Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
CIrca secundum arguitur: quod homo habet generari ab homine in infinitum ex parte ante se cundum fundamenta Aristote. quia dicit in. vii. metaphysi. Omne quod generatur generatur asi bi simili nomine & definitione. Si ergo iste homo generatus est: ergo ab alio homine generatus est: & ille eadem ratione ab alio: & sic in infinitum.
CONtra. xii metaphysicae vult quod omnis forma in potentia in prima materia est in actu in primo motore, quid vero est in actu in primo motore, in potentia autem in materia, motor ex se sine aliopontex materia producere. ergo &c.
DIcendum quod sententia philosophi fuit: quod sicut species rerum non habent esse extra intellectus notitiam nisi in singulari vnico aut pluribus: sic nec habent causari nisi in eisdem Et bene dixit in hoc sed species illas quae subsistunt in vnico indiuiduo tantum nec generabili nec corruptibili, posuit aeternas, non causatas ab alio vt a principio pro luctiuo. secundum enim quod dicit. xii. metaphysicae Caelum non habet causai in esse: sed in motu. Species vero generabilium & corruptibilium secundum rationem speciei aliter non posuit pro ductas nisi prout habent esse in suis indiuiduis per generationem: quorum causam pro ximam praeter generans particulare in propagatis posuit caelum: ita quod species ipsa a deo nullo modo habeat quod sit causata ab ipso nisi pro quam to generatur in suis indiuiduis: & hoc non nisi mediante caelo ex materia indiuiduali deteminata: per quam species in indiuiduis indiuiduari habet & plurificari. Sed a caelo secundum conmunem cursum aliter posuit species perfectorum generari in suis indiuiduis: aliter vero imperfectorum. Quia imperfectorum ex solo caelo agente in materia vim seminalem absque particulari agente simili in specie posuit posse ex materia exire de potentia in actum postquam desierat esse in omnibus suis indiuiduis. Vnde loquendo de tali vi generata in putrefactis A caelo dicit in iiii. meteoro. Calor disgregans naturalis cum sit, constare facit disgregata. In caelo enim contigitur aliquando fieri aliquem aspectum & circulationem quae prius non erat: quorum effectus, proprius est aliqualpe cies generabilis & corruptibilis. Species vero perfectorum non a solo caelo absque particulari agente similiispe cie posuit exire in suis indiuiduis de potentia ad actum. Sol enim & homo generant hominem: vt dicit. iiphili. Tales autem species posuit philosophus sempiternas: & nunquam defuisse: sed causatas tamen non abstractas absque indiuiduis: & extra intellectum existentes. non sic quod singula species subsistat in aliquo indiuiduo sempiter no causata, sicut subsistunt species caeli & intelligentiae: sed quia semper vnum indiuiduorum generatum est ab alte. ro semper in praeterito: & similiter generabitur in futuro: & similiter species ipsa in quolibet eorumlta quod numquam materia sic coeperit esse quod non praefuit: nec desinit esse quod non erit in posterum. & quolibet indiuiduormin cipiente esse in ipso, incipit species esse: & desinente esse in ipso, desinit species esse. Et secundum ipsum hoc modo non sic species incipit esse quin semper praefuit: nec sic desinet esse quin semper postmodum erit. Equus enim simpliciter etsi incipit esse per generationem huius equi, praefuit tamen in alio generante ipsum: & si desinit esse in vno per mortem eius, manet tamen semper in alio generato vel ab ipso vel ab alio. Et sic licet quid libet indiuiduum sub tali specie sic sit causatum quod non praefuit: sed penitus esse incepit: & similiter spe cies in illo: non tamen sequitur quod ipsa species sic esse coeperit: quod penitus non praefuit. Falsa est enim illa propositio quae dicit quod species illa est noua & esse inceperit cum penitus non praefuisset, cuius quodlibet indiui duum in praeterito nouum erat: & sic coepit esse quod non praefuit penitus. Licet enim quodlibet indiuiduum sic esse coeperit quod penitus non praefuit: nullum tamen eorum secundum philosophum sic incepit esse quind aliud a quo esse coe pit praefuit. Species autem non habet esse, fuisse, vel fore solummo per esse aut fuisse aut fore vnius indiuidui: sed cuiuslibet indifferenter. est enim propositio illa similis quae dicit, omne praeteritum siue propinquum siue remo tum determinatam distantiam habet ad praesens: quia est aliquod tunc: ergo totum tempus praeteritum est finitum. Cui respondet Aristo. in iiii. physi. dicens: quod licet quodlibet tunc siue tempus prae teritum sit finitum: quia tamen in tempore est accipere tunc ante tunc: & praeteritum ante praeteritum in infinitum: ideo non est totum tempus praeteritum finitum. componitur enim ex finitis quantitate: numero autem in finitis: & ideo in infinitum habuit esse praeteritum and praeteritum. Sic etiam licet nullum sit hominis indiuiduum quin esse coeperit cum prius non fuisset: quia tamen indiuiduum hominis est ante indiuiduum in infinitum secundum phi losophum: ideo secundum eum, homo non incepit esse cum penitus non praefuisset, sicut nec tempus. Et est simile de partibus temporis & indiuiduorum hominis: quia sicut tempus praeteritum simpliciter habuit esse per quodlibet nunc & tunc: sic & homo & similiter species quaelibet per quodlibet indiuiduum suum. Et ideo secundum philosophum species equi non sic incepit esse quin semper praefuit: quia nunquam in cepit esse vnum indiuiduum eius quin aliud praefuit in infinitum. quoniam speciei inceptio simpliciter non potest argui ex inceptione vnius aut cuiuslibet indiuidui sui secundum se, cum non praefuisset: sed solummodo ex alicuius indiuidui eius inceptione: cum nec ipsum nec aliud indiuiduum illius speciei praefuisset. cum praecedenti ei speciei inceptione bene stat speciei aeternitas: licet non cum ista vt patet exdictis. Et sic secundum philosophum caelo & elementis existentibus sempiternis, equus potuit generari ab equo praeceden te & homo ab homine in infinitum absque omni repugnantia naturae rei: vt non sit omnino ponere pri mum hominem aut primum equum. Immo quod plus est, secundum philosophum impossibile est in quacum que specie aliquod indiuiduum ponere quod non praecessisset aliud eiusdem speciei. & hoc siue in propagatis in quibus non potest vnum procedere de potentia ad actum nisi per aliud praecedens suae speciei: siue etiam in aliis quorum indiuidua produci possunt virtute caeli solius. Cuius ratio est secundum philosophum, quod pri mum agens & mouens semper est & semper fuit agens & mouens. Ex quo ergo egit & mouit tempore infinito: impossibile est quod habeat nunc aliquam virtutem aut dispositionem siue aspectum producendi aliquod indiuiduum, quin prius habuerit consimilem virtutem producendi simile: quid & eadem ratione pro duxit. & hoc infinities in infinito tempore quid praecessit. Vt ideo secundum ipsum, quaecumque species, quaecumque opiniones aut leges: religiones: sectae aut haereses sunt modo: infinities praecesserint: & circulariter eadem specie reuertentur in futuro: & qualiacumque nunc sunt, talia infinities futura sunt, & similiter praecesserunt quamuis eorum propter antiquitatem non restat memoria. Et sic si omnes species quarum indiuidua generan tur per propagationem, possent generari a solo caelo: & species reparari omnibus indiuiduis suis aliquando corruptis: adhuc eadem ratione non contingeret ponere primum indiuiduum: quia infi nities secundum philosophum quaelibet species talium fuisset corrupta omnino & iterum reparata. Omnia ista ex falsa suppositione procedunt scilicet quod species rerum sunt aeternae, & nulla noua nisi quatenus dependet in esse ab indiuiduis generabilibus & corruptibilibus, quid nec rerum naturae, nec rectae rationi concordat. de creatura enim alias saepius declarauimus quod non potest fuisse aeterna. Si enim potuisset fuisse aeterna, absque inconueniente ex natura rei poni posset ab aeterno fuisse: & si fuisset ab aeterno, cum secundum philosophum in aeternis non differunt esse & posse, impossibile fuisset ab aeterno actum distantem fuisse a potentia: & sic impossi bile fuisset ipsam incepisse de nouo: quia per infinitum tempus praecedens actus fuisset distans a po tentia. Et sic ex alibi determinatis supponimus impossibile quod ponantur caelum, elementa, & caetera quorum species subsistit in vnico indiuiduo, fuisse semper & ab aeterno. de quo non quaerit ista quaestio: sed supposito quod illa fuerint ab aeterno: vtrum secundum fundamenta Aristote. necesse sit ponere quod homo generauit hominem semper ex parte ante in infinitum. Vbi duo sunt consideranda. Primum: si omni homine aut equo corrupto incendio vel diluuio: virtute caeli possent reparari de terra. Secundum: si secundum naturam rei possit poni caelo existente aeterno hominem semper fuisse ab homine, equum ab equo, absque aliquibus primis equis & primis hominibus ante quos nulli. De primo istorum dat Aristoteles dubiam sniam: vbi dicit secundo politic. in fine. Verisimile primos siue terrigenae erant, si ue ex corruptione quadam saluati sunt: similiter esse & contingentes & insensatos. Et probat per hoc antiquas leges esse mutandas: eo videlicet quod homines illi per quos primo ciuitates sunt constructae & leges institutae post vniuersalem destructionem viuentium viversal diluuio ignis aut aquae: erant qua lescumque in moribus & fatui sensibus. Propter quod leges irrationabiles instituerunt: & hoc siue post illam vni uersalem destructionem fuerint illi homines terrigenae: id est geniti de terra a sole: quod quaerit quaestio nostra siue ex corruptione vli in qua totum genus humanum perierat, saluati sunt: sicut Noe saluatus est per arcam tempore vniuersalis diluuii aquae: & Deucalion per ascensum montis tempore diluuii ignis quod fuit in Graecia. Dicunt autem aliqui tenentes vnam partem: videlicet quod virtutes caeli & stellarum commixtae viribus elementorum omnia formant & perficiunt: quod non indigetur propagantibus nisi pro pter conmodius & frequentius generari: quemadmodum expertum est de muribus primo generatis de terra: qui postmodum generant propagando. Sed quicquid sit de aliis, hoc nullo modo potest po ni de hominibus. quoniam non minus perfecti generantur homines propagatione quam generarentur a stellis, quia meliora fomenta interiora dant propagantes quam darent stellae. Sed videmus tantam imbecillitatem in sta tim generatis a propagantibus, quod nisi foueantur exterius arte & ingenio propagantium, inedia & fame eos mori necesse est: & sic etiam si generarentur a stellis: quia in consimili imbecillitate aut maiore ab illis generari necesse esset: cum non haberent fouentes, mori eos necesse esset prius quam ad perfectio nem peruenirent: & sic per generatos a stellis genus humanum reparari non posset: & quod amplius cum natura secundum philosophum non deficit in necessariis, si stellis esset indita a natura vis hominum generatiua: prouidisset eis de fouentibus eos post generationem. Quare cum in hoc non prouidit eis: non est po nendum quod habeant naturam generatiuam hominum: & hoc consimili ratione qua probat philosophous in fine de anima, quod a vi vegetatiua non habet esse principium motus secundum locum, quia tunc natura prouidisset plantis in quibus est vis vegetatiua, instrumenta quibus mouerentur localiter. Et eadem ratione probatur quod nec animalia perfecta plurima, quorum foetus indigent nutritione parentum, a stellis generari possent. Propter quod quamuis stellae sufficienter mouent ad species mixtorum inanimatorum & ter raenascentium & plantarum: & similiter animalium in corpore consimilium: vt sunt serpentes & vermes: & similiter animalium imperfectorum non multum dissimilium: sicut sunt mures & vespertilio nes: tamen non sufficienter mouent ad species animalium perfectorum: nec in homine ad tam nobilem for mam mixti: qualem requirit sibi subiectam in corpore quod debet informare anima rationalis. Propter quod po nendum est: quod quantuncumque fuerit diluuium aquae aut ignis: semper deus aliquibus hominibus prouidit saluatio nis remedium: vnde alii propagarentur: & quamuis ponamus nunquam diluuium generale fuisse nisi aquae tempore Noe: nec futurum esse nisi ignis in die iudicii: & hoc non naturaliter sed potius miraculose. De secundo ergo praemissorum restat perscrutandum: Dicendo quod philosophus quamuis secundum praedictum modum ponat hominem ab homine procedere in infinitum ex parte ante: tamen cum hoc ponit quod naturaliter simpliciter & essentialiter semen potius procedit ab homine quam homo ex semine. dicit enim. xii. meta. in reprehendendo illos qui dixerunt quod principia rerum non sunt bonum aut nobile: quia sunt imperfecta vt rerum semina: sed bonum & perfectum est in illis quae sunt ex eis: quia sunt entia perfecta, vt plan tae & animalia. contra quos dicit sic. Non est verum quod aestimant: quia imperfecta vt semina non sunt absolute principia perfectorum sed econuerso. Semina enim ex quibus sunt entia perfecta, sunt ex aliis praecedentibus perfectis. Primum enim vt dicit non est semen factum sed aliquid perfectum. Verbi gratia: hominem oportet esse ante sperma, non illud quod fit ex hoc sed aliud ex quo sit semen vt secundum hoc oporteat hominem esse ante sperma: non illum qui fit ex spermate: sed alium ex quo sit sperma. Ex quo patet quod quamuis philosophus iste ex fundamentis suis quibus principaliter innitebatur non posuit hominem ante quem nullus: sed semper fuisse hominem ante hominem: & hominem ex spermate & sper ma ex homine in infinitum: hic tamen ipsa veritate coactus aperte ponit quod secundum veritatem & naturam rei simpliciter & naturaliter homo prius factus est semine: & hoc essentiali non accidentali ordine: vt licet hoc semen praecedat hunc hominem factum ab illo: hoc non est nisi quia hoc se men praecedit alius homo ex quo habet esse illud semen: vt secundum hoc quemadmodum iste homo praecedit illum accidentaliter: & similiter accidentaliter hoc semen praecedit hunc hominem qui factus est ab illo: quamquam homo simpliciter praecedat semen simpliciter essentiali ordine. Quare cum ita sit in rerum natura: & quod primum ordine essentiali non habet fieri naturaliter ex posteriore: sed econverso: id enim ex quo fit alterum, inquantum huiusmodi, est principium illius quod fit ex eo: species ergo hominis aut equi simpliciter non habet fieri ex semine simpliciter hominis aut equi: licet non nisi in indiuiduis eorum: sed econ uerso, exigente hoc ordine essentiali. Quare cum licet in ordinatis accidentaliter processus potest ire in infinitum: in essentialiter tamen ordinatis vt probatur secundo metaphysicae necesse est ponere statum. Quantum est ergo de ratione specierum hominis & seminis & indiuiduorum ipsorum simpliciter status est: vt non semper procedat homo ex semine & semen ex homine: sed simpliciter semen ex homine: & hoc in aliquo indiuiduo, hoc semine procedente ex isto homine qui non processit ex semine. Simpliciter ergo pro ductionem hominis facti ex semine sicut & productionem seminis reducere oportet ad productionem hominis facti non ex semine: & ideo ex aliqua alia sua causa efficiente immediate aut caelesti corpo re aut aliqua alia non caelesti corpore, vt iam habitum est, ergo a deo: & hoc non secundum speciem separatam: sed in aliquo eius indiuiduo vno vel pluribus. Sic ergo etsi caelum & elementa essent aeterna, quae in singulis indiuiduis facta fuissent a deo: tamen necesse est ponere aliquem vnum hominem aut plures immediate factos a deo: ante quos nulli & a quibus caeteri. Quare cum vnus homo vel plures idem nu mero non potuerunt facti fuisse ab aeterno: quia certa est periodus totius vitae generabilis & corrupti bilis: necesse est ergo huiusmodi indiuidua a deo incepisse: cum nec ipsa nec alia indiuidua hominis prae cessissent. Et eadem ratio est de omnibus perfectis quae immediate a caelo produci non possunt: & sic necesse est species omnium talium incepisse cum prius non fuissent. Non est ergo verum quid dictum est supra secundum philosophum: species generabilium & corruptibilium non esse causatas nisi per generationem vnius ab alio & a caelo ex potentia materiae. immo necesse est ipsas immediate causari a deo in ali quibus suis indiuiduis: & tunc primo ex semine illorum cum virtute caeli produci indiuidua consimilia in specie ex materia: & aliter non. Et per hunc modum cum in diuersis actus simpliciter praecedat potentiam: licet potentia in hoc, praecedat actum in illo: vt licet potentia in hoc ouo praecedit tempore actum in gallina ex illo generata: & sic tempore praecedit potentia actum: & actus in hac gallina potentiam in ouo ex quo alia gallina est generanda: hoc tamen non procedit in infinitum. immo necesse est stare in gallina quae non habet esse ex ouo: sed quae praecedit omne ouum & omnem gallinam generatam ex ouo & sic actus simpliciter necessario praecedit potentiam tempore. Quid etiam ipse Aristoteles testatur esse ne cessarium. ix, metaphysicae vbi dicit quod licet in eodem secundum numerum quod de potentia procedit ad actum potentia tempore praecedit actum: idem tamen secundum speciem in aliquo indiuiduo existit in actu prius quam aliquod aliorum existit in potentia. dico materiae: vt ex qua aliquid procedit de potentia in actum. Quia ergo arguitur primo: quod secundum philosophum homo semper generatur ab homine: Dicendum quod reuera hoc erat de mente sua: sed non est verum vt dictum est.
AD secundum: quod formae in potentia in ma teria, sunt actu in motore primo &c. Dicendum quod verum est appellando motorem primum deum. Omnia enim antequam fiant sunt in actu in eius notitia: & in eius substantia secundum rationes ideales & per fectionales vt habitum est supra: & bene potest ex materia omnia producere immediate: secundum, quod produxit, vt habetur Gen. primo. Sed haec non est intentio philosophi: qui intendit quod non potest producere aliquid qualitercumque existat in ipso, nisi mediante motu caelesti: secundum quod dicit Commentator viii. phy. Voluntas antiqua nihil nouum facit nisi mediante alio antique scilicet motu caelesti. Et sic argumentum in tendit concludere quod motor primus naturali cursu mediante caelo posset omnia ex materia producere: vt non sit opus hominem semper generari ab homine. Et est dicendum: quod licet omnia sint actu in primo motore quae sunt in potentia in materia: non tamen sic quin oportet vt perfecta sint primo ab ipso producta immediate sicut & caelum. & tunc mediante caelo & mediantibus perfectis ex materia producit in diuidua consimilia in specie vt dictum est.
On this page