundum suam substantiam est aliquid corporis. Vnde quantum mihi videtur, vsus antiquus obtinuit maxime apud theologos corpus hominis dici corpus ab aliquam forma naturali educta de potentia materiae alia ab anima intellectiua: quae est ab extriseco: licet illi formae naturali non attribuant vires animae vegetabilis aut sensibilis eo quod ponunt animam rationalem cum illa esse actum & formam corporis: sicut ei attribuerunt has vires non sequentes philosophum Aristotelem: eo quod ipse non posuit animam rationalem cum illa forma corporeitatis esse actum & formam corporis: sed posuit separatam secundum rationem actus: & solum coniunctam nobis per nostrum phantasticum secundum rationem motoris: secundum quod exponit ipsum Commen. super iii. de anima. Ex eo enim quod theologi posuerunt quod anima rationalis esset actus corporis: & quod singulorum corporum essent singulae animae: potuerunt ponere quod forma corporeitatis educta de potentia mate riae non haberet vires animae: quia conuenienter ipsi animae rationali possunt attribui: vt ipsa ex se habeat aliquid quo convenimus cum brutis, & aliquid quo differimus ab eisdem: sed in eadem substantia: licet ex se non habeat quo conveniamus cum corporalibus inanimatis. hoc enim est contrarium suae naturae cum sit aliquid incorporeum: quia sicut contrarium non potest esse ratio formalis sui contrarii: sic nec incor poreum potest esse ratio formalis corporei, dando esse corporeum: in cuius ratione ipsa realiter inclu datur. Quod reuera videntur sentire tractatores catholici dicente Damas. liro ii. sententiarum. xiii. cap. Deus ex visibili & inuisibili natura condidit hominem: ex terra quidem corpus plasmans: animam autem ratio nalem per insufflationem. Si corpus ex terra plasmatum: non ergo ab anima est corpus: quia tunc quid esset corpus potius esset inflatum quam plasmatum. non enim est plasmatio sumere de terra nudam matetiam, cui anima esset coniungenda dans esse corporeum. vnde subdit ca. xiiii. Communicat enim inani matis quidem secundum corpus & concretionem quae est ex quatuor elementis. Constat autem quod si anima daret esse corpori: non esset ibi aliqua forma mixti ex elementis: nec esset alterius naturae in homine alia forma qua est corpus a forma animae. cui contradicit Damalis. libro iii. ca. iii. Impossibile est inquit vnius naturae dicere animam & corpus adinuicem comparata. Vnde propter istam diuersitatem dicit cap. vi. Vnitum est carni per medium intellectum dei verbum. Quam diuersitatem magis explicat cap. xvi. dicens Singularis homo ex duabus naturis compositus est: anima & corpore. seruat, nm alterutra & post vnionem naturalem proprietatem. & infra. Quare necesse est hominem dicere ad minus ex quinque compositum esse naturisid i. ex quaetuor elementis & anima. Intelligo ex quaetuor elementis non manentibus quantuor nisi virtute tama scilicet in forma mixti. vt vere non dicatur compositus nisi ex duplici natura. scilicet ex mixto & anima: vel ex triplici scilicet ex materia & duplici forma: quarum vna est forma mixti: alia anima rationalis: quoniam secundum quod subdit, omnis compositio ex his quae proxime composuerunt composita dicitur esse. Ita & in domino lesu Christo non par tes partium intuemur: sed quae proxime componunt. i. deitatem & humanitatem. Amplius hominem duarum naturarum dicentes, tres in Christo dicere cogemur. Propter quod in symbolo Athanasii di citur. Sicut anima rationalis & caro vnus est homo: ita deus & homo vnus est Christus. & constat quod in Christo duae naturae sunt vnius suppositi deus & homo: ergo & in homine anima & caro: aut ni hil esset quod dicunt de homine. Hinc dicitur de spiritu & anima. ca. xiii. Mira focietas carnis & animae, spiri ritus vitae & limi terrae sicut scriptum est: fecit deus hominem de limo terrae, & inspirauit in faciem eius spiraculum vitae: dans ei sensum & intellectum: vt per sensum limum sibi sociatum viuificaret: & per intellectum regeret. & infra. Plenum fuit miraculo quod tam diuersa & tam diuisa abinuicem, adinuicem potue runt coniungi: nec minus fuit mirabile quod limo nostro deus seipsum coniunxit: vt sibi inuicem vni rentur deus & limus, tanta sublimitas, & tanta vilitas. Item de spiritu & anima cap. penult. dicitur. Dicimus corpus per coniugii copulam seminari: dei vero iudicio coagulari in vulua & compingi atque for mari: ac formato iam corpore animam creari & infundi: vt viuat ex vtero homo ex anima constans & cor pore. Non duas animas credimus esse in homine: vnam animalem qua animat corpus: & alteram spiri talem qua rationem ministret: sed dicimus eandem esse animam in homine: quae & corpus sua societate viuificet, & semet ipsam sua ratione disponat. Ecce quid clarius quam dicere iam formato corpore ani mam creari & infundi: non autem formatum est nisi aliqua forma. Hinc etiam dicit Richar. de sancto Victo. iiii. de Trini. ca. xvi. Proprium est hominis habere substantiale esse ex propagatione simul & pro creatione, nam anima procreatur: corpus propagatur. Proprium est brutorum habere substantiale esse ex propagatione sola. Proprium est angelorum habere substantiale esse ex sola procreatione. Si autem propagatur secundum corpus: propagatio non est solius materiae ministratione: sed alicuius formae ex materia productione: quod propagatio dicitur. Vnde super illud psal. Filii tui sicut nouellae oliuarum. dicit Amb. Generauit te pater conmunicando carnem suam, creauit te deus adhibendo potentiam suam. Aliter enim non esset propagatio: nec parentes aliquid agerent in propagatione, vnde vere parentes dici possent: nec Maria vera mater Christi posset dici, si non vere secundum carnis sub stantiam eum procreasset. Hinc Augustinus super lonnem. parid is. sere. viii. contra quosdam qui Matiam vera matrem Christi esse negabant: dicit. Mater erat carnis: mater humanitatis. Vnde Damais. libro iii. capitulo v. lo quens de Christo dicit. Confinxit sibi ex castis & purissimis sanguinibus carnem puram. & cap. xii. Existentia vero carnis in ipso verbo per dei genitricem. Et libro iiii. cap. v. Virginis puros & immaculatos sanguines sibi ipsi visceraliter carnem. substituit. Corpus enim vnitum est diuinitati: quid ex virgine corpus. De quo generalius loquens Boetius dicit de duabus naturis. cap. vi. Post primum homi nem caro omnis humana ex humana carne deducitur. Vnde differentem modum productionis ho minis primi secundum corpus & secundum animam explicat scriptura: cum dicit Gen. i. Formauit homi nem de limo terrae, hoc quo ad corpus. Et inspirauit in faciem eius spiraculum vitae, hoc quo ad ani mam. Quod exponens Ambrosur. super illud Beati immaculati. Manus tuae domine fecerunt me & plasmauerunt me. dicit. Hic ergo homo geminae substantiae est. Alia enim est facta substantia: alia figurata Et vt dicit Augustinus. vi. libro super Gen. ad literam. visibiliter in corpore, inuisibiliter in anima: constans ex anima & corpore. Vnde & Eze. propheta. xxxvii. capuia loquens de corporum reparatione in gloriosa resurrectione, vt dicit Glos. dicit. Accesserunt ossa ad ossa vnumquodque ad iuncturam suam: & ecce super ea carnes & nerui ascenderunt: & extensa est in eis cutis desuper: & spiritum non habebant. Glos. lacebant tantum humana corpora non habentia spiritum. Et super illud quod sequitur. Et ingressus est in ea spiritus, & vixerunt. Glos. Vt quomodo in prima productione hominis sufflauit deus in faciem eius, & factus est homo in animam viuentem: sic & secunda conditio. i. resurrectio mortuorum insufflante spiritu viuificetur. Exercitus grandis. i. congregatio mortuorum. Ecce quod in primi hominis crea tione: & in vltima omnium reparatione describat scriptura aliam corporum formationem quam per anima rum coniunctionem. de quo Ambro. super illud. Manus tuae domine fecerunt me. Accepit deus puluerem de terra: & plasmauit hominem: vbi puluis, ibi plasmatio: quod de limo est resuscitatur. terra enim in terram redit. Sed forte dicet aliquis quod homo est ex corpore & anima: non quod corpus sit ali quid seorsum ab anima nisi ratione materiae: sed quod corpus sit aliquid ratione eius quid est forma qua est corpus. & hoc non est nisi ab anima. Per hunc enim modum asinus potest dici esse compositus ex anima & corpore: quia etiam de anima bruti dicitur in secundo de anima: quod ipsa est actus corporis. Comstat autem quod ipsum est compositum ex actum & eo cuius est actus. Quod videtur sensisse Augustinus etiam de anima rationali: vbi dicit in fine de immortalitate animae. Anima non localiter iungitur sum mis illis aeternis rationibus prior quam corpus: quanto etiam corpore melior, nam ista propinquitas non loco sed naturae ordine dicta sit. Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia species corpori per animam tribui, qua est in quantuncumque est. Per animam ergo corpus subsistit: & eo ipso est quo anima tum: siue vniuer saliter vt mundus: siue particulariter vnumquodque animal intra mundum. & infra. Manente quippe anima corpus per illam subsistit dantem speciem non adimentem. & infra. Tradit enim speciem anima corpori vt sit corpus inquantum est. & infra. Quia non nisi traditione speciei sit corpus per animam. & infra. Corpus enim nuilum fit nisi accipiendo per animam speciem. Quod totum plene re tractat explicando quod non erat de intentione sua esse corporeum in homine esse ab anima: licet aliquando hoc ei visum fuit. Sic enim dicit in libro retractationum: retractando iam dicta a se in libro de immorta litate animae. Illud temere dictum est: a summa essentia speciem corpori per animam tribui qua est inquantum est. Per animam ergo corpus subsistit: & eo ipso est quo animatur: siue vniuersaliter vt mun dus, siue particulariter vt vnumquodque animal intra mundum. Hoc totum prorsus temere dictum est. Quia si sic: ergo contrarium discrete dictum est: corpori speciem non per animam tribui qua est inquantum est: et quod non per animam subsistit inquantuncumque corpus: & quod non eo est inquantum corpus quo animatur: & caete ra huiusmodi. Et hoc intellexit Augustinus procul dubio retractando hoc generaliter tam de anima mundi quam po suit Plato, quam de anima hominis. sed de anima hominis solummodo quo ad hoc quod dicit eam corpori dare esse corporeum. De anima vero mundi quo ad hoc idem: & quo ad hoc quod videtur asserere quod mundus habet animam: sed hoc non quia sentiret hoc esse falsum. Sed quia non certitudinaliter nouit hoc esse verum secundum quod retractationem hanc quo ad illam clausulam. Siue vniuersaliter vt mundus, exponit in libro retra ctationum: retractando quaedam dicta in libro Musicae, dicit sic. Animal esse istum mundum sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi: nec ratione certa indagare: nec diuinarum scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui. Vnde tale aliquid a me dictum quo id accipi possit, etiam in libro de immortalitate animae temere dictum notaui: non quia falsum hoc esse confirmo: sed quia nec verum esse comprehendo quod sit animal mundus. Vnde quia dictae clausulae retractationem factam in libro de immortalitate animae exposuit alia autem retractata ibidem de eo quod dixit animam humanam dare esse corporeum: omnino non exposuit: nec super eam reuersus est: cum tamen aeque occasionem habuit reuertendi super vnum sicut supra alterum, vt patet ex eis quae de proximo praecedunt iam dicta: clarum est & dilucidum quod retractationem illam quo ad dicta de anima hominis omnino ratam habuit: nec eam in aliquo exponendam putauit. Quid dico propter aliquos illud dictum iam Non quia hoc falsum confirmo, volentes retorquere etiam ad retractationem dictam de anima hominis, quod nequaquam possunt: quia expresse Iy hoc praecise demonstrat id quod notauit temere dictum, quo ad illam clausulam Siue vniuersaliter vt mundus: vt patet aspicienti. Nec potest aliquis dicere quod Augustinus in telligit animam dare speciem corpori, de dare speciem quemadmodum Auicenna posuit intelligentias dare for mas: quia vt patet inspicienti, intendit probare quod anima non potest conuerti in corpus, proprium: de quo magis vi deretur: per home. scilicet medium quod dat ei formam seipsa: quae nullo modo per corpus potest ei adimi, ex quo dat eam illi. Vnde etiam expresse dicit. Quo corpus est, est ipsa anima qua animatur, quod non est nisi dan do formam quae ipsa est: vt secundum mentem Augustinus idem sit hic animam dare formam corpori & ipsam seipsa esse formam corpori. Aliter enim esset aliqua alia forma media inter animam & corpus: qua ipsum corpus informaretur actione animae sumentis illam, & imprimentis eam corpori. quod expresse negat subdens post verba praeposita. Nec inuenitur aliquid inter summam vitam quae substantia & veritas est incommuta bilis: & id quod vltimum viuificatur. i. corpus, nisi viuificans anima. Ex quo concludit intentum subdens Quia si tradit speciem anima corpori vt sit corpus inquantum est: bene vtique speciem tradendo adimit. Adimit autem anima in corpus transmutando. Non igitur anima siue per seipsam corpus fit: quia non nisi manente anima corpus per eam sit: siue per aliam: quia non nisi traditione speciei sit corpus per animam: & adeptione speciei anima in corpus conuerteretur, quod nullo modo sequitur nisi anima corpus informare seipsa intelligatur. Quod reuera tamquam temerarie dictum retractauit vt dictum est. Quia vero Augustinus interponit. Siue velite vt mundus: siue particulariter vt vnumquidque animal intra mundum: volunt aliqui concludere quod esset con tra Augustinum. bruta habere formas quibus sunt corpora a suis animabus. Sed manifestum est quod ibi non loquitur nisi de anima rationali. Vnde animal non potest ibi supponere nisi pro animali rationali. Nullo enim modo est intentio sua de probando animam irronnalem non posse conuerti in corpus: & per hoc ipsam esse immortalem: ad quid tamen probandum hoc inducit interimendo per hoc vnum membrum diuisionis: cuius membra interimit ex hoc concludendo quod anima omnino est immortalis: a quo intitulauit totum librum dando ei nomen De immortalitate animae. secundum quod haec patent inspicienti progressum libri. Vnde & adiungit probationem ex abundanti, quod nec animarationalis possit conuerti in animam irrationalem: cum dicit. Hoc de irrationali anima &c. Quare cum non possit esse cor poreum quod ponit hominem in specie substantiae subalterna, nisi ab aliqua forma: relinquitur ergo de mente Augustinus fuisse: in homine esse aliam formam praeter animam rationalem: quae dat esse corpori secundum quod est corpus simpliciter: quid ab anima sumit esse viui animati. dicente eodem Augustinusm de verbis Apostoli ser. xvi. Si dominus noster lesus Christus tantummodo animam humanam susciperet, membra eius non essent nisi animae nostrae: quia vero & corpus suscepit, profecto illius membra sunt & corpora nostra. Et infra. Praesentia animae tuae caro viuit. Est enim anima vita quaedam qua viuit caro. & infra. Spiritus dei ha bitat in anima: et per animam in corpus: vt & corpora nostra templum sint spiritus sancti. Quia ergo ad integritatem naturae humanae pertinent vt aliqua duo secundum formam, corpu scilicet & anima: ideo Christus ambo accepit numquam alterum eorum dimissurus. dicente Damasc. de duabus naturis in Christo. Quia qui dem animam humanam habuit, ait ipse: Potestatem habeo ponendi animam meam. Quia autem corpus ha bet, testis loseph qui petiit corpus Christi. Et ne credatur dictum secundum conmunem vsum loquendi, sicut dicitur de aliis mortuis corporibus, corpus illud mortuum dici corpus lesu: subdit. Quoniam autem & ab ani ma animales operationes & passiones assumpsit: testis sunt quae per corpus non corrumpendum omnino sanctae ipsius animae operationes. Vidit enim &c. Et infra. Non enim vidit omnino secundum corpus corruptionem: sed decisionem & fluxum naturaliter sustinuit. Corruptio enim est in ea ex quibus est corpus resolutio: & ante omnia ipsa vita quae est animalis operatio prima, ex anima tradita corpori est. Ecce quia Christus corpus habuit non corrumpendum: quid nec separata anima vidit corruptionem: cui praesentia animae vi tam tribuit: quod non esset si corpus illud ab anima corpus esset. Illud enim corpus cuius anima esset vt pars essentialis: & quod esse corporeum haberet ab anima: necessario corruptum esset quo ad rationem corporis: licet maneret secundum rationem materiae anima separata. Propter quod diximus in nostro primo Quolibet quod magis consonum est fidei quae ponit per prophetam dicendum corpus Christi non corrumpendum, ponere quod corpus dicitur in homine a partibus materiae: quam ponere quod dicitur corpus a forma corporeitatis alia ab anima: quae est putredinis de nouo inttoducta: et etiam quam ponere quod dicitur corpus a forma corporeitatis quae manet in ea anima separata, si ponatur ire in corruptionem sicut forma putredinis. ldem enim inconueniens sequitur vtrumque modum ponendi scilicet quod contra dictum prophetae corpus Christi videret corruptionem, quid non sequitur ponentem corpus dici a partibus materiae. Sed postquam ponimus illam formam corporeitatis manentem separata anima rationali: sed diuino miraculo detineri. secundum quod postmodum in aliis Quodlibet declarauimus: ad hoc non sequitur vllo modo dictum inconueniens: quia manet in eadem dispositione qua erat sub anima: propter quod & eam dem operationem habet quam habebat sub anima. Habet enim esse in materia virtute miraculi dans ei esse sub stantiale corporeum, & conseruans eam atque compositum ex ipsa & materia: nullo autem modo disponens ad putrefa- ctionem aut vltimatam corruptionem neque dispositionem ad quam statim sequitur necessario actus putrefactionis: aut aptus est sequi. Et sic ponere quod talis forma sic ponitur conseruari, nullo modo est ponere quod forma aliqua ponatur in suo proprio possibili sine propria operatione. quod necessario sequeretur si praedicta forma putredinis superinducta poneretur: quia illa forma non est nata dare esse materiae: neque conserua re eam aut compositum ex ipsa & materia: nisi vt est in via ad putrefactionem & vltimatam corruptionem quam statim & necessario consequitur actus. Et sic ponendo quod corpus est homo a dicta forma, saluatur quod idem Corpus Christi erat viuum & mortuum, manens omnino idem & incorruptum. ldem dico non solum secundum rationem diuini suppositi: sed secundum rationem formae naturalis. Quod non potest saluari ponendo quod homo dicatur corpus ab anima rationali: quia hoc ponens non potest saluare corpus Christi non fuisse corruptum secundum vera rationem corporis. In quo illam positionem quod corpus in homine dicatur a partibus materiae extra partes, commendaui comparatiue respectu alterius positionis quae dicit quod corpus in homine dicitur ab anima rationa li: Et hoc quo ad articulum de corporis Christi incorruptione: cui non est contrarium illum eundem articulum postmodum improbare simpliciter: maxime quia in illa quaestione nullam dictarum trium positionum conmenda ui nisi comparatiue: sed nullam earum absolute tenui aut sustinui sicut patet inspicienti. Sic igitur vt mihi videtur clarum est: quod secundum dicta sanctorum homo Christus sicut & caeteri, est ex corpote & anima, corpo re existente seorsum aliquid ab anima: non ratione materiae tantum & pertium eius existentium extra partes: sed est ratione formae substantialis corporeitatis, alterius a forma quae est anima. Quali modo non potest dici asinus composi tus ex corpore & anima: quia in ipso non est corpus aliquid seorsum ab anima nisi ratione materiae. sed quod est corpus, hoc non est nisi a forma: quae est ipsa anima bruti. Vnde quemadmodum materia nuda se habet ad ani mam bruti: sic materia sub forma corporeitatis siue ipsum corpus simpliciter ad animam hominis. est enim vtrumque eorum potentia vitam habens abiiciens animam: siue a quo anima dans esse est ablata per intellectum. Dicum tur enim ambo potentia vitam habentia quemadmodum semen habet potentiam vt viuat. Corpus autem organicum in vtrisque eodem modo se habet ad animam vtramque. Est enim in vtrisque quod organicum est potentia vitam habens non abiiciens animam. Dicitur enim in vtrisque quid organicum est potentia vitam habens: quia habet iam animam qua agat: & patiatur. sed in illo tempore quo dicitur potentia vitam habens: nec agit nec patitur: sed est sicut animal dormiens. Et dicitur in potentia, in tempore in quo non agit: cui respondet actus secundus egrediens ab actu primo qui est anima: vt non sit hoc modo aliquid habens vitam in potentia nisi actu animatum anima: quae est princi pium secundorum actuum vitae: quos respicit illa potentia. Et est differentia in essendo animam actum corpo ris organici in bruto & in homine, quo ad duo. Primo quia anima bruti non solum est forma & actus cor poris organici secundum quod est organicum: dans organico inquantum est organicum, esse organicum: includendo substantiam animae in ratione organici corporis: sed etiam forma & actus corporis simpliciter: secundum quod est mixtum absolute. sed secundum aliam & aliam intentionem: quia est forma & actus corporis simpliciter vt est mixtum, ratione qua est forma simplex habens vim formae mixti: immo vere existens forma mixti. Est vero forma & actus corporis organici: ratione qua est forma quae est anima. & est illa intentio prior & imperfectior: ista vero posterior & perfectior. Vnde & includit: illam in eodem simplici secundum rem. Sed illa persectior distinguitur in duas, quia secundum intentionem vegetabilis est perfectio orga nici nutritiui inquantum nutritiuum est: secundum vero intentionem sensitiui est perfectio organici sensitiui: nec habet vlteriorem intentionem. Et secundum hoc habet anima talis tres intentiones: quarum vltima in cludit alias in eodem: & habet eas secundum idem simplex in re. Sed aliae duae stant in planta fine tertia: & prima stat in lapide sine aliis. Anima vero hominis non est forma & actus corporis simpliciter secundum quod est mixtum: sed tale est ab alia forma secundum praedicta: in qua convenit cum lapidibus: sed est solum forma & actus corporis organici secundum quod est organicum, dans ei esse organicum: includendo substantiam animae in ratione corporis organici. sed secundum duas intentiones: quia secundum rationem siue intentionem vegetabilis est perfectio organici nutritiui inquantum nutritiuum est: in quo convenit homo cum plantis. secundum vero intentionem sensitiui est perfectio organici sensitiui. Et hoc non solum secundum substantiam animae: sed secundum potentias organicas consimiles in hoc potentiis organicis brutorum. Sed habet vlteriorem intentionem scilicet rationabilem siue intellectu alem: secundum quam est perfectio hominis inquantum homo est: & corporis organici vt hominis est. et hoc secundum substantiam sed non secundum eius potentiam: quia potentia ista separata est non organica: quia habet operationem intelligendi non vt in organo existens: quod perficit potentia illa: quemadmodum potentia visiua perficit oculum: licet indigeat organis sensitiuis & eorum operibus ad suam operationem. Vnde quo ad rationem vegetabilis & sensibilis, definitio illa Aima est actus corporis organici potentia vitam habentis, omnino vniuoce conuenit animae hominis & bruti: inquantum anima hominis perficit secundum rationem vegetabilis & sensibilis. Licet enim ista educta est de potentia materiae: & substan tialiter extensa secundum eius extensionem: illa vero nequaquam: hoc non refert ad rationem actus. secundum enim omnem eundem modum & eandem rationem anima hominis & anima bruti perficiunt corpus organicum secundum rationem vegetabilis & sensibilis ita quod non aliter anima perficit modo secundum has rationes, quam si esset educta de potentia materiae. Inquan tum vero anima hominis perficit secundum rationem rationalis siue intellectualis: licet quantum ad naturam substantiae animae vniuoce perficit semper: quantum tamen ad rationem ipsius potentiae rationalis, pure aequiuoce perficit cum aliis potentiis. Et ideo dicit Commnen. post principium super secundum de anima. Si possibile est defini ri animam definitione in vniversal, nulla definitio est magis vniversalis quam ista: nec magis conueniens substantiae animae. Et induxit hunc sermonem sub forma dubitationis cum dixit. Si igitur aliquod vel dicendum est in omni anima, dicemus quod est prima perfectio corporis naturalis organici. excusando se ab aequiuocatione accidem te in partibus huius definitionis. Perfectio enim in anima rationali & in aliis virtutibus animae, fere dicitur pura aequiuocatione. quoniam vt dicit inferius, non latet: sed manifestum est ex hac definitione: quod impossibile sit quod anima sit abstracta a corpore, aut secundum omnes partes, aut secundum aliquam eius. Apparet enim quod quaedam eius virtutes sunt perfectiones partium corporis. secundum quod formae naturales perficiuntur per materiam. & tale impossibile est vt sit abstractum ab eo per quod perficitur. Sed hoc non est manifestum in omnibus partibus eius: cum sit possibile vt aliquis dicat quod quaedam pars eius non est perfectio alicuius membri corporis. Et in hoc solo restat: quod definitio praedicta sit pure aequiuoca. Propter quod dixit fere. Nos autem qui ponimus quod anima secundum suam substantiam est forma & actus corporis: multo maiorem necesse habemus ponere vniuocationem quam posuit Auer. Et licet in homine sint duae formae secundum praedeterminatum modum: quia tamen vna perficit secundum rationem corporis simpliciter: alia secundum rationem organici: et sic perfectio ab vna materialis est respectu perfectionis ab alia: ideo vere vnum na turale compositum est homo ex corpore organico: vt est brutum: in quo non est nisi vnica forma. & hoc ab vnitate formae vltimae: quia compositum ex materia & forma praecedens non est aliquid in actu perfecto re spectu formae vltimae: sed solum in potentia sicut materia. Aliter enim compositum non diceretur vnum: sicut non diceretur vnum compositum ex materia & vnica forma, si materia esset aliquid in actu in composito: nisi sicut dicuntur vnum illa quae sunt vnum per contactum & ligamen. Nunc autem quia quid est materia respectu animae in homine: licet in se sit compositum: non comperatione ad ipsam nisi sicut materia ad formam: ideo compositum quod est homo non dicitur vnum nisi quia sua forma vltima est vna. Propter quod non est proprie dicendum quod homo est corpus & anima: nec quod est anima vtens corpore: sed quod est vere compositum naturale ex corpore & anima: vt ex materia & forma. quae licet non dat esse corporis secundum quod est corpus simpliciter: dat tamen esse corporis secundum quod est organicum: vt patet ex determinatis. Vnde Augustinus quando dixit in libro de immor talitate animae, speciem corpori per animam tribui qua est in quantuncumque est: per animam ergo subsistit: & eo ipso est quo animatur, & caetera huiusmodi: procul dubio verum dicit loquendo de corpore sub ratione qua est or ganicum: quia ipsa anima dat esse organicum: nec ipsum est abiiciens animam, vt dictum est. Falsum autem est loquendo de corpore sub ratione quaest corpus simpliciter, vt patet ex dictis. Et quia Augustinus sup hoc nihil distin xerat in libro de immortalitate anime: ideo retractando dixit totum illud temere esse dictum: maxime respiciendo ad illud quod dixit, inquantuncumque est. Quo proculdubio implicauit quod anima homini dat speciem & esse corpori secundum quancumque rationem in esse corporis consideratur: quid non est verum vt dictum est propter quod illud bene indiguit retractatione. Ex quibus soluitur argumentatio aliquorum dicentium quod si anima hominis non perficeret hominem secundum quod est corpus simpliciter: sed alia forma quae non est anima educta de potentia materiae, duplex inconueniens & impossibile sequitur. Vnum: quod tunc corpus simpliciter in homine non possit nutriri aut augeri: quia nutritum & augmentatum agit in nutrimentum sua forma: ipsum in se convertendo, in fine faciendo simile quod in princi pio est contrarium: secundum philosophum secundo de anima, & primo de generatione. Forma autem dicta puta caro. Vnde ca ro cum non est anima: sed mixtum simpliciter: ista nullo modo habet agere actiones nutritionis & augmenti: quia non sunt actiones formae nisi quae est anima. secundum philosophum secundo de anima. Aliud vero: quod cum omnis forma quae est anima no bilior est quam illa quae non est anima: sicut & viuens non viuente: & forma qua brutum est corpus simpliciter & mixtum, est anima si in bruto non sit ponere gradus formarum. Forma vero qua homo est corpus simpliciter & mixtum: non est anima nec dans vitam. Nobilius ergo mixtum est corpus bruti quam corpus hominis.
ET est dicendum ad primum quod sicut in bruto materia in nutritione & augmento non agit neque ratione sui: neque ratione formae bruti: secundum quod dat esse mixti: licet nutritio non habet esse in ipso: aut augmentatio: nisi per conversionem in ipsam principaliter. secundum quod est aliquid in forma mixti: licet principaliter agit or ganicum forma sua secundum rationem vegetabilis: quae secundum substantiam & secundum potentiam vegetabilis est actus to tius mixti: quid secundum quod mixtum, in potentia est ad vegetabile in planta & in bruto: licet non secundum aliam for mam: secundum rationem tamen alterius intentionis & potentiae perfectibilis ab eadem forma: & per hoc nutritionem & augmentum recipit corpus vt mixtum est in planta & in bruto: non tamen agendo forma mixti: secundum quod praecise est mixti: sic dico in proposito, quod licet in homine in nutritione & augmentatione non agit forma mixti educta de potentia materiae: quamuis in ipsum principaliter habet fieri conversio nutrimenti quo sit nu tritio & augmentum: quia tamen fora hominis quae anima est, pm suam substantiam & potentiam siue intentionem vegetabil, est per- fectio illius mixti inquantum organicum est secundum iam dicta: forma sua inquantum organicum est agit mixtum illud in nutrimentum: & conuertit ipsum assimilando formae mixti. Licet enim sit secundum rem alia forma quae est anima: & alia quae est mixti in homine & non in bruto: tantundem tamen anima ratione potentiae suae vegetatiuae vim habet assimilandi nutrimentum mixto nutriendo & augmentando secundum quod mixtum est, quantum habet for ma bruti potentia & intentione vegetabilis. Nec refert ad propositum siue vis illa vegetatiua sit in eadem forma re cum forma mixti: siue non. Per idem patet in parte ad secundum. dicendum est enim secundum Commen. super. vii. Metaphysicae quod semina sunt illa quae dant formas rerum generatarum ex seminibus per formas quas dederunt semina generantia: quae sunt virtutes naturales diuinae, generantes sibi similia: secundum quod artes generant artificiata. Et ideo dixit Aristotelis. in libro de animalibus, quod istae virtutes assimilantur intellectui quia agunt actione intellectus: non per instrumentum corporale. Et in hoc differunt a virtutibus naturalibus quae in corpore animalis agunt per instrumenta determinata. sed velite non agit nisi per calorem qui est in semine. Semina erga quae descinduntur ab homine & brutis & plantis in calore naturali habent impressas vir tutes formarum perfectarum illorum a quibus descinduntur: & in virtute illarum semen. secundum philosophum. ii. Physi. &. v. Metaph. actiuum est & mouet ad generationem similis secundum formam: ita quod si in materia seminis tota forma eius a quo semen descinditur est in potentia: ipsam perfecte totam educit de potentia in actum: & generat simile in specie & forma perfecta: vt plantam ex semine plantae: & brutum ex semine btuti. Si vero in materia seminis non fuerit in potentia tota forma eius a quo descinditur: sed aliquid eius: agit tamen trasmutando ac si totam posset educere de potentia materiae in actum: et quia totam non potest, producit quod ex materia est produci bile secundum eandem perfectionem formae qua nata est esse in eo a quo semen descinditur: & quo ad illud perfecte assimilat. Quamuis ergo forma bruti ratione qua est anim scilicet ratione vegetabilis aut sensibilis intentionis nobi lior sit forma mixti in homine, vt mixti est: quemadmodum quo ad hoc forma inferioris vermis nobilior est forma caeli: si non est subsistens per animam, & viuens: ratione tamen qua est forma mixti simpliciter, multo nobilior est illa forma mixti generanda in homine de potentia materiae: & est multo nobilior mixtio quam in quocunque alio: quanto nobilior est vis generatiua animae hominis imprimentis virtutem in semine qua semen est actiuum: quam vis generatiua cuiuscumque alterius creaturae. dicente Alga. v Metaph. Ex omnibus commixtioni bus illa est perfectior quae sit sperma hominis: quid habet aptitudinem recipiendi formam humanam. Licet enim hoc non exprimat: exprimit tamen Auic. cuius expositor fuit, vt dicetur iam, a quo etiam numquam discordabat ali quis philosophorum. Qui enim ponebant quod intellectus esset vnus in omnibus & non forma sed motor corporis tantum plane ponebant quod homo non erat in genere entium absque aliqua forma praeter animam. Qui etiam ponebant quod in diuersis essent diuersi: etiam ponebant corpora propagari & praeparari a generante naturali: et tunc ani mam a creatore infundi. Dicit enim Auic. iiii. Metaphysicae. suae. Non potest esse vt ei quid permaneat existens per se non in subiecto nec de subiecto, vllo modo sit esse post non esse: sed oportet vt pendeat aliquo modo a subiecto ad hoc vt sit. Cum autem fuerit, non est res quae est existens per se: sed est ex aliquo, vel cum. Primum est sicut corpus: quid est ex hyle & forma. Secundum est sicut animae rationales cum generatione corporum. Et tunc pluralitas sui esse pendebit ex illo. Et infra. Igitur cum sit corpus, verbi gratia, sicut ignis non est pluralitas sui esse nisi vt fiat ex materia & forma: igitur pluralitas sui esse habet subiectum. & hoc est materia. Igitur res ex qua sit primum est forma quae sit in materia: & sit corpus ex coniunctione eorum. Aia quoque non prouenit nisi per esse subiecti corporalis, & pluralitas sui esse in illo est existens per illud propter hoc quod illa materia appropriatur sibi. Et quia anima non habet esse post non esse: nisi cum fuerit esse corporeum. secundum modum conmixtionis per quam adaptatur fieri instrumentum eius: per quam discernatur certitu do suae nouae inceptionis: non quod certitudo eius sit in illa: tunc cum fuerit in illis corporibus pluralitas huius commixtionis: tunc erit pluralitas essendi animam. Hoc etiam reuera senserunt antiqui doctores. Vnde dicit magister Guiliel. Altisi. in summa sua. In generatione hominis primo est materia sub vili forme. scil s. sub forma seminis: postea recipit meliorem formam quousque habilitata sit habilitate vltima siue organizatione ad receptionem animae. Et secundum hoc alias determinauimus quod simul in eodem instanti ista fora mixti generatur & anima creatur: & dat illa forma mixta esse corporeum vt sit compositum ex hyle & materia: quod est pars vna hominis, & anima est pars alia. dicente Auicen. v. Metaphysicae. Dicimus quod corpus dicitur genus hominis, & dicitur materia hominis. cum autem fuerit materia hominis, fine dubio est pars eius. Impossibile est autem partem praedicari de toto. Quod nullo modo esset verum si corporeitas esset a substantia animae rationalis: tunc enim corporeitas non esset nisi intentio in qua fundatur ratio generis: quod vt confusum & indeterminatum praedicatur de eo cuius est vt de determinato. Nec esset assignare differentiam inter corpus quod est pars, & inter corpus quid est genus, plus in homine quam in brutis. In bruto enim secundum ponentes vnam formam in ipso praeter hyle: non est accipere partes nisi secundum intentionem generis & differentiae vt in bruto: vt secundum rationem differant corpus ut est pars, & corpus vt est genus. In homine autem corpus vt accipitur sicut quid determinatum in forma naturali corpereitatis differentis a corporeitatibus existentibus in aliis cui aduenit forma alia praeter corpo reitatem addita illi & in ea sustentata, sic est pars. Vt vero accipitur sicut quid indeterminatum incorporeitate quae in bruto aliquam differentia, propriae corporeitatis determinatur: & in homine aliqua alia nobiliori dif ferentia corporeitatis determinatur, differentibus solum inter se determinato & indeterminato sicut intentiones non sicut res diuersae: sic corpus est genus hominis sicut bruti: quid descendit in homine per nobiliorem di ferentiam corporeitatis. Et est illud compositum secundum rationem ex intentione generis & differentiae, includens in se materiam corpus quid est pars hominis. illi enim aduenit anima rationalis vt differentia qua constituitur in specie specialissima: & in qua habet trium differentiarum intentiones quibus distinguitur a vegetabilibus & brutis & angelis: vt differentia, propriae corporeitatis, proprie differat ab inanimatis: differentia, propriae vegetabi litatis a plantis: differentia, propriae sensi bilitatis a brutis: differentia rationabilitatis ab angelis. Est enim confinium homo corporalium & incorporalium creaturarum: differens suo rationali a brutis sic ab irratinalibus. Hinc dicit Auic. de corpore quod est genus. Praedicatur de composito ex corporeitate quae est sicut materia, &e ex anima. Collectio enim horum substantia est: quamuis sit coniunctio ex multis. Vnde si vegetatiuum in homine esset forma corporeitatis educta de potentia materiae sicut in brutis: & anima rationalis cum sola potentia rationali siue intellectuali esset ab extrinseco: tunc consimili modo animal vno modo esset genus hominis, alio modo pars: & esset homo compositus ex animali, & anima rationali. dicente Auic. Si accipiatur animal tali conditione vt non sit in sua substantialitate nisi corporeitas & vegetabilitas & sensualitas: & vt id quod est praeter hoc sic prae ter ipsum: tunc non erit longe quin sit materia homini & subiectum: cuius forma est anima rationalis. Ex quo claret multum: quomodo brutum nullo modo potest dici compositum ex corpore & anima sicut homo. Patet ergo reuertendo ad propositum, quod licet secundum rationem vitae vermis nobilior est caelo: secundum tamen aliam rationem formae suae: qua. scilicet est generatiua formae vermis: est multo nobilior quam sit vermis, aut aliquid inferiorum quae generari habent a caelo. Semper enim agens praestantius est patiente, & producens producto in ordinatis essentia liter: secundum quod ordinantur caelum, & ista inferiora ab ipso generata.
SIC ergo patet quid ex parte corporis Christi potius tenendum est secundum vsum hactenus obseruatum, et secundum dicta sanctorum, signari nomine corporis. Et sequitur inquirendum quid potius tenendum est ex parte ipsius conuersionis in corpus Christi in quuad scilicet tota substantia panis & secundum materiam & secundum formam ponenda est conuerti: quia supponendum est quod nihil substantiae eius permaneat completa conversione, quia cum verum corpus Christi conuersione perfecta ponendum est ibi esse & vere esse: licet non vt in loco vel sicut subiectum sub accidentibus, quid pr priis accidentibus commensuratur loco: nec sicut in signo tantum: sed quodam modo huic sacramento proprio. Et non est ibi per aliquam loci mutationem: quia tunc descendens de caelo non maneret in caelo. Secundum enim quod dicit magister Guiliel. Altissi. in summa sua, sine aliquo descensu & motu est corpus Christi in altari: & sine aliquo ascensu forma panis desinente esse est corpus Christi in caelo. vnde simul est in altari & in caelo. Corpus autem vnum non potest localiter esse in diuersis locis, vt infra videbitur. Aut ergo erit ibi secundum modum proprium huic sacramento: aut erit ibi per conuersionem alterius in ipsum illo non ma nente quod conversum est: licet non annihilato. Si enim aliquid quid erat, aliud fuerit effectum: non vtique omnino non erit. Si enim omnino non esset per annihilationem, vel omnino esset manendo id quod prius, non esset conuersio: neque per illam transubstantiationem esset ibi aliquid quid prius ibi non erat. Et dependet pars ista omnino a parte praecedem te. In id enim quid secundum vsum ecclesiae & dicta sanctorum obtentum: est appellari verum corpus Christi, tenem dum est fieri conuersionem panis. Vnde sicut non est obtentum appellare corpus puram materiam habentem partem extra partem: nec tenendum est quod in illam solam fiat conversio: maxime cum tenet vsus, vt dictum est: quod to ta substantia panis & secundum materiam & secundum formam conuertatur. quia si alterum maneret hoc fieret speciali miraculo, vel ponendo materiam sine forma substantiali vel econverso: cum tamen hoc non est consuetum poni ni si miraculum conuersionis: & per illam corpus Christi esse vbi prius non fuit: & accidentia per se subsistere. Si autem & materia panis & forma eius substantialis conuerterentur in materiam: cum minus esse habeat ma teria quam forma substantialis: tunc habens magis & verius esse converteretur actione diuina in habens minus esse: quod est inconueniens. Quia sicut secundum Augustnu.m xxxiii, quod Deus non est causa tendendi in non esse: sic nulli est causa tendendi in minus esse: quia vterque modus est tendere in defectum. Similiter sicut non est obtentum appellare corpus materiam secundum rationem esse corporei absque re ipsius forme inclusae in ratione corporis: sic nec est obtentum quod fiat conuersio in tale corpus. maxime cum tale esse absque re ipsius formae non est praeter materiam nisi ratio seu intentio pura. & sic non esset conuersio in corpus verum reale: sed rationis vel intentionis solum. Similiter sicut non est obtentum appellare corpus materiam cum anima rationali inclusa in ratione corporis: sic nec ab antiquo obtentum est communiter quod fiat conuersio in tale corpus: vt materia panis conuertatur in materiam Christi: & forma panis in animam Christi: sicut neque quod in diuinitate Christi. Dico non solum in animam vt est animans: sed nec in rem quae est anima rationalis. Sed hoc ponit quaedam positio nouissima: dicens quod anima est forma corporis dans ei totum esse perfect scilicet esse corporeum & esse animatum: & sic de aliis. Convertitur ergo secundum istos forma panis in formam corporis Christi scilicet in animam rationalem secundum quod dat esse corporeum: non autem secundum quod dat esse animatum tali anima. Quemadmodum siquis pone ret quod vegetatiuum & sensitiuum sint potentiae quaedam in forma mixti: eductae de potentia materiae: sicut contingit in brutis. secundum negantes gradus formarum in ipsis: diceret quod conversio fieret in formam illam quae esset anima sensibilis secundum quod dat esse corporeum: non autem secundum quod dat esse animatum tali anima. Sed si ita esset, tunc non esset conuersio in corpus generatum de virgine: quia anima rationalis secundum nullam rationem est generata. Quod falsum est. dicente Ambrotu. Praeter naturae ordinem generauit virgo: & hoc quod confici mus corpus de virgine est. Quem sequens Guiliel. Alti. dicit. Intelligitur in hoc sacramento corpus Christi verum quod traxit de virgine. Praeterea cum corpus non habet esse a forma nisi secundum quod est in materia: cum in triduo mortis anima non fuerit in corpore nec in materia corporis Christi: non potuit dici quod corpus Christi fuit in sepulcro nisi secundum materiam: quare nec in triduo potuisset facta fuisse consecratio nisi in nudam materiam: & non in corpus: quia deficit conuersionis terminus: eo quod corpus, vt dicunt, non est corpus nisi ab anima in ratione corporis inclusa. ita quod secundum quod dicunt in illo triduo non fuit idem cor pus mortuum quid prius viuum, nisi vnitate diuini suppositi. Et sic pro eodem corpore vnitate corporei tatis secundum se non fuissent tunc vera ista verba consecrationis: Hoc est corpus meum: pro quo erant vera ante triduum. immo nec omnino erant vera in triduo: quia nec erat vere corpus vt dictum est. Praeterea si hostia consecrata ante mortem continens in se sacramentum corporis Christi ex conuersione materiae panis in materiam Christi, & formae panis in substantiam animae secundum quod dat esse corporeum, fuisset reseruata: cum in triduo mortis anima fuit separata a materia: et per hoc non mansit corpus vt dictum est: tunc manentibus speciebus defecisset sacramenti res: & non fuisset corpus Christi sub speciebus: etsi forte partes fuissent sub ipsis separatae. Quare cum haec sint inconuenientia: nec possint euadi secundum quod mihi apparet, nisi ponem do corpus Christi ab alia forma quam a forma animae secundum praedictum modum: idcirco licet non velim damnare opinionem aliam, nullo modo tamen videtur mihi securum sed summe periculosum tenere illam. Vnde sicut secundum hunc modum consuetum est appellari corpus. secundum eundem modum teneri debet (quantum mihi videtur) quod in tale corpus sit conuersio: quod semper mansit etiam in triduo mortis, vt dictum est. Et sic corpus consecrari potuit in triduo mortis idem quod prius: & prius consecratum remansisset sicut prius: nisi quod hora mortis Christi in cruce mortuum fuisset per solius animae separationem: quid prius erat viuum. dicente magistro Quiliel. Alti. Si ponatur quod aliquis ex discipulis reseruasset corpus Christi in prxide per totum illud tri duum: ista concedenda est, corpus Christi moritur in pyxide per violentiam corpori illatam in cruce: separatur anima ab eodem corpore Christi quod est in prxide. Cum autem conceditur ista: corpus Christi mo ritur in pyxide: non intelligitur aliqua noua, proprietas aduenire: sed is est sensus: anima Christi inci pit non esse hic. Et sic nec est ponendum quod maneat materia nuda sine forma: nec quod aliqua forma cada ueris noua introducatur. Et secundum hoc stat quod semper consuetum est poni: quod deitas & anima Christi quo ad rem quae ipsa est: non habent esse in sacramento ex vi consecrationis. sed solummodo ex reali concomitantia: vt scilicet deitas sicut semper erat coniuncta corpori Christi: sic semper fuit, est, & erit in sacramento. Et similiter anima quando fuit in corpore. Sed in triduo quando anima fuit separata, si fuisset consecra tum non fuisset anima Christi sub sacramento. quemadmodum si sanguis Christi fuisset omnino in triduo extra corpus Christi: tunc consecrato corpore solo non fuisset ibi sanguis per concomitantiam. Et si hostia prius consecrata quando sanguis & anima fuerunt in corpore, fuisset conseruata in tempore quando ambo erant separata a corpore: tunc quando secundum rem separabantur a corpore: non remanebant diutius sub sacramento corporis. sed hoc non propter defectum aliquem in sacramento vel in verbis consecrationis eius: sed solummo secundum rei variationem vt dictum est. Sed quod moderni qui tenent quod conversio fiat in animam Christi secundum quod dat esse corporeum, dicunt saepius animam non esse sub sacramento ex vi conuersionis & formae verborum: sed per solam realem concomitantiam: quia vbi est vnum naturaliter coniunctorum ibi est & reliquum: debet exponi quod anima non est ibi nisi per quandam concomitantiam, inquantum dat esse vegetabilis sensibilis aut ra tionalis: sed solum est ibi ex vi conuersionis inquantum dat esse corporeum secundum dictum modum. Quemad modum si in corpus bruti virtute diuina fiat alicuius conuersio, dicendo: hoc est corpus bruti: est ibi ex vi verborum anima bruti inquantum dat esse corporeum: sed per concomitantiam inquantum dat esse vegetabile & sensibile. Sed si subtilitatem istam intellexerint antiqui deus nouit: ad minus in docendo ecclesiam de ipsa nullam penitus faciebant mentionem quantum apparet ex scriptis antiquis: immo potius faciebant mentionem de contrario. sicut dicit Praepositus in summa sua: auctoritatem inducens doctorum sui temporis. Magistri nostri dicunt quod sub vtraque specie tantum panis transubstantiatur in corpus: & tantum vinum in sanguinem. Quod dicitur ergo vtrumque esse sub specie panis: Respondetur quod ibi est corpus & ibi est sanguis: quia corpus non habet esse sine sanguine: alioquin esset inanimatum corpus. nam & anima est ibi. Non tamen dicimus quod panis in animam transubstantiatur. Ecce quod non ponit animam esse cum corpore per trasubstantiationem sicut neque sanguinem: ambo tamen ibi esse cum est viuum: & quod ambo possint abesse eidem cum fuerit mortuum. Hinc etiam dicit magister Guiliel. Quamuis panis transub stantiatur in corpus Christi: & vinum in sanguinem: tamen sub vtraque specie est Christus integer, non enim corpus Christi est sine sanguine & anima: nec sanguis sine corpore & anima. Sed non valet haec argumentatio: sub forma panis est corpus Christi & sanguis ex transubstantiatione. ergo aliquid est transubstantiatum in sanguinem. Et patet instantia in anima Christi: quae ibi est ex transubstantiatione: nihil tamen transubstantiatum est in eam. Intelligo sicut neque in sanguinem: quia aliter non esset instantia. in anima: nec esset eodem modo per concomitantiam cum sanguine & cum corpore: in quo tamen nullam differentiam insinuat: immo conuenientiam magis, vt patet inspicienti. Mlhi igitur ex iam declaratis magis videtur tenendum quod homo sit corpus ab alia forma praeter animam: & quod in corpus ex materia & illa forma compositum sit conuersio: ita quod semper in formam quae dat esse corporeum, terminatur conuersio: vt ipsa ha beat esse in sacramento ex vi consecrationis: & non per concomitantiam. Vnde cum in bruto non est forma dans esse corporeum nisi eius anima: si virtute diuina fieret conversio alicuius in corpus bruti dicendo hoc est corpus bruti: anima bruti esset ibi vi verborum & non per concomitantiam quo ad id quod est secundum rem: licet bene quo ad rationem vegetabilis & sensibilis, vt dictum est. aut non esset conuersio in corpus sed tantum in mate riam, & partes eius: quae conipus non appellatur vt visum est.
AD Primum: quod convenienter ponitur quod sola anima sit in homine quae dat esse corporeum: ergo &c. Patet responsio ex dictis, quomodo conuenienter ponitur, & quomodo non. Licet enim sola anima dat esse corporeum organicum: non tamen dat esse corporeum simpliciter. Nunc autem conuersio non sit in corpus secundum quod est organicum, hoc enim non est nisi ab anima praesente in corpore: sed solummo secundum quod est corpus simpliciter: quid est ab alia forma: in quo separa ta anima non manent organa inquantum organa: sed figurae organorum tantum. Vnde cum vt dicit Damasc. de duabus naturis Christi: Christus habuit instrumentalem formationem: testis quae caput vnguento & pedes rigauit lachrymis: & claui qui fixi in palmis & plantis pedum: lancea quae aperuit latus: & recumbens super pectus discipulus: lingua quae dixit: Siquis sitit veniat & bibat: os quid tradidit sanctum spiritum: dentes & guttur diuidentes pascha & stomacho trasmittentes hoc: & hepar in san guinem conuertens & caetera huiusmodi: Horum omnium veram figuram retinuit verum corpus Christi manens idem numero in triduo mortis: Et hoc propter vnitatem formae corporalis manentis: non solum propter vnitatem suppositi verbi retinentis vnionem cum corpore quam prius. Non tamen retinuit in illis organorum rationem, quam non dedit nisi praesens anima in Christo, sicut neque in aliis hominibus. Propter quod in triduo mortis organa & corpus inquantum organicum ex organis constitutum aequiuoce erant & in mortuo & viuo: & non erant idem numero nisi secundum materiam & formam mixti solum in Christo & verbi suppositum. Oculus enim quando non potest in propriam operationem: et formam suam quae est vis visiua, amiserit: de qua dicit philosophous secundo de anima: Si oculus esset animal, visus esset eius anima: etiam in viuo homine oculus aequiuoce est. Quamuis enim sit membrum viuens a substantia animae et vi nutritiua: non tamen est sentiens nec organum sensus. Et sic non est inconueniens idem manere aequiuoce ratione formae amissae: et vni uoce ratione formae manentis qua manet idem numero. Et sic huiusmodi partes organicae manent eaedem numero non solum secundum materiam remotam: quae nihil aliud est quam materia: sed etiam secundum materiam propinquam: quae est simpliciter constans ex carnibus, ossibus, musculis, neruis et caeteris huiusmodi homiomeris: in quibus omnibus est vna forma mixti: quae solummod differunt secundum diuersas passiones coagulationis ex calido et frigido: vt habetur ex fine quarti Meteororum. Propter quid omnia huiusmodi vniuoce et eadem numero ex sua forma erant manentia in corpore Christi viuo et mortuo: et in ipsa sit conuersio. Vnde sub specie panis totum verum corpus Christi com stitutum ex carne osse neruis et huiusmodi continetur ex vi sacramenti. Quia enim Christus sacramentum hoc potius exprimit nomine carnis, hoc non facit nisi aspiciendo ad vsum sacramenti. lo. vi. Caro mea vere est cibus, quoniam homines potius solent manducare carnes quamossa.
AD secundum: quod convenienter ponitur vere dici corpus a sola materia: dicendum quod non est verum. secundum enim praedicta non dicitur corpus substantia nisi ab aliqua forma substantiali: non a solis partibus eius. Et quod assumitur bruta quae ex se mouentur, diuiduntur in animam vt per se mouentem: & in materiam vt per se motam: & non est per se motum nisi corpus: ergo materia vere potest dici esse corpus: Dicendum secundum supra deterimata de motu animalium: quod licet in motu locali animalium per se mouens sit anima: & hoc secundum ibi exposita non nisi vt habet esse in signo determinato organi motus localis: per se tamen motum non est materia. Nec similiter totum animal est motum per se ratione materiae, quemadmodum contingit in motu grauis & leuis secundum praedeterminata. Non enim animal motum localiter ex se mouens ratione animae, aeque primo & per se mouetur secundum omnes partes suas. quod contingeret si ex se moueretur per se ratione materiae: sicut per se mouet ratione animae. Graue enim ex se mouens se ratione formae & ex se motum ratione materiae, aeque per se & primo mouetur secundum omnes partes suas. & hoc multo verius quam graue mouetur per violentiam sursum aequaliter secundum omnes suas partes. Proiiciens enim graue, principaliter pellit partem quam immediate tangit, & per continuationem ad illam simul pel lit alias. forma autem grauis mouens aequaliter mouet in qualibet parte grauis & materiae. Sed in motu animalis secundum locum anima vt existens in signo determinato & requiescens in vna parte, pellit a se aliam, vt requiescens in finistra pellit a se dextram versus anterius: & vicissim econuerso requiescens in dextra secundum modum supra expositum. Et sic licet per se mouens sit anima, hoc non est anima secundum se, sed vt se tenet cum parte quiescente: per se autem motum non est nisi pars altera, & hoc vicissim. Propter quod totum animal per se mouetur secundum partes, sed per accidens secundum to tum. & sic est diuisibile in duo: quorum vnum est per se motum, vt est aliqua partium eius sub in differentia modo vna modo altera: & aliud per se mouens, vt est anima existens in signo quiescente in parte altera. Sed quia non mouet nisi per alterius partis quietem, vt dictum, est supra, potest dici quod per se mouens sit anima cum parte quiescente, quae per se potest dici moueri ratione animae mouentis vt in ea quiescit: quemadmodum sacramenta nouae legis dicuntur causa gratiae: quia deus vt in eis ex istit, confert gratiam, secundum quod alibi exposuimus. Et econuerso pars mota per se potest dici mo ueri ratione materiae. vt secundum hoc animal ex se motum dicatur diuidi in duo: quorum vnum est per se mouens, sed hoc ratione alicuius quod est in eo forma, vt est altera partium eius: & alterum par se motum: sed ratione alicuius quod est in eo materia, vt pars reliqua, & hoc vicissim. Non tamen ita prin cipaliter motum dicitur moueri ratione materiae, sicut mouens dicitur mouere ratione formae. For ma enim est quae in quiescente existens principaliter mouet: non autem ipsum quiescens: ita quod dicendum est partem quiescentem mouere quia anima mouet, & non econuerso. Econuerso autem materia existens in moto non principaliter mouetur, sed pars in qua est: ita quod dicendum est partem totam per se moueri, & non materiam: nisi quia est in parte & aliquid eius. Per se enim subiectum motus se cundum locum non est nisi subiectum existens in actu dimensionatum. Per se autem agens motum istum est ipse actus existens in parte quiescente. Vnde non dicitur pars quiescens mouere per ani mam sicut per instrumentum: quemadmodum dicitur ignis calefacere calore: sed si comparemus animam ad totum animal, vt est mouens & motum, tunc ipsum animal simpliciter est per se mouens vt agens principale: sed anima existente in parte quiescente vt instrumento naturali, licet non sit per se motum, sed solum per partem, vt dictum est.
On this page