Quaestio 21
Quaestio 21
Irca tertium arguitur: quod scandalizans in verbo otioso peccat mortaliter: quia si quis operam exhibendo tali in quo esset peccatum veniale, occideret corporaliter: peccaret mortaliter. ergo multo fortius in verbo otioso in quo est peccatum veniale scandalizando: quia per hoc occiditur spiritualiter.
CONtra. Si in verbo otioso quis scandalizetur non est scandalum datum: quia non est tale vnde quis deberet scandalizari: sed est scandalum acceptum tantum: in quo non peccat scandalizans sed scandalizatus tantum.
DIcendum quod omne opus omittendum est de quo praesumi potest quod scandalum oriatur: nisi tale sit quod in ipso omisso veritas periclitatur: quae propter scandalum quod posset oriri non est permittenda periclitari. Melius est enim, vt dicit Ber. vt scandalum oriatur quam veritas relinquatur siue vitae: siue iustitiae: siue doctrinae. Vnde & opus alias licitum omittendum est propter scandalum. primae Corinth. viii. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo car nes in aeternum ne fratrem meum scandalizem. Vnde Glos. super principium. ix. capitu. dicit. Incipit proponere exemplum: vt sicut ipse abstinet a licitis, ita & illi abstineant. Et intelligo quod quilibet abstinere debet: quod si non abstineat: & periculum scandali percipiat: credo quod mortaliter peccat: et si non ex genere operis: tamen ex circunstantia operantis. Quare & multo fortius si quis consideret quod ex verbo otioso quis scandalizatur & non abstineat, arbitror quod mortaliter peccat. Si vero debitam diligentiam adhibeat ne quis infirmus assistat qui scandalizari valeat: etsi facto peccati venialis operam exhibeat: eo quod non est peccatum mortale ex genere facti, sed ex circunstantia ex parte facientis: non credo quod mortaliter peccet: quia ex parte operantis non esset scandalum datum, sed solum acceptum ex parte scandaliczati: qui non deberet scandalizari eo quod factum non est malum mortale de genere sui: secundum quod processit secunda obiectio. Si autem factum esset malum de genere suo, eo quod tale quantuncumque veniale est ex se, praebet infirmo occasionem ruinae: credo quod qualitercumque ex tali facto scandalum oriatur quod mortaliter peccet: sicut qui rei illicitae ex genere facti operam adhiberet: quantumcunque esset veniale, si mors corporalis inde contingeret peccaret mortaliter vt procedit prima obiectio. Si tamen non esset opus malum de genere suo, sed ex sola circunstantia ex parte operantis, & adhiberet diligentiam quam deberet: etsi sequeretur mors corporalis, non credo quod mortaliter peccaret.
On this page