Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 28
CIrca secundum arguitur: quod reuelans peccatum confratris ante secretam monitionem s peccat. quia sicut medicus corporalis peccat subtrahendo medicinam qua facilius posset curare, sic & spiritualis. sed quilibet iustus circa peccatorem medicus debet esse spiritualis in corripiendo & denunciando, sed facilius curaret praemittendo secretam admonitionem, quia illa forte curaret sine famae denigratione, quod non facit illam omittendo. ergo &c. Contra. in foro saeculari proprium est principis punire con missa baronum: Balliui vero ciuium. balliuus autem non peccat omittendo corre ctionem ciuis committendo eam principi qui vtilius potest illum corripere. ergo similiter nec peccat frater omittendo suam correctionem committendo eam praelato per denunciationem: qui salubri us poterit corripere illum.
DIcendum quod cum secreta admonitio de emendatione peccati sit pars fraternae correctionis: qua ne procedat peccatum vsque ad scandalizantem infamiam, cor peccatoris subito reuocatur, aut per confusionem propositam ex peccati turpitudine, vel per poenam conminatam ex peccati enormitate: & inde dicitur correptio quasi cordis raptio: subitanea enim raptim dicuntur fieri: idcirco subitaneae, & statim cum scimus peccatum proximi, ante omnia & ante omnem reuelationem secrete debemus eum admonere: quia non potest esse tam modica reuelatio quin in ea incipit scandalum & suspicio. Propter quod dicit Glossa super illud Matthaei. xviii. Si peccauerit in te &c. Hoc ordine vitare scandala debemus. & super illud, Corripe inter te & ipsum Glos. ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita in peccato remaneat. Vbi intelligit publice corripi quando alteri crimen reuelatur in cuius praesentia corripitur. Aliter enim non es set expositio illius, Corripe inter te & ipsum. Sed si crebra admonitione secreta correctus non fuerit, tunc primo debet aduocatis vno aut duobus testibus coram illis corripi. Sed quis sit modus in hoc obseruandus quando solus conscius sum peccati: quia de peccato publico ad praesens non loquimur: de hoc est magna dubitatio an possim peccatum illud alteri reuelare nescienti. Et vide tur aliquibus quod si post secretam admonitionem non se correxerit, debet vni vel duobus de quibus praesumitur quod possint & debeant prodesse, peccatum illud reuelare, & fama negligi pro parte vt conscientia reparetur, & tunc secundo sub testimonio illorum vt prius corripere ne omnino fama perdatur: & deinde si non corigatur debet fama omnino negligi, & in publico debet pro di reuelatione facta ecclesiae. Aliter enim negligeret proximi salutem. dicente Augustino in regula. Si petulantiam in aliquo vestrum aduerteritis, statim admonete: ne male concepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Sin autem et post admonitionem iterum id ipsum facere videritis, iam velut vulneratum prodat quicunque hoc potuerit inuenire: prius tamen & alteri vel tertio demonstret: vt duorum vel trium testium possit ore conuinci & competenti seueritate coerceri. Nec vos iudicetis esse maliuolos quando hoc indicatis: magis quippe innocentes non estis si fratres vestros quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus habet vulnus in corpore quod velit occultari cum timet secari, nonne crudeliter a te simularetur, & misericorditer indicaretur: Quanto ergo plus debemus monstrare, ne deterius putrescat in corde: Sed dictum illorum non videtur posse stare, quia sic reuelans non tam esset criminis corrector quam proditor. dicente Augustino libro de verbis domini sermo. xv. & habetur id ii. quaestione pri ma. Si peccauerit frater tuus in te, corripe eum inter te & illum solum, quare: quia in te peccauit quid est in te peccare: tu scis quia peccauit. Quia enim secretum fuit quando peccauit in te, secre tum sit cum corrigis quod peccauit. & infra. Si tu solus nosti, tunc vere in te peccauit, nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, & in illos praeeccauit quos testes suae iniquitatis effecit. & in fra. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus quae peccantur coram omnibus. lpsa corripienda sunt secrete quae peccantur secretius. Distingue tempora: & concordabunt scripturae. Vnde si te non audierit: & sic sit secretum vt nullus alius sciat, non debeo vltra procedere, sed expectare quousque inuenti fuerint alii qui sciant quod ego scio, quemadmodum proposuit facere loseph. dicente Augu stino ibidem. lustus loseph tanto flagitio quod de vxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit &c. de quo dicit Ambrosius super illud psal. Defectio tenuit me. Denique loseph cui desponsata erat Maria mater domini, cum eam grauem vtero vidisset, noluit eam traducere. ita vt non solum ab vltionis atrocitate, sed etiam ab accusationis seueritate iusti aliena persona est, potiusque ducit suam remissionem accusari quod non indicauerit, quam alienum crimen vrgere: forte expectans quous quod notum esset aliis quod ipse nouit. quod tunc primo cum alii sciunt vel factum vel famam quae nos scimus, prae missa secreta admonitione eos vocare debemus. Ita etiam quod si illi aeque primo scirent quod ego scio vt ego, secreto prius deberem admonere, etiam si ille qui scit sit ipse praelatus. dicente Augustino ibidem. Nescio quendam homicidam nouit episcopus, & nemo alius eum nouit. ego autem nolo eum publice corripere: & tu quaeris inscribere: non prodo, nec tamen negligo, corripio in secreto, pono ante oculos eius dei iudicium, terreo cruentam conscientiam, persuadeo poenitentiam: hac charitate praediti esse de bemus. Vnde aliquando homines reprehendunt nos quasinon reprehendamus, aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quid scimus forte, sed scis & ego scio, non coram te corripio, quia curare volo, non accusare. & infra. Nos ergo non prodimus, sed in secreto arguimus. Vbi contingit malum ibi moriatur. Nec tamen vulnus illud negligimus: ante omnia ostendentes homini in tali peccato con stituto sauciamque gerenti conscientiam illud vulnus esse mortiferum. vbi dicit Glos. Ioannis. intelligit de ta li occulto quod scitur a multis, & potest ab aliquibus probari: & vocantur testes vt probetur admonitio facta: & est argumentum ad hanc solutionem extra de iudiciis. Nouit. Vnde quia quid dicit Augustinus Nouit epsus, & nemo alius nouit, videtur contrarium illi quid sequitur, Scis & ego scio, dicit Glos. Hic non excludit paucos, sed multitudinem, sicut in Thren. Quomodo sedet sola ciuitas. & hoc innuit Augustinus vbi di cit: sed scis & ego scio. Vnde cum subdit Augustinus Non ergo prodimus, sed in secreto corripimus. satis explicat quod si ante secretam monitionem aliquem aduocarem etiam ex illis quos scirem scire quid scio, proditio esset, sed postquam illum secreto admonuero, & sciuero alium, vel alios scire quid scio siue factum sit, siue fama: tunc si ego scio factum, & sciuero quod alii similiter sciunt, debeo illos aduocare & arguere super facto coram illis. Si vero illi sciuerint famam tantum, tunc licet ego sciam factum cum fama, debeo super fama tantum coram il lis corripere, & de facto silere, licet inter me & ipsum de vtroque ipsum reprehendi. Sed si praelatus sit vnus eorum qui nouit quod scio, tunc ipse debet primo vocari, & coram ipso corripi. Et sic intelligitur quod dicit Augustinus in regula. Antequam aliis demonstretur per quos conuincendus est si negauerit, prius praeposito debet ostendi. Si autem negauerit, tunc adhibendi sunt alii, vt iam coram omni bus possit non ab vno teste argui, sed a duobus vel tribus conuinci. Conuictus vero secundum praepositi, vel etiam presbyteri arbitrium ad cuius dispensationem pertinet, debet notoriam subire vindictam: quam si ferre recusauerit etiam si ipse non accesserit de vestra societate proiiciatur Quod intelligit euangelium quando dicit. Sit tibi sicut ethnicus, quia vt dicit de verbis domini, sermo. xv. gentiles & paganos in numero fratrum non deputamus. Quid ergo dicunt quod post secretam admonitio nem fama negligenda est, & reuelandum illis qui possunt prodesse, non arbitror esse verum. nec tamen non reuelans in hoc negligit, quia facit quantum facere debet, vt iam dictum est secundum Augustinu. Et si forte super hoc eum conscientia vrget, potius secundum dicta exemplo loseph ducere debet suam remissionem accusari, quod non reuelauerit, quam alienum crimen occultum reuelare. Et quod arguunt per Augustinus in regu la: Dicendum quod loquitur quando alii nouerunt quod corripiens nouit, quod clare probatur ex hoc quid dicit Alteri vel tertio demonstret, vt duorum vel trium testium possit ore conuinci & competenti seueritate co erceri. Vnde sequitur post praeposita. Si autem negauerit &c. vt iam supra. Loquitur ergo de talibus qui possunt esse testes coram iudice ad condemnandum & puniendum super eo de quo corripitur. Testes autem non possunt esse de alio quam quid corripiens eis reuelauit: & ita non nisi de auditu vnius. Propter tale autem testimonium nullus debet condemnari: immo ipse correptus posset habere actionem contra corri pientem quod ipsum diffamauerit. Vnde testes in fraterna correptione non solum debent esse tales quod per ipsos potest probari admonitio pro corripiente primo: & deinde denunciante ne possit excipi contra ipsum quod denunciaret non obseruato ordie euangelico: sed quod per eosdem posset probari & fama & factum coram iudice ad eius punitionem. Aliter enim vana esset & inutilis eorum vocatio, & esset infamia sine fructu. Quando ergo peccatum sic est secretum quod non scit ipsum nisi vnus, siue sit ille praelatus, siue subditus, vltra secretam admonitionem per se solum non debet procedere quousque cognouerit alios scire quid scit. Licet enim vt aliquibus videtur, praelato nescienti debet reuelari quod vnus sub ditus solus nouit, quia magis proficit admonitio praelati quam subditi, quia tamen magis timendum est de eius deterioratione, si propter verecundiam maiorem, aut propter maiorem timorem poenae incipiat se excusare praelato corripiente secreto post secretam monitionem subditi praecedentem quam cum subdito solo corripiente: idcirco sicut non alii, sic nec praelato peccatum vni soli cognitum debet reuelari. Propter quod Augustinus de verbis domini sermo. xv. exponens illud. Corripe ipsum inter te & ipsum: dicit. Studens correctioni parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere suum peccatum: & quem vis facere meliorem forte facis peiorem. Quandocumque enim probabiliter timetur quod correptus ex correptione deterior debeat fieri, debet omitti etiam secreta ad monitio eius qui singulariter nouit delictum: & sic non habens testes post secretam admonitionem nuilum debet peccatum reuelare, nec verbo nec signo alios adducere, vt peccatum etiam si mile in specie circa peccatorem possint comprehendere, licet bono modo illos qui prodesse volunt ad diligentiam adhibendum circa custodiam correpti possit inducere, per quam forte poterunt ipsum in suo peccato comprehendere. Ad quod tamen probandum non essent testes idonei nisi plu res simul comprehenderent in eodem facto secundum numerum. Nec licet ad cognoscenda peccata aliena explorare. dicente Augustino in sermone praedicto. Admonet nos dominus noster non negli gere inuicem peccata nostra, non quaerendo quod reprehendas, sed videndo quid corrigas. Vnde post secretam monitionem si testes desunt qui sciunt peccatum, negotium vlterius deo debet committi cui de occultis committenda sunt iudicia. & hoc maxime inquantum de peccato occulto quaeritur cor rectio proximi prout vergit in nocumentum ipsius personale. De peccatis autem quibusdam occultis quae etiam vergunt in detrimentum proximi & reipublicae, dicunt aliqui: quod si delinquens non corrigatur ex secreta correptione, tunc debet tale peccatum praelato denunciando reuelare: & hoc quaerendo de peccato illo correctionem delinquentis prout vergit in nocumentum publicum. Sed licet istud licitum esset, quia tamen in hac denunciatione non quaeritur principaliter bonum delinquem tis, sed publicum:, ipsa non pertinet ad praeceptum de fraterna correptione, in qua principaliter quaeritur bonum delinquentis. Vnde & fraterna correptio pertinet ad virtutem charitatis, & est de effectibus eius: illa autem denunciatio & correctio intenta per ipsam pertinet ad virtutem iustitiae, non priua tae sed publicae, & est de operibus eius. Illud autem exemplum quod Augustinus inducit in regula de vulnere corporali. Si autem frater tuus habet vulnus &c. Dicendum quod Augustinus sicut patet inspicienti li teram secundum iam exposita, loquitur ibi de silentibus & non vocantibus testes, cum eos habere possunt ad arguendum coram illis, vt si non emendetur correptus dicatur praelato tanquam medico spi rituali. Quo ad hoc siquidem bene simile est quod iste crudeliter sileret in proposito, sicut crudeliter si leret vulnus fratris quod vellet occultare in corpore. & secundum hoc processit primum obiectum prin cipale ad quaestionem adductam. Nec est simile quo ad hoc: quod sicut vulnus corporale quid vulneratus vult celare omnino debet reuelare corporali medico ignoranti, licet illud solus sciat: sic vulnus spirituale quid vulneratus vult celare medico spirituali, vt praelato ignoranti reuelare, licet illud solus sciat. quoniam vulnus corporale non infamat, sicut facit vulnus spirituale: & propter solam famam custodiendam quod quis solus nouit nulli debet reuelari, quia quid est secretum quando solus nouit, postquam al teri reuelasset iam secretum non esset, & infamia inciperet.
AD secundum argumentum principaliter inductum ad argumentum: quod Balliuus potest corripiendum a se non correptum praesentare regi vt ab ipso corripiatur: ergo & subditus corripiendum a se non correptum potest praesentare prae lato vt ab illo corripiatur: & sic reuelare factum illius absque monitione secreta praecedente: Dicendum quod non est simile, quia Balliuus neminem potest aut debet corripere nisi confessum, aut conuictum per testes in publico iudicio, vel cuius factum omnino est notorium. & sic sua denunciatio qua praesentat eum regi puniendum non infamat, sicut faceret denunciatio facta praelato. propter quid vt dictum est ista nul lo modo est licita sicut illa. Est igitur ex eo quid dictum est iam secundum Aug. Vbi contingit malum ibi moriatur: Sciendum quod malum aliquando contingit in secreto coram vnico solo. Aliquando contingit publice coram populo. Aliquando contingit medio modo coram duobus, vel tribus, aut aliquantulum pluribus paucis tamen. Et secundum hoc quod sit in secreto coram vnico, in secreto vnico corripiente solo si fieri potest moriatur. Quod vero sit coram omni populo publice, publica correptione facta coram omnibus mo riatur. Quod vero contingit coram duobus, aut tribus, aut pluribus, paucis tamen: si non mortuum fuerit vno solo corripiente secreto, moriatur vno corripiente coram vno, aut duobus, aut tribus, nunquam tamen coram illo qui non prius id aliunde quam a corripiente sciat.
On this page