Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

SEquuntur quaesita circa homines pertinentes ad diuersos status. Et primo pertinentia ad praelatos: deinde pertinentia ad subditos. Circa praelatos quaerebantur, tria circa praelatos ecclesiasticos: circa superiores vnum: & circa alios duo: & quaerebatur vnum circa prae latos saeculares. Quorum primum erat: vtrum potestas episcoporum sit a Christo immediate: an mediante papa. Secundum erat: vtrum sacerdos habens competens beneficium possit alii deseruire pro lucro temporali. Tertium erat: vtrum sacerdos curatus possit absoluere parochianam suam cum qua peccauit: nec illa possit ad alium ire fine eius obtenta licentia. Quartum erat: vtrum iudex saecularis possit cogere reum ad confitendum aliquid ad quid sequitur mors corporalis.

CIRca primum arguitur: quod episcopi immediate habent potestatem a Christo, quia sunt sponsi ecclesiae: & hoc non nisi immediate gerendo vicem Christi veri sponsi. ergo &c. Item actuum. xv. super quaestione mota de legalibus veteris testamenti obseruandis vel non cum fide Christi, scribitur: secundum quod etiam dicit magister in histo. quomodo Petrus surgens primus ratiocinando ondit non esse imponendum fidelibus iugum legis. Facto autem silentio Iacobus Hierosolymorum episcopus adhaerens verbis Petri, auctoritate pontificali protulit definitiuam sententiam dicens. Vi ri fratres audite me. Simon narrauit & caetera. Propter quod ego iudico & caetera, quasi dicat, meum est proferre sententiam: quia est in dicecesi mea. hoc autem non faceret post iudicium Petri & in prae sentia eius si iurisdictionem haberet ab ipso Petro: quare nec episcopi qui sunt successores apostolorum iurisdictionem habent a papa qui est successor Petri.

CONtra. Papa est caput ecclesiae: aquo alii dependent vt membra, quare cum membra habent virtutem a capite, & episcopi atque caeteri prae lati a papa.

DIcendum quod in praelatis super ecclesiam duplex residet potesta scilicet ordinis & iurisdictio- nis. Illa quae est ordinis, a deo aequaliter habet inesse omnibus papae & episcopis: & a Christo non per hominem delegantem sed solum per sacramentum ordinis sacerdotalis. vt dist. xxi. In nouo testamento. vbi dicitur. Per Christum a Petro sacerdotalis coepit ordo: quia ipsi primo pontificatus in ecclesia datus est: dicente domino. Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Hic ligandi soluendique potestatem primus a domino accepit. Intelligo in promisso. Caeteri vero apostoli cum eodem pari confortio honorem & potestatem acceperunt. Intelligo in actum: quando dictum est ei: pasce oues meas. lpsis quoque discedentibus in loco eorum surrexerunt episcopi. Super illud pari confortio. Glos. Arstinus quod omnis episcopus sit par papae quantum ad ordinem ratione consecrationis. Illa vero potestas quae est iurisdictionis, dispar est. xxiiii. q. prima. Loquitur dominus. vbi dicitur. Super vnum aedificauit ecclesiam suam: quuis apostolis omnibus pare potestatem tribuat: tamen vt vnitatem manifestaret, vnitatis eiusdem originem ab vno incipientem sua auctoritate disposuit. Super illud Super vnum. Glos. Pares fuerunt in ordine & dignitate consecrationis: secus in administrationis plenitudine: quae satis differt ab aliis. ii. q. vii. Puto. vbi dicitur. Quis nesciat illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum: lxxx. dist. In illis. Quoniam nec inter apostolos par fuit institutio sed vnus praefuit omnibus.

CIRca illa autem quae sunt iurisdictionis, duo est com siderare: & iurisdictionis acceptionem, & iurisdictionis executionem. Si consideremus iurisdictionis acceptionem: illam a Christo in apostolis praedecessoribus suis acceperunt episcopi: & non alio medioni si sacramento consecrationis & confirmationis suae electionis: quemadmodum papa suam in Petro a Christo accepit immediate, & non alio medio quam sacramento consecrationis aut electionis. Et hanc habent quo ad substantiam potestatis in eisdem quae pertinent ad regimenecclesiae secundum edicta diuinae legis: licet non quo vsus amplitudinem. quoniam papa potest ea vti non solum in propria sed in cuiuslibet episcopi dicecesi per vniuersum mundum cum opus fuerit. quo ad hoc enim est omnium iudex immediatus. ix. q. vlt. S. Sola Romana ecclesia sua auctoritate valet iudicare de omnibus: de ea nulli iudicare per mittitur. Vbi & in capitulis sequentibus multa de excellentia potestatis papae. lpse etiam potest facere edicta vniuersalia quae omnes vbique astringunt: in quibus nullam episcopi habent iurisdictionem nisi quatenus eis committitur a papa: & in iure edito ab ipso eis conceditur. Episcopi vero statuta non possunt facere ligantia aliquos extra, proprias diceceses. In quibus etiam papa plenam habet iurisdictionem. Si vero consideremus iurisdictionis executionis: sic dico quod papa habet iurisdictionem limitandi aliis suam & sibi reseruandi, secundum quod opus sibi visum fuerit. Et licet episcopi habeant potestatem non a papa sed immediate a Christo tam eam quae est ordinis, quam eam quae est iurisdictionis in ordinando ecclesias secundum instituta legis diuinae: tamen iurisdictionem in ordinando ecclesias suas secundum edicta a papa instituta, & in resumendo ea quae papa subtraxit: habent a papa, &deo mediante papa. Quid ergo arguitur primo quod omnes sunt sponsi ecclesiae: ergo immediate gerunt vicem Christi: verum est de quolibet episcopo respectu ecclesiae suae dicecesis: respectu cuius habent potestatem aliquam a Christo immediate, aliquam papa mediante, vt dictum est. Solus tamen papa est sponsus vniuersalis ecclesiae vice Christi. Propter quod habet vniuersalem potestatem super omnes secundum praedictum modum.

AD secundum quod lacobus tulit sententiam post Petri admonitionem ipso Petro praesente: Dicendum quod hoc non fecit quasi habens etiam in sua ciuitate parem potestatem cum Petro: Petrus enim si voluisset Iacobo silentium imposuisset: & propria auctoritate sententiam illam protulisset: sed quia congruum est & decens vt quilibet superior permittat gaudere inferiorem sua potestate ordinaria & vbi eam habet exercere: nisi rationabilis causa subsit quare debet inferiori subtrahere eius executionem & eam sibi assumere: idcirco Petrus permisit Iacobo in sententia illa proferenda vti iure suo, quod non arguit quin Petrus in eadem snia proferenda pinguius ius habuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22