Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIrca quartum arguitur quod iudex saecularis neminem potest cogere ad confitendum aliquid ad quid sequitur mors alterius, quoniam in hoc committitur frequenter mortale peccatum puniendo iniuste innocentem: quia frequenter sperando cito euadere poenas, accusant innocentes. In contrarium est iudicum saecularium consuetudo. Si liceat: poenis extorquaere veritatem a teste vel accusatore: & quomodo, secundum quod notatur. v. q. vii. super cap. llli qui. de hoc nihil ad praesens. Sed quaestio est de illis qui morti sunt adiudicati, vel in viculis seruam tur condemnati: a quibus iudices per poenas nituntur exquirere complices suos male factores: vtrum liceat hoc iudicibus. Et est dicendum quod talium complicum facta aut sunt omnino occulta: & non sunt super factis suis in iudicium vocati: aut tanquam infamati super factis suis ad iudicium sunt vocati: quia diffamati sunt. Si primo modo: nullo modo debent eos ad confitendum sic occulta cogere per poenas: quia prodere sic occulta peccatum mortale est: & mortaliter peccat quicumque alium ad mortaliter peccandum compellit. Vnde tales nullis poenis compulsi debent talia confiteri: & debent sacerdotes hoc inhibere qui audiunt eorum confessiones. Si vero sunt propter famam vocati ad iudicium: arbitror quod super illis certis articulis qui eis imponuntur a iudice, si praesumeret quod absque poenis non vellent dicere veritatem, posset eam poenis extorquere. Vt secundum quod dicitur in praedicto capitulo: dum poenis corporalibus subiiciuntur, quae gesta sunt fideliter & veraciter exprimantur, sed non ad hoc vt isti sint testes: & dictis eorum aliquis condemnetur: sed vt ex hoc praesumptio aliqua habeatur.

PER haec patet ad primum: dicendo quod ex eorum confessione nunquam debet sequi mors. immo iniquus esset iudex qui propter talium confessionem aliquem morti addiceret, siue esset innocens siue nocens, nisi aliter constaret facinus iudici: & ei illa confessio aliquam praesumptionem daret Nam plaerique ita. tormenta. contemnunt, vt exprimi veritas ab eis nullo modo possit. Alii potius mentiri quam pati tormenta volunt. & sanctius est impunitum relinqui facinus nocentis: quam innocentem damnare.

AD secundum: quod si iudices seruant consuetudinem secundum modum iam tactum: puto quod bona est: alias autem est corruptela.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25