Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

SEquuntur pertinentia ad homines communiter ex parte coniuncti ex corpore & anima: vbi quaerebantur quaedam pertinentia indifferenter ad omnes homines: & quaedam specialiter ad quosdam status hominium

CIRca primum quaerebantur tria. Duo de opere bono: & vnum de opere malo. Quorum primum erat de opere bono simpliciter: vtrum bonum, proprium magis sit procurandum quam commune. Secundum erat de opere bono ex genere facti: vtrum largitio eleemosynae pro de functo in gratia, ambobuscilice. dante eleemosynam & recipiente eam existentibus in peccato mortali proficiat defuncto illi pro quo sit. Tertium erat: vtrum scandalizans in verbo otioso peccet s mortaliter.

CIRca primum arguitur quod bonum conmune magis est procurandum, quia est diuinius.

COntra ordinata charitas est prius & magis diligere se quam proximum: bonum autem, proprium procuratur ex amore sui: bonum coone ex amore proximi. ergo &c.

DIcendum quod hic oportet distinguere de bono & proprio & comoni. Quia est bonum temporale: quid principaliter pertinet ad corpus: & est bonum spirituale quod principaliter pertinet ad animam. Similiter est proprium quod includitur in conmuni: & est quod non includitur. Si ergo bonum, proprium includatur in comoni: tunc potius procurandum est conmunte quam proprium quod includitur in communi: aliis eisdem se habentibus. Si vero bonum, proprium non includatur in communi: tunc vtrumque bonorum aut est tempora le, aut vtrumque spirituale: aut vnum temporale & alterum spirituale. Si primo modo: tunc aut procurans multum indiget proprio, & proximus modicum indiget comoni: tunc, proprium magis est procurandum. Aut procurans modicum indiget proprio, & proximus multum indiget communi: tunc conmune magis est procurandum. Aut mediocriter indigent: & sic citra extremam necessitatem ambo: tunc vt arbitror adhuc commune est magis procurandum, quia etsi in conmuni bono temporali non includitur, proprium temporale: non tamen potest esse quin proprium spirituale includatur ex merito procurantis. & proprium spirituale magis procurandum est aliis eisdem se habentibus quam proprium temporale. Si vero vtrumque bonum sit spirituale: tunc, proprium magis est procurandum quia modicum boni gratiae aut gloriae propter eius aeternam perseuerantiam magis debet quilibet velle sibi quam maximum, proximo: quemadmodum debet potius velle solus saluari & omnes alios damnari, quam econ uerso. Si vero vnum bonorum sit spirituale & alterum temporale: aut ergo illud spirituale est proprium, & tenporale est conmune: aut econuerso. Si primo modo: sic magis procurandum est proprium: & multo magis quam si commune esset etiam spirituale. Si secundo modo: aut procurans indiget temporali proprio in extrema necessitate, puta pane ne moriatur: aut non tantum. Si secundo modo: sic magis procurandum est commune. Si primo modo: aut conmune non procuratum redundat in detrimentum publicum ecclesiae in fide & moribus: aut non, sed aliquarum personarum tantum. Si primo modo: tunc magis procurandum est commune etiam si pro defectum, proprii temporalis deberet homo mori. Si secundo modo: sic, econuerso.

PER iam dicta patent obiecta inspicienti. In casibus enim in quibus, proprium magis est procurandum, non est com mune diuinius: aut non simpliciter: aut non procuranti. Diuinius autem conmune nunquam est magis procurandum nisi quoniam in ipso includitur diuinius, proprium. Diuinius enim, proprium quod non includitur in communi, semper magis est procurandum: sicut & spirituale proprium spirituali communi, quando proprium non includitur in conmuni, vt dictum est. In casibus vero in quibus conmune magis est procurandum, procurare commune non tollit quin charitas a seipsa incipiat: quia hoc non facit nisi quia in conmuni includitur proprium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19