Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 31
CIrca secundum arguitur: quod clerici teneantur ad exactiones. quoniam clerici cum sint pars ciuitatis tenentur ad illa per quae melioratur ciuitas in qua morantur. per huiusmodi autem exactiones melioratur ciuitas. ergo &c. In contrarium sunt iura canonica.
DIcendum quod clerici aut sunt mercatores negotiantes cum laicis, sicut caeteri laici, aut non. Si primo modo, dico quod de quaestibus & negotiationibus suis tenem tur ad exactiones publicas sicut laici, vt extra de vita & honestate clericorum ca pitulo vltimo. Ex literis Potestini comitis intelleximus quod quidam clerici terrae suae potius saecularibus negotiis quam officiis diuinis intendunt: & gaudere volentes priuilegio clericali nolunt statutis patriae in negotiationum suarum quaestibus subiacere. Mandamus quatinus si ta les a te tertio moniti ab huiusmodi non resipuerint, sed negotiationibus institerit supradictis, cum facto abiiciant priuilegium clericale, tu quo minus cum his se implicant, de suis facultatibus statutis & consuetudinibus patriae subiaceant non defendas. De caeteris autem bonis suis tam mobilibus quam immo bilibus non tenentur nisi sicut caeteri clerici qui non se implicant his. de quibus super illud, Cumhis se implicant. Glossa dicit. Quasi dicat: si non implicant se, priuilegio ecclesiastico gaudebunt in rebus suis si cut in rebus ecclesiae, quia res clericorum & ecclesiarum eodem priuilegio gaudent. vt. xii. quaest. secunda. Ecclesiarum. De immobilibus tamen suis tenentur ad tributa debita sicut & laici. xi. quaestio. prima. Si tributum petit imperator, agri ecclesiae soluant. Vnde Augustinus super illud psal. Principes persecuti sunt me gratis. Quid enim Christiani laeserunt regna terrena: Nun - quid eorum rex milites suos prohibuit impendere & exhibere quae debentur regibus terrae: Nonne de hoc sibi calumniantibus Iudaeis dixit: Reddite Caesari quae Caesaris sunt: & deo quae dei sunt: Nonne tributun de ore piscis & ipse persoluit: Nonne praecursor eius militibus regni huius quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus non ait: Cingulum soluite: arma proiicite: regem vestrum deserite vt possitis deo militare: Nonne vnus militum eius dixit: Omnis ani ma potestatibus sublimicribus subdita sit: & post ait. ldeo enim tributa praestatis. Ministri enim dei sunt in hoc ipsum eruientes. Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal. Vbi dicit Cos. super illud. Praestatis. Ad ostendendum subiectionem quasi dicat, non reddi tis. quia reddent souendo dum in defensione pugnant pro patria.
SECVNdum iura autem ciuilia tenentur ad itinera construenda, & ad refectiones pontium etiam de suis, etsi non negotientur. & hac maxime si prope itinera & pontes haereditatem habent. C. de sacrosanctis ecclesiis. Ad instuctiones. Dum tamen non habeant communes facultates & sufficientes ad talia: nec fiant constructiones & refectiones praeternecessariae: quia ad voluptuosas non tenentur. Sed ad exactiones extraordinarias non tenentur clerici, sicut nec ecclesiae. xvi. quaestio. prima Generaliter. S. Nouarum collationum & fordidorum munerum immunitatem acceperunt. Vnde Constantinus cunctis clericis scribit. Iuxta sanctionem quam dudum meruisse perhibemini, fundos mancipia vestra nullis nouis collationibus obligabunt, sed vacatione gaudebitis. Et. c. Placet. Nil praeter canonicam illationem nisi quam aduentitiae necessitatis sarcina repentina poposcerit eius functionibus ascribatur. Super illud, Sordidorum munerum. Glossa dicit. Vt calcis coquendae arenae fodiendae. & appellatur hoc munus onus cum necessitate faciendi impositum. Super illud Nouis collationibus. Glossa. Extraordinariis, vel superinductis repentino casu, quia nouas collationes non possunt laici ab ipsis petere propter aliquas necessitates, puta ad collectam quae sit pro communi vtilitate laicorum dum non tangit clericos, videlicet pro debitis soluendis, pro libertatibus priuilegiorum, aut mercationum ipsorum laicorum. Quia enim ad talia non tenentur, habent ex statutis papae & imperatorum, vt patet ex dictis. Quae non minus immunitatem ecclesiis & clericis modo conferunt cum ditati sunt, quam hactenus conferebant cum pauperes erant. Dicta enim statuta pro eis edita erant non in fauorem personarum, aspiciendo ad indigentiam eorum maiorem vel minorem: sed solummodo aspiciendo ad dignitatem status & ordinis. Quae quia eodem modo manent, siue ecclesiae & clerici diuites sint, siue pauperes propter hoc eodem modo vigorem habent ad ipsos defendendum a dictis exactionibus, quia manente causa statuti, & statutum. Vnde ad vnguem tenenda sunt huiusmodi statuta, & incurrit vitium qui vult ea mutare, clericos astringendo ad praedictas exactiones pro eo quod iam ditati sunt quia in hoc non seruaret, sed mutaret intentionem statuentis. Vnde nec habet in hoc casu locum epyeices: qui nihil habet facere nisi quod legem datam in generali applicat & specificat secundum particularia. sed non secundum quaecunque particularia, quia non secundum illa quae contrariantur intentioni Legislatoris, & causae propter quam legem edidit, sed solum secundum illa in quibus ambo saluantur & reborantur, puta si lex sit neminem debere ascendere murum de nocte tempore belli, & hoc ne proderetur ciuitas, legem istam non posset epyeices specificare secundum casum particularem per quem ciuitas facilius prodi posset, quia hoc esset contra intentionem Legisla toris & causam legis, sed solum potest eam specificare secundum casum per quem ciuitas amplius - contra proditionem muniretur, vt patet in casu quem circa hanc legem exprimit Comment. v. ethi corum. Quia igitur causa edendi dicta statuta pro ecclesiis & clericis erat dignitas & ordo eccle siasticus & clericalis, quae adhuc manent secundum casum particularem, per quem in aliquo dero gatur dignitati & ordini praedictis, nullo modo potest epyeices ea specificare. Talis autem est iste casus quo aliqui volunt clericos de nouo astringere ad dictas exactiones. hoc. n multum eis derogat. Vn de dicta interpretatio valde est inconueniens, quia secundum ipsam de caetero ecclesiae eleemosynae conferri non deberent postquam satis ditata est. Sed episcopus tempore necessitatis cum charita te potest ab eis aliquid petere. Non ergo tenet lex quae dicit quod clerici tenentur ad instructionem murorum. vt C. de sacrosanctis ecclesiis. Ad instructiones. Sed pro expensis principis factis pro ecclesia in exercitu contra hostes ecclesiae, debent ecclesiae & clerici conferre sicut & laici. Intelligo autem per hostes ecclesiae impugnatores fidei, aut contra iustitiam, regum, vel ciuitatum Nec tamen tunc vt dicit Glossa super illud. Necessitatis. per laicos sed per episcopos petetur vt extra. de immunitatibus ecclesia. Non minus. Nec similiter i aliis casibus praedictis in quibus contribuere tenentur nisi quod forte cogente necessitate quae legem non habet in casu defensionis fidei aut regni aut ciuitatis, ponere possent manus ad res ipsorum: si per episcopum ad hoc compelli non possent.
On this page