Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

CIrca secundum arguitur quod eleemosyna elargita existenti in peccato mortali ab illo qui similiter est in peccato mortali, non proficit defuncto pro quo elargitur. quia datum non placet ex datquie sed aut ex dantis animo aut recipientis. hic non placet ex animo alterius horum: quia nihil quid sit ab animo existentis in mortali placet ratione anim. immo magis displicet. dicente Grego. Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. ergo &c.

CONtra. Omnis eleemosyna principaliter datur deo qui semper paratus est reddere: non autem nisi illi pro quo datur. ergo &c.

DIcendum quod secundum Augustinus uffragia non prosunt defunctis nisi quatenus merebantur dum viuerent vt eis proficerent si pro eis fierent. Propter quod eleemosyna elargita non prodest defuncto ex animo dantis aut recipientis nisi per accamens: sed per se solummo ex animo qui fuit in defuncto cum viueret: licet substantia facti ex animo facientis eleemosynam dependeat. Et idcirco dico quod licet ambo sint in peccato mortali, & dans eleemosynam & recipiens, tamen proficit defuncto pro quo datur: sicut & prosiceret missa illi pro quo ordinata est ad dicendum: licet sacerdos dicat eam in peccato mortali existens.

AD argumentum in oppositum: quod datum non placet ex dato sed ex animo: Dicendum quod verum est secundum dictum modum. Cum autem assumitur quod non proficit nisi ex animo: verum est. illi enim cui proficit oportet quod ex animo eius proficiat: sed non oportet quod profectus iste ex animo alterius dependeat. Vnde si debet eleemosyna proficere danti eam, oportet quod proficiat ex animo eius qui placet: & ideo danti eam in mortali non proficit: vt probat ratio proficit tamen defuncto ex animo illius: vt dictum est. Vnde quid dicit Greg. Cum is qui displicet &c. Dicendum quod verum est quod contra mis sum prouocatur: non autem contra mittentem prouocatur etiam si mittat malum: de quo tamen multum praesumit quod sit bonus non prouocatur dominus contra mittentem: sed potius contra missum qui praesumit orare cum displiceat. Vnde mittenti prouidendum est qualem mittat, ne tam contra mittentem quam contra missum prouocetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20