Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

CIrca tertium arguitur quod nobilis semper procedit ab initio ab aliquo nobili: quia cauam semper nobilior est suo effectu. ergo quanto. quis recedit a primo stipite: tanto est minus nobilis stipite. ergo &c.

IN contrarium est philosophus secundo rheto.

DIcendum quod secundum philosophum primo politic. Nihil aliud quam virtus & malitia determinant seruum & liberum: & nobiles & ignobiles. Sed hoc non est tam aspiciendo ad habitus generatos, quam ad na aturales dispositiones quibus homines nati sunt recipere eos: vt habetur secundo Ethicoru. nec tam aspiciendo ad dispositionem huiusmodi vt habita est absolute ab aliquo: quam vt diu tracta est per multos medios ab antiquis progenitoribus nobilibus: qui propter naturalem nobilitatem quao bene vsi sunt in actus nobiles exercendo: & per hoc habitus nobiles acquirendo: meruerunt praefici populis, & post haeredes sui iure haereditario. Et secundum hoc philosophus determinat quod nobilitas requirit antiquitatem. Cum ergo quaeritur vtrum nobilitas generis proce dat ab aliquam nobili an ignobili: Dicendum quod si loquamur de nobilitate simpliciter secundum naturam rei: sic non oportet quod nobilis procedat a nobili. immo ignobilis natura & moribus bene potest generare nobilem natura: qui bono vsu naturae sit vere nobilis habitu: sicut econuerso a vere nobili potest procedere vere ignobilis: vt iam dicetur. Si vero loquamur de nobilitate generis secundum quam vulgo solent appellari nobiles, qui sae pius secundum rei veritatem multum sunt ignobiles: sic nobilitas includit antiquitatem. Et tunc disti guendum de initio: quia aut est sermo de initio generis: vel de initio simpliciter. Si primo modo: sic dico quod nobilitas semper procedit a nobili. Non enim inchoauit genus nobilitatis ab initio in quocum qued genere nobilium nisi nobilis vere aut aestimatus. nullus enim ab initio incipit dominari aut imperare populo nisi propter aliquam probitatem qua praefertur eis. par enim in parem nullum debet habere imperium. Vnde Nenroth, secundum magistrum hist,. primo sibi subiecit populum: propter quod dicitur fuisse venator robustissimus: hoc est bellator fortissimus. Qui si vere nobilis fuit vt probit te sua primo inceprit dominari in regno Assyriorum: & accepit vxorem sibi in nobilitate respondem tem, naturaliter genuerunt prolem nobilem. dicente philosopho in primo politic. Ex ambobus diuinis id est virtuosis & nobilibus progenitricibus radicibus quis vtique dignificabit aliquid dicere seruum cilicet generari ex illis: quasi dicat, nullus. cuius rationem subdit. Dignificant enim. i. dignum dicunt homines & iustum esse quemadmodum ex homine hominem, & ex bestiis bestiam fieri: sic & ex bonis bonum. Et hoc quia mores boni et nobiles informant nobiliter virtutem imaginatiuam: quae hora conceptus cum habetur affectio ad prolem generandam: in teneram materiam imprimit secundum conditionem imaginationis dispositionem ad procreandum foetum: secundum naturalem dispositionem respondentem nobilitati generantium. & hoc ideo quia anima simpliciter non solum se habet ad corpus vt forma ad materiam: aut vt mouens ad motum: sed vt artifex ad artificiatum. Sicut enim artifex mediante forma exemplari artis per instrumentum consimilem speciem imprimit artificiato: sic anima forma nobili virtutis & pro bitatis affecta per virtutem generatiuam in calore naturali vt per instrumentum, similem aut respondentem dispositionem corporalem imprimit nato: cuius dispositione habilitetur & inclinetur ad consimilem acquirendam: secundum quod oues lacob: per imagines receptas a virgis conceperunt foetus respondentes in colore imaginanti. Quod ibidem in Glos. exponens Augustinus dicit. Inhaeserat animae discolor phantasia ex con i tuitu variarum virgarum per oculos impressa. Hinc dicit Chrysosto. super Matth. xxiii. Quales fuerit parentes tales erunt & nati. Et ex hoc procedit quod filii bonorum & vere nobilium honorati sunt a poste ris loco parentum veluti vere boni & nobiles similes parentibus: consuetudine in hoc consequentenatu ram. Nititur enim natura proles assimilare parentibus: non solum in dispositionibus corporis sed etiam animae: vt pulchri generent pulchros: & turpes generent turpes: & iracundi iracundos: mansueti mansuetos: licet in hoc frequenter propter occurrens impedimentum deficiat. Propter quod conti nuo philosophous subdit dicens. Natura autem vult hoc facere: multotiens tamen non potest, quiavt dicit in secundo rhetoricae, quod quidem in pluribus non accidit nobilibus: sed sunt multi leuis valoris. Vnde dicit Chrysosto. vbi supra. Si autem ambo fuerint aequales, aliquando sit vt de bonis parentibus mali exeant filii: & de malis boni: sed raro: quia hoc est praeter naturae intentionem. Vnde continuo subdit. Ecce regula est humanae naturae vt omnis homo nascatur duos oculos habens & quinos digitos: aliquando tamen nascitur homo sex digitos habens: aut oculos omnino non habens. Sicut ergo extra na turalem regulam naturae raro euenit vt de formosa nascatur deformis: sic extra regulam naturae raro procedit vt dissimilis nascatur filius parentibus. Multotiens tamen accidit, vt per malam consuetudinem & prauam disciplinam non sequantur naturalem dispositionem impressam a parentibus: & sibi com trarios habitus adgenerant: vt licet naturaliter essent nobiles, vsu & habitu facti sunt ignobiles: & solum nobiles sunt vulgi opinione: & generant proles minus nobiles secundum dispositiones corporales, quam ipsi erant geniti a suis genitoribus: & sic vadit nobilitas in defectum si filii in prauis moribus imitantur parentes: sicut econuerso cum sequuntur in vsu, nobilitatem quam acceperunt a parentibus: trans fundunt in posteros, & maiorem quam habeant in seipsis si tamen geniti sunt a parentibus ambobno bilibus, quia mixta virtus vtriusque nititur similem impressionem facere in foetum, & nobilitatem amborum genitorum proli immittere: vt ex hoc filii nobilium semper sunt nobiliores parentibus ni si degenerent: & tanto nobiliores quanto magis recedunt a primis radicibus, si tamen ambo semper generantes sint nobiles. Propter quid dicit philosophus in ii. rhetoricae. Longe magis quam prope factaho norabiliora & magis iactabilia. Si vero alter generantium fuerit vere nobilis & alter non tunc ut dicit Chrysostomus vbi supra, si pater fuerit bonus & mater fuerit mala, aut pater malus & mater bona, interdum filii patrem sequuntur, interdum matrem. & tunc minus nobiles sunt quam si ambo nobiles essent & boni. Et quamuis sic quandoque sequuntur patrem, quandoque matrem: tamen sicut dicit Chnsosto. frequentius est vt nati patrem sequantur. Et inde est (ut arbitror) quod nobiles plus reputantnobilitatem generis paterni quam materni. Si vero circa nobilitatem generis loquamur de initio simpliciter: sic secundum intentionem philosophi in quaestione praecedente tactam, quodlibet genus nobillum infinities potuit secundum carnem a nobili & ignobili simpliciter, & similiter genus nobilium praecesislu genus ignobilium, & similiter sequi infinities tam a parte ante quam a parte post. Pont enim ignobilis aliquis procrea re vere nobilem & bonum, vt dictum est: & ille nobilis incipere genus nobilium quod terminatur in aliquo ignobili: & ille prior ignobilis potuit processisse ab ignobilibus secundum genus: & iste secundus ignobilis potest incipere vnum genus ignobilium: ita quod secundum philosophum genus nobile & ignobile in eadem linea sese generantium infinities poterit variari & ex parte ante & ex parte post.

AD primum probans quod nobilitas semper incipit a nobili: quia causa semper nobilior est causato: Dicendum quod hoc verum est in essentialiter ordinatis: vt corpus caeli nobilius est mixto. In accidentaliter autem ordinatis sicut ordinatur homo generans ad generatum non oportet, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18