Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod praelati episcopi debent poenis contentis in generali statuto subditos suos quos constat non fuisse confessos semel in anno omnia peccata sua suo proprio sacerdoti, punire: sic. Extra de maio. & obe. dicitur. Siquis venerit contra decretum episcopi: abiiciendus est de ecclesia. ergo multo fortius, siquis venerit contra decretum generalis concilii papae & cardinalium. non confessus semel &c. venit contra decretum tale contentum in illa litera. Omnis vtriusque sexus. ergo &c.
CONtra. Maior est transgressio decretorum in praeceptis decalogi, quam decretorum concilii: sed transgressores decalogi non sic sunt puniendi. ergo &c.
ITEM talis poena inflicta talibus magnum scandalum generaret: propter quod vitandum subtrahenda est seueritas in puniendo transgressores. ergo &c.
DIcendum quod frustra essent poenae institutae contra transgressores decretorum: nisi fieret earum debita executio, quarum executio episcopis singulis in suis dicecesibus super suos subditos est commissa. ii. quid i. Multi. versi. Siquis frater. Executionem autem a superiori sibi commissam tenetur quilibet exequi ex virtute obedientiae debitae: & hoc cum tempus occurrit opportunum. aliter enim esset transgressor: & peccaret per inobedientiam contra superiorem. Poenarum autem executio tunc est opportuna cum maleficia sunt commissa. vt extra de poenis. Ea quae frequenti praeuaricatione iterantur: frequenti sententia condennentur. glos. Quotiens quis deliquarit totiens puniri debet: ne maleficia permaneant impunita. lpsa enim impunita dimittere: est iustitiam infringere & audaciam delinquendi transgressoribus praebere. Episcopi ergo non exequentes poenas iuris cuni maleficia fuerint perpetrata: non solum peccant contra superiorem: & ita contra deum, cuius locum teret, per inobedientiam: sed etiam per iniustitiam. Cum ergo nec sic, nec sic peccare debeant: debent exequi ontra R transgressores poenas in iure statutas: & sic non confitentes semel in anno omnia peccata sua suo propiosacerdoti: debent per excommunicationem viuos coercere ab ingressu ecclesiae: & morientes priuare eclesiastica sepultura. Quare cum tenent tanquam eis clarum & nullo modo dubium quod absoluti a fratribus iiii ture sui priuilegii, teneantur peccata illis confessa semel in anno confiteri suo proprio sacerdoti non minus quam non confessa: debent proculdubio confessos fratribus virtute sui priuilegii viuos coercere ab ingressu ecclesiae: & morientes priuare ecclesiastica sepultura: nisi confessa illis prius confessi suis saceidotibus vel postmodum confiteantur eis infra elapsum annum vsque ad pascha, quando debent eucharistiamsumere: consimiliter sicut & non confessos fratribus nec propriis sacerdotibus. Illud enim statutum. Omnis vtriusque sexus. continet ius conmune: & semper standum est iuri communi quousque certum sit de eius reuocatione. Si vero verba priuilegii fratrum essent eis ambigua, & de reuocatione illius statuti generalis I dubitarent: bene verum est quod tunc non deberent procedere ad poenarum executionem contra confillus fratribus & non suis sacerdotibus: sed prius expectare priuilegii interpretationem ab eo qui ipsum condidit. Sed nunc econtra: postquam verba priuilegii episcopis certa sunt & clara, nec reuocantia illudius conmune: potius procedendum est ad poenarum executionem iuris: quam expectanda interpreratio priuilegii. & notatur ista distinctio aliqualiter in c. illo extra. de iudici. Cum venisset. in glos. Sd est aduer i tendum quod ad dictarum poenarum executionem aut est procedendum contra personas singulate: alitr contra communitatem. Si primo modo: statim procedendum est ad poenam: ne prauo exemplo vnius cortumpntur caeteri: & vt poena vnius, metus sit aliorum. Si secundo modo: parcendum est multitudii: nic et procedendum contra eam ad dictarum poenarum executionem: nisi timeatur deterius, vt in proposto amissio iuris praelatorum circa suos subditos: & subtractio illorum ab ipsorum obedientia: quodbene timendum est in proposito casu, si subditi non compellantur semel in anno confiteri omnia suapccata proprio sacerdoti etiam fratribus confessa, vt dicetur in sequenti quaestione. Quod si fecissent Friscopi ab initio quando fratres vti coeperunt suo priuilegio: aestimo quod fratres qui modo recusant petere cum episcopis interpretationem sui priuilegii quo ad duos articulos in quibus est discordia inter ipsos: statim concurrendo ad dominum papam conquesti fuissent de episcopis: & per hoc ad suam interpretationem siue expositionem dicti priuilegii quo ad ea in quibus discordant, peruenissent. Et puto quod miscopis conpendiosior via & securior est procedere ad poenas quam petere priuilegii interpretationem: & quod ampliuest:. si enim eam aggressi fuerint: credo quod statim audient comquestam contra eos: & tunc prouocati enient ad iudicium papae: & sentient cito (vt puto) priuilegii interpretationem pro eis.
AD primum argumentum in oppositum quod non sic punitur transgressio decalogi: Dicendum. i quod immo debent puniri secundum modum quo iura poenam eorum dictant: & hoc in manifestis: quia illoc cultis reseruatur iudicium deo & sacerdoti in confessione. Siquando vero circa manifesta delicta contrade creta decalogi non dictat ius conmune, illa dimittit punienda ad arbitrium episcoporum. Etem licet malussit peccare contra decreta decalogi quam contra decreta hominum: quia tamen decreta hominum sepius suntcirca peccata quae vergunt in iniuriam proximorum: cum plurima decreta decalogi sint circa peccata quae vergunt in iniuriam dei: ideo apud homines propter publicam pacem habendam plus solet vinidlicati quid sit contra proximum, & dimittitur deo vindicandum quod sit contra ipsum. Vnde acrius punitur furtumquam periurium: cum tamen periurium sit maius peccatum. Ad secundum: quod poenae illius inflictio magnum scam i dalum generaret: Dicendum quod propter hoc detrahendum esset seueritati, nec procedendum pallim & subito ad illas: sed tunc demum quando timetur periclitari veritas vitae: quod forte multum timendum est niodo: & ideo potius permittendum est scandalum oriri quam veritatem vitae periclitari: & procedendum addictarum poenarum executionem.
On this page