Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 10
CIrca tertium arguitur: quod in his verbis, Hic est calix sanguinis mei. consistit forma sanguinis: quia nisi verbis istis prolatis iam facta esset conuersio, & ibi esset sanguis falsa esset ista prolatio, consequens falsum est. ergo &c. Contra. Luc. xxii. dicitur, Hio est calix noui testamenti in meo sanguine: vbi aliquid interponitur, nec magis deter minatum de dicto vnius Euangelistae quam alterius, in quo forma verborum consecrandi consistat. ergo &c.
DIcendum quod generaliter in illis quae pertinent ad fidelium obseruan tiam, inquantum in facto consistit, maxime vbi simpliciter nihil certi determinat scriptura, tenendus est vsus ec clesiae qui ab apostolis deriuatur: qui multa in obseruantiis dimiserunt ecclesiae, quae in scriptis authenticis non redegerunt. Quare cum forma verborum consecrationis in facto puro consistit, & ad obseruantiam pertinet eorum quae Christus fecit & facienda instituit, nec de illa aliquis apostolorum certum quid ex pressit: eo quod verba in quibus consistit forma, & per quae habet fieri conuersio, a diuersis euangelistis, quibus in hac parte exhibetur auctoritas, diuersimode exprimuntur, & in numero & in ordine & qualitate verborum: de forma igitur verborum consecrationis in hoc sacramento tenendus est firmiter vsus eccle siae super hoc qui in missali conscriptus est, qui creditur traditus esse ab apostolis, & hoc secundum formam sm quam viderunt & audierunt Christum consecrasse. Sed cum plurima verba contineantur: vbi certum est contineri formam verborum super consecratione sanguinis quae connexa sunt, cum dicitur vt habetur in missali, Hic est calix sanguinis mei noui & aeterni testamenti mysterium fidei: qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum: certum tamen non est vtrum omnia verba haec sint de forma: vt non nisi omnibus prolatis sub vno contextu fiat consecratio: an aliqua illorum. Vnde quia in dubiis secundum Augustinus semper tenendum est certum, & dimittendum incertum, & hoc praecipue in facto: quamquam propter aliquas persuasiones potius videatur verum minus certum: idcirco in consecratione sanguinis cum summa diligentia & intentione omnia verba praedicta sub vno contextu sunt proferenda, quia certum est quod tunc consecratum est cum omnia dicta sunt, nec est super hoc tanta certitudo parte aliqua verborum prolata. Aestimatur tamen ab aliquibus quod illud vltimum Qui pro vobis &c. potius pertineat ad effectum sacramenti iam consecrati per praecedens, quam ad formam & necessitatem consecrationis. Vlterius arbitratur ab aliquibus, quod pars illa, Noui & aeterni testamenti mysterium fidei, potius exponit virtutem sacramenti quam pertineat ad formam eius, & ad consecrationis necessitatem, vt sm hoc in solis verbis illis, Hic est calix sanguinis mei. consistat forma verborum: quibus complete dictis statim consecratum est. & hoc quia verba quae sunt de forma huius sacramenti, non tantum sunt signi ficatiua, sed & effectiua eius quod significant, & hoc per assertionem quae exercetur in ipsis. Quare cum verba dicta non sunt assertiua eius quod pertinet ad veritatem huius sacramenti nisi quo ad illa, Hic est calix sanguinis mei: totum autem residuum potius asserit conditionem sacramenti quo ad eius virtutem & efficaciam: in illis solis ergo verbis, Hic est calix sanguinis mei, vt videtur tota forma verborum consistit. & hoc non minus quam in consecratione corporis forma ver borum praecisa consistit in istis verbis, Hoc est corpus meum: vt secundum hoc plena sit cnofor mitas verborum consecrationis & corporis & sanguinis Christi. Quod ego potius arbitrarer si in tanto mysterio aliquid liceret arbitrari. Sunt tamen aliqui qui dicunt quod omnia quae sequuntur dicta verba, Hic est calix sanguinis me scilicet illa, Noui & aeterni &c. sunt etiam de substantia formae, ea videlicet ratione quod sunt quaedam determinationes sanguinis: & ideo pertinent ad integritatem locutionis, & ad in tegritatem consecrationis, licet per prima, Hic est calix sanguinis mei, significetur ipsa conuersio vini in sanguinem, eo modo quo in forma consecrationis panis. Sed planum est quod illa ratio falsum supponit. Illi enim genitiui noui & aeterni non sunt adiectiua huius substantiui sanguinis, sed illius scilicet testamenti, vt patet ex verbis quae ponit Lucas, assumptis in argumento contra. Quid etiam patet constru enti & punctanti post illa verba noui & aeterni. Tunc enim nuilius sensus persectionem importarent verba sequentia, Testamenti mysterium &c. Et construuntur ambo illi genitiui sanguinis testamenti, cum illo nominatiuo calix transitiue, subintellecta copula: & post ly mei, & ly mysterium construuntur cum illo nominatiuo calix specifice. Et quid addunt quod per prima verba, Hic est calix sanguinis mei, signatur conversio vini in sanguinem eo modo quo in forma consecrationis panis, dicendo, Hoc est corpus meum, patet quod aprta est contradictio. Cum enim vt dictum est verba ista non solum sunt significatiua: sed & effectiua eius quod significant: si ergo per illa verba, Hic est calix sanguinis mei, significatur conuer sio vini in sanguinem, sicut per illa, Hoc est corpus meum, significatur conuersio panis in corpus Christi: ergo illa efficiunt conuersionem vini in sanguinem, sicut ista panis in corpus. Quia si sic, nullum ergo verborum consequentium est de forma vt dictum est.
ARgumenta pro & contra non habent efficaciam nisi probabilem, maior tamen efficacia videtur esse in primo quam in secundo, quia procedit secundum pertractationem iam dictam, probando quod in illis solis verbis, Hic est calix sanguinis mei, sit tota forma. Potest tamen responderi ad medium, cum dicitur: nisi in his verbis forma consisteret, falsus esset sermo ille, Hic est calix sanguinis mei. quia in veritate non esset ibi sanguis ipsis prolatis. Et est dicendum: quod secundum quod alias dictum est, & iam tactum est supra de forma verborum in consecratione corporis Iy hoc non demonstrat aliquid pro tempore suae prolationis, sed pro termino prolationis totius sermonis: & secundum hoc veritatem habet ille sermo, Hoc est corpus meum. Sic dico in proposito, quod demonstrat lIy hic non protempore in quo profertur: nec solum pro tempore in quo profertur illud, Hic est calix sanguinis mei, sed etiam pro tempore in quo profertur totum residuum. Et similiter quod ille sermo, Hic est calix sanguinis mei, non significat & asserit aliquid pro tempore in quo ipse profertur praecise, sed pro toto tempore in quo ipse cum toto residuo profertur. Vel potest dici quod ly hic non demonstrat nisi substantiam vini, vt est aliquid quod est in se vsque ad prolationem totius: & toto prolato demonstrat sanguinem Christi, & vinum non nisi pro eo quid habet esse in illo, sicut iam supra di ctum est de demonstratione ly hoc circa substantiam panis. & secundum hoc verba illa prima nihil significant vel asserunt perfecte vsque ad prolationem totius: & ideo nec prius aliquid efficiunt.
AD secundum quod Lucas aliquid apponit quod non posuit alius euangelista: qui ponit praecise illa verba. Hic est calix sanguinis mei. Dicendum quod etsi aliquid apposuit Lucas, hoc non fecit ad exprimendum aliquid quid erat de forma, sed potius pertinens ad expositionem virtutis & efficaciae sacramenti, vt dictum est.
On this page