Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

CIrca tertium arguitur quod sacerdos possit absoluere parochianam suam cum qua peccauit: nec ipsa alium adire fine eius licentia: quia ex peccato suo non amisit potestatem super parochianam.

CONtra. sacerdos non potest minuere virtutem sacramenti sed minueretur si eam audiret & absolueret: quia compellendo eam non posset adire alium: & sic tolleretur eius erubescentia, quae est magna pars satisfactionis: quae est vna pars principalis poenitentiae. Quin sacerdos licet esset perseuerans in peccato suo, si illa vere poenitens confiteretur ei, posset eam audire & absoluere: de hoc nulla est dubitatio: quare & multo fortius si ipse esset vere poenitens & correctus. Sed an ipsa si velit alteri confite ri, teneatur ab ipso licentiam petere: & an illo licentiam denegante ipsa non obtenta licentia possit alterum adire: de hoc est dubitatio.

ET est dicendum: quod quousque permittitur ab ecclesia in suo seruitio, nullam potest habere excusationem propter quam non debet licentiam petere ab illo, secundum statutum concilii generalis. Omnis vtriusque sexus. nisi forte sentiens se fragilem timet quod in petendo debeat eam sollicitare. Si autem petierit: & ille denegauerit: aut ergo timet de sollicitatione ad recidiuum: cognoscens fragilitatem suam et illius: aut non: sed confidit quod ipse bene sit correctus: nec ei est periculum de confitendo illi. Si primo modo: nullo modo debet ei confiteri: sed adire poenitentiarium: vel aliquem habentem absolute potestatem superioris: & illi confiteri: vel ab illo petere licentiam confitendi alieno sacerdoti: non tamen sic causam exprimere, vt possit per hoc quoquo modo sacerdotem suum infamare. Sinautem: arbitror quod petita licentia & non obtenta poterit alterum adire.

AD argumentum in oppositum quod diminueretur virtus sacramenti poenitentiae per subtractionem verecundiae: Dicendum quod quaedam sunt in poenitentia quae sacramento poenitentiae sunt essentialia: & de eius integritate: vt competens contritio, integra confessio:, conveniens satisfactio. Si quo ad ali quid horum minueretur sacramentum poenitentiae in ipsam audiendo & absoluendo: tunc nihil posset agere circa illam. Alia vero sunt quae sunt accidentalia sacramento poenitentiae: vt acerbissima contritio, & omnium circunstantiarum non aggrauantium confessio: & in summo satisfactio. Siquid autem horum deficiat: non ex hoc diminuitur virtus sacramenti, & effectus essentialis & principalis, qui est peccatorum ablutio per gratiae collationem: licet diminuatur effectus eius secundarius: qui est remissio: vltra quam se extendit per se virtus sacramenti. & tale diminuens est verecundiae subtractio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24