Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

CIrca tertium vero nullum proponebatur argumentum: & ideo statim respondendum est ad ipsum secundum formam qua propositum est.

DIcendo quod postquam vere sponsalia praecesserunt verbo & mente contracta, licet affectu venereo ad hoc fuit adductus: quod nullatenus veritatem sponsalium impediuit: & post talia sponsalia carnalis copula est subsecuta: in qua non expresse cognouit se dissensisse in copulam coniugalem: nec consensisse: praesumendum est ex facto copulae carnalis quod consensit in copulam coniugalem. Praesumendum dico & a seipso in conscientia sua, uod scilicet implici te consensit, & etiam ab ecclesia tali praesumptione contra quam nullam admitteret exceptionem in contrarium, sed sententiando iudicaret verum esse matrimonium perfectum & consummatum. Quare cum tali modo astrictus vxori non habet potestatem subrrahendi se a confortio mulieris, defraudando eam debito quod habet in eius corpore, sicut nec econverso, dico sine suo consensu amborum: dicente Apost. i. Corin. vii. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter & vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier: propter quod nec possunt nec debent sibi in hoc defraudare nisi ex mu tuo consensu amborum. secundum quod continuo subdit Apostolus. Nolite fraudare inuicem nisi fortem ex consensu ad tempus. Super illud, Vir debitum reddat. Glossa. Postquam coniuncti fuerint. & super illud, Porestatem non habet. Non sibi alterutri negent. Post copulam enim carnalem neuter habet potestatem corporis sui ad vsum sui corporis denegandum alteri. Propter quod dicitur Roma. vii. Quae sub viro est mulier, viuente viro alligata est legi viri. & similiter econuerso, quia in hoc pares sunt, vt dicit Glos. i. Corin. vii. super illud. Nolite fraudare. Gloss, id es. subtrahere debitum. vt etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Vnde nec quaerere debet occasionem dissolutionis. dicente Apostolo in eadem. Alligatus es vxori: noli quaerere solutionem. Glossa. Etsi instet necessitas. Propter quod dicit Apostolus ibidem. Praecipio non ego, sed dominus, vxorem a viro non discedere. Intellige nec econuerso. Idcirco dicendum quod talis religioni per votum nullo modo potuit se astringere, nec potest in ea permanere nisi obtento eius expresso consensu secundum ordinationem ecclesiae, sed oportet ipsum ad saeculum reuerti, & matrimonium cum illa solennizare & tractare affectu matrimoniali. Sed quamquam sponsalia praecederent, & carnalis copula sequeretur, si consensus non interueniret, non esset matrimonium quantum ad deum: nec etiam quantum ad ecclesiam, si constaret ecclesiae quod consensus non interuenisset. vt extra de sponsalibus. cap. Tua nos. Sed postquam illud ecclesiae constare non potest, stabit pro eo quod ei factum constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29