Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 26
SEquuntur quaesita circa homines subditos. Et quaerebatur vnum circa subditos saeculares: & plurima circa subditos ecclesiasticos. Illud vnum erat: vtrum condemnatus morti licite possit abire si tempus & locum habeat. Et videtur quod non quia cui non licet subtrahere minus nec maius. corpus condemnati est maius quid iu dicis quam alia res temporalis. sed non licet damnato iudici subtrahere quam cumque aliam rem. ergo nec licitum est ei subtrahere illi corpus suum: subtraheret autem si abiret. ergo &c.
CONtra. cum iste abeundo vitam suam posset saluare, remanendo occasionem occidendi se daret: quod nulli licet. ergo &c.
DIcendum quod plures habere potestatem super eandem rem diuersis respectibus non est inconueniens: vt quod vnus habeat in eam proprietatem & alius vsum. & secundum hoc diuersimode quilibet eorum potestate sua vti potest supe illam rem: dum tamen non fiat hoc in laesionem alterius. Sunt autem quatuor per ordinem se habentia. secundum quae super eandem rem diuersas potestates di uersi habere possunt diuersimode: quae sunt: fas: licitum: ius: necessitas. & includitur semper prius in poste riori. Fas est aequitas naturalis qua quisque poest vti re alterius absque damno & incommodo illius. vt enim dicitur decretorum distin. prima. S. Omnes leges. "transire per agrum alienum fas est" id est aequum: cum fubest causa, & innoxius est transitus. Licitum est, quod a lege indultum est: quo quis potest vti re aliena in aliquale damnum eius. In veteri enim lege licitum erat comedere vuas in agro alterius sed non exportare: & conterere spi cas: sed non falcem immittere. lus est aequitas quae dat actionem rem vendicandi. Necessitas est opportunitas vtendi re aliena. Discipulos enim cum per segetes transeundo euellerent spicas & ederent: ipsius Chri sti vox innocentes vocat: quia coacti same hoc fecerunt. vt dicitur de. cons. dist. v. Discipulos. vbi dicit Glos. Necessitas famis excusat furtum. Dico ergo ad propositum: quod super corpus damnati ad mortem potestatem habet iudex saecularis capiendi: detinendi: & occidendi. Habet autem & ipsemet damnatus quo ad animam potestatem super idem corpus vtendi eo ad vitae suae in corpore custodiam, in qua consistit eius perfectio sine iniuria alterius. & hoc non solum aequitate naturae quae fas est circa rem alienam: sed quae licitum est: & non solum licitum tanquam a lege naturae indultum in aliquale alterius praeiudicium: sed quae ius est secundum legen natu rae: & non solum ius, sed in casu necessitas exequendi ius suum: vt si oporteret captiuum talem fame mori nisi acciperet clam contra voluntatem custodis panem eius: in hoc habet potestatem & ius atque necessi tatem vtendi corpore ad panem capiendum & vescendum. & sit hoc sine laesione alterius: quia necessitas facit commune quod erat, proprium: vt iuste occupanti concedatur. Sic dico in proposito: quod iudex non tantum iuris habet super corpus damnati: quin & ipsemet damnatus similiter ius habeat secundum animam, quantum enim habet ille iuris in detinendo & occidendo: tantundem & plus habet iste in abeundo cum poterit, & vitam cu stodiendo. & etiam plus iuris habet: quia iudex non tanta necessitate compellitur eum detinere aut occidere: quam ta necessitate propter iustum metum mortis compellitur damnatus quod sibi prouideat ne vitam & perfectionem suam in corpore amittat: quia si in hoc non prouideret si posset inuenire locum & tempus: vt si forte esset sine viculis: & ostia essent aperta: nec adesset impedimentum abeundi, & per hoc vitam saluandi: suiipsius homicida esset non prouidendo sibi sicut deberet. Et secundum hoc concedendum est secundum argumentum.
AD primum principale quod non licet damnatum subtrahere quamcunque aliam rem: quare nec corpus suum: Dicendum quod falsum est. quoniam quancumque rem necessariam ad custodiam vitae suae posset ei subtrahe re: dum tamen eius subtractio non vergeret in praeiudicium iuris quod habet iudex in corpus illius. Si enim, vt dictum est, existens in vinculis necesse haberet mori fame nisi subtraheret ei panem: hoc liceret ei: quia hoc nullo modo vergit in praeiudicium iuris quod habet in detinendo vel occidendo. Qua re cum subtractio corporis necessaria sit animae suae ad vitae suae custodiam, quam facit absque omni prae iudicio potestatis quam habet iudex super corpus eius: quando sentit quod corpus non est in vinculis, & quod ostiis apertis nuilum restat obstaculum: ideo in tali casu licet corpus suum subtrahere vtendo iure suo: sicut in alio casu liceret subtrahere panem iudicis.
AD cuius intellectum sciendum est, quod su pra rem aliquam dupliciter haberi potest potestas siue ius. Vna quo ad proprietatem in substantia rei. Alia quo ad vsum in actione aliqua exercenda circa rem. Primam potestatem aut ius nullatenus habet iudex saecularis super corpus damnati, plus quam super animam illius: sed secundam tantum: quae consistit in tribus scilicet in corpus capiendo, in vinculando siue incarcerando, & in occidendo. Potestatem au tem quo ad proprietatem in substantia corporis sola anima habet sub deo: & tenetur ius suum in hoc custodire absque iniuria alterius: quid custodiret in praeiudicium & iniuriam iudicis, si cum existeret corpus in vinculis, aut in firmata custodia, vt abiret vincula disrumperet aut carcerem. Propter hoc enim durius puniendus esset si contingeret ipsum capi: quia de iure potestatem habet eum vi culandi & claudendi in carcerem: quae scilicet ad actum vinculationis & clausionis. Et ideo non fine iniuria in iudicem rumperet vincula aut carceris: sicut cum est iudex in actum occidendi ipsum, iniuriaretur iudici si rebellaret percutiendo ipsum: aut ab actu suo eum impediendo. immo debet patienter sustinere vt cir ca corpus exerceat actum iustitiae: licet forte secundum iura ciuilia licitum esset quocunque modo sanguinem suum defendere. Si tamen iudex damnatum dimittat in carcere fine vinculis, & negligat firmare carcerem in quo est damnatus: & sic omittat exercere circa ipsum ius quod habuit: quia nec occidit nec detinet: absque omni iniuria iudicis qui nullum ius habet in substantiam corporis, potest corpus suum abducere. quem admodum si quis sepiat agrum suum: non licet quemquam transire per agrum illius sepe rumpendo: quia quo ad hoc non esset ei licitum: quia esset in praeiudicium iuris alterius qui de iure potuit sepire agrum suum. Si tamen sepitus non fuerit: licitum est per agrum transire eo modo quo prius dictum est. Et quod plus est, si praecipiat ei iudex ne carce rem exeat: si tamen non oporteat quod vincula vel carcerem disrumpat: vel quicquam consimile faciat in quo cir ca ipsum ius habet: in illo ei obedire non debet: quia nec potestatem hoc praecipiendi habet: quia in ani mam eius nihil de iure habet, nec in corpus nisi vel corporaliter capere, vel corporaliter viculis vel clau sura detinere vel occidere: ita quod si neutrum horum circa corpus illius fac iat, ius suum exercere omittit: & ideo sine omni eius iniuria potest anima exercere in corpus quid suum est. Per hoc enim ille non amittit ius suum quia potest recapere inuentum in iurisdictione sua: & detinere & occidere sicut prius. Sed si non exercendo ius suum: anima exercente quod potuit & debuit: a iure suo alienatur: hoc negligentiae suae imputetur.
On this page