Quaestio 30
Quaestio 30
Equuntur quaesita circa subditos ecclesiasticos non religiosos. Et erant duo. Primum pertinens ad boni temporalis adeptionem, vtrum beneficia ecclesiastica legitime conferuntur pueris scientia vel aetate. Secundum pertinens ad boni temporalis subtractionem: vtrum clerici teneantur ad exactiones quas laici soluunt ciuitatibus & dominis temporalibus.
CIRCAprimum arguitur: quod beneficia ecclesiastica non legitime conferuntur pueris scientia vel aetate, quia Orige. super Exodum. xviii. dicit. Ad hoc solum ministri ecclesiae debent sumere temporalia vt ministrent spiritualia, quaere cum tales pueri spiritualia ministrare non sufficiant, quia ministratio eorum requirit aetatem & scientiam. ergo &c.
DIcendum iuxta illud quod dicitur extra de praebendis. Superimordinata. Cum illi sint in ecclesia idonei reputandi qui seruire possunt & volunt in ipsa, consultationi tuae taliter respondemus: quod pueri & beneficiati qui non possunt in ecclesia deseruire, in eadem non debent idonei re putari. Et si non idonei, quare nec legitime conferuntur eis quae non nisi idoneis ad seruiendum debent conferri. extra de aetate & qualitate ordinandorum. Ex ratione. Indecorum est quod hi debeant ecclesias regere qui non nouerunt gubernare seipsos, cum tantum ad regimen ecclesiarum tales personae siut admittendae, quae discretione praemineant, & morum fulgeant honestate. Nota quod dicit Qui seruire possunt & volunt. quia licet possent, si tamen vellent vagari, & non continue in ecclefiis suis residere, beneficia non solum non sunt eis conferenda, sed collata sunt eis deneganda, sicut & alia priuilegia in fauorem diuini officii eis concessa, xvi. quaestio. prima. Generaliter. Eos tantum monachos & clericos huiusmodi beneficium habere sancimus, qui ad sacrosanctas ecclesias vel monasteria permaneant, non deuagantes, nec circa ministeria desides. cum propter hoc ipsum beneficium eis indulsimus, vt aliis omnibus derelictis dei omnipotentis inhaereant ministeriis. Quales reuera non sunt pueri siue aetate siue moribus. Propter quid dicit Bernardus in epistola ad Theobaldum comitem. Honores & dignitates ecclesiasticas non ignoro deberi his qui eas digne secundum deum ad ministrare & velint & possint. Porro eas acquiri paruulo vestro precibus meis, vel vestris, nec vobis nec mihi tutum esse noueritis. Et si nec honores, nec dignitates: quare nec alia beneficia inferiora in dignis & inidoneis ad illa, tutum est acquirere. quare nec conferre. quia non expediret illis, cum onus debitum beneficio portare non possent. Quod si sentirent beneficia conferentes, non darent ea pueris scientia aut aetate, nec ipsi pueri acceptarent. Sed quia ad honorem respiciunt & conferentes & recipientes, non attendentes ad onus: ideo contingit illud quod dicit beatus Bernardus in epistola ad Henricum Senonen. archiepiscopum. Multi non tanta fiducia & alacritate currerent ad honores si esse sentirent & onera: grauari profecto metuerent, nec cum tanto labore & periculo quarumlibet affectarent infulas dignitatum. Nunc vero quia sola attenditur gloria & non poena, purum esse clericum erubescunt in ecclesia qui quocunque eminentiori loco non fuerint sublimati. Scholares pueri & impuberes adolescentuli ob sanguinis dignitatem promouentur ad ecclesiasticas dignitates: & de sub ferula transferuntur ad principandum presbyteris, laetiores interim quod virgas euaserint, quam quod meruerint principatum. Nec mirum: qui necdum in semetipsis exper- ti sunt. Videntes quippe illos qui iam proprios humeros cupitae sarcinae sumiserunt non solum non gemere tanquam sub onere: sed semper appetere plus onerari. tales qualiscunque aetatis sunt, beneficiis indigni sunt & pueri maledicti. de quibus dicit ibidem. Docti sunt vendicare altaria: subditorum marsupia vacuare: ministris in hac disciplina vtentes indoneis ambitione & auaritia. Verum quantauis industria tua tibi lucra tua conquirere, tibi cauturis videaris: quantalibet vigilia possit seruare tua, quantolibet studio regum ac principum gratiantibi aptare cures: dici mus tamen, vae terrae cuius puer rex est. Et vt dicit in fine tertii ad Eugenium. Omiserandam spotie sam talibus creditam paranymphis: qui assignata cultui eius, proprio retinere quaestui non verentur non amici profecto sponsi, sed aemuli sunt. Reuera ista modo implentur in ecclesia, um pueri vtroque modo ad summum sacerdotii gradum promouentur. vnde dolendum. Sed inter puero: distinctio adhibenda est. Licet enim pueris scientia & moribus beneficia ecclesiastica nullatenus sint conferenda, quantumcumque adulti fuerint aetate: pueris tamen aetate, sed adultis scientia & moribus quibus iam actu sunt praediri propria acquisitione, cum praerogatiuo diuino auxilio, vel per miraculum virtute aetatem supplentibus beneficia legitime conferuntur, secundum quod dicit Bernar. ibidem. Nec dicimus quam cunque aetatem dei gratia praematuram, sicut nec seram: cum multos videamus iuniorum super senes intelligere, moribus antiquare dies, praeuenire tempora meritis: quod aetati deest compensare virtutibus. Quorum iuxta conmonitionem apostoli nemo contemnat adolescentiam, meliores bonae in dolis adolescentes inueteratis dierum malorum. Puer centum annorum maledictus est: & eregione senectus venerabilis non diuturna neque numero annorum computata. Sicubi huiusmodi puer senex pro motus inuenitur opus dei est, his qui tales non sunt mirandum non imitandum. Vnde et siqui tales sunt, fugiunt ab oneribus reputantes se impares illis. dicente Ambro. super illud psal. Voluntaria oris mei. Excusabat se Hieremias dicens. Ecce domine nescio loqui, quia puer ego sum. Verecum de propheta aetatem corporis praetendebat, ne in exequendis caelestibus imperatis impar adolescentia deprehenderetur. Sed deus qui morum magis quam annorum considerandam iudicauit aetatem, & in iuuenili corpore maturitatem robustae sapientiae in suo seruulo praeuiderat, ait. Noli dicere quia iunior sum ego. Sed heu hodie contingit econtra illud quod dicit Bernar. vbi supra. Curritur in clero passim ab omni aetate & ordine a doctis pariter & indoctis ad ecclesiasticas curas: tanquam sine curis iam quisque victurus sit, cum ad curas peruenerit.
AD duo decreta in oppositum, dicendum quod secundum quod patet inspicienti, loquuntur de pueris promouendis in religionibus monachorum: vbi domino famulantes, de communibus bonis viuunt: qui bene pro aetate sua seruire sufficiunt, licet non in ecclesiasticis beneficiis: in quibus seruire oportet non tam deo in se, quam in sidelibus suis deseruire. ad quae nequaquam essent idonei nisi forte beneficia essent tam modica & sine cura quod sufficere possent ad ea deseruienda in minoribus ordinibus: ad quos iura eos promoueri permittunt.
On this page