Quaestio 23
Quaestio 23
CIrca secundum arguitur quod sacerdos habens competens beneficium non potest alii deseruire pro & lucro temporali: quia hoc est cupiditatis.
DIcendum quod talis sacerdos aut vocatur a praelato suo ad deseruiendum beneficio tempore lu quo caret proprio deseruitore: & hoc propter ipsius beneficii necessitatem: aut inge Erit se propter quaestus commoditatem. Primo modo dico quod potest & licitum est ei & meritorium beneficio alii deseruire & pro labore emolumentum percipere & in vsus pios conuerte re. Si secundo modo: aut appetit quaestum vt lautius viuat, aut vt pauperes pascat. Si primo modo, dico quod non potest fine peccato: nec licet ei: quia & de proprio beneficio non licet cuiquam plus accipere quam necessaria ad statum personae, quia quo ad alia dispensatio sibi credita est: in hoc enim ministri ecclesiae dispensatores pauperum dicuntur esse. Vnde quod lautius viuendo abundantius expendunt: in hoc pauperes defraudant. dicente Ber. in epistola ad Henricum Senonenm. archiep. Clamant nudi: clamant famelici: comquaruntur & dicunt: nostrum est quod es funditl: nobis crudelitur subtrahitur quod imanitur expenditis: nfis necessitatibus detrahitur quicquid accedit vestris vanitatibus. Si vero appetit pro lucro temporali deseruire in alio beneficio vt pauperes pascat: aut ergo magna necessitate vrgentur pauperes, & non inueniunt subsidium: aut non Si primo modo, bene potest: quia non solum licitum est sed summe meritorium. tali enim de causa vendi possunt ecclesiae vasa. Secundo modo etiam si liceat facere, melius tamen esset tempore quo alteri beneficio vacaret, si orationi & contemplationi in suo loco & beneficio vacaret. talis enim actio non debet esse in desiderio voluntatis sed solummodo in ministerio necessitatis. Per dicta patet ad primum.
On this page