Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Irca quartum arguitur quod expedit communiter subditos pro voluntate sua sibieligeus re confessores. De poenitentia distid est c. praedicto. Quem poenitet. dicitur Qui consitri vult peccata vt inueniat gratiam: quaerat sacerdotem scientem ligare & soluere: ne cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer mouet: expeditur ergo poenitenti quaerere confessorem: quid non posset facere nisi liceret ipsum eligere pro voluntate. ergo &c.

ITEM expedit fratribus vt ad hoc libere pro soluntate cuiuscumque eligantur: quia aliter non litigarent propter hoc contra praelatos.

CONtra non licet quae rere semper medicum corporalem pro sua voluntate, nec expediret. ergo nec spiritualem.

DIcendum quod vt puto ista quaestio mota fuit propter priuilegium fratrum. vtrum scilicet expediret fratribus esse conces- sum quod quilibet subditus curatorum pro sua libera voluntate posset eligere aliquem ex fratribus sibi in confessorem. Et videtur mihi esse distinguendum, quod eligere confessorem pro voluntate sua contingit aliquem dupliciter: aut passim & sine causa rationabili: & praeter consensum proprii curati aut superioris: aut ex causa rationabili & de consensu illius aut superioris. Si primo modo: dico quod nullo modo expedit: vt iam dicetur: immo multum obesset & poenitenti, & reipublicae. Poenitenti: quia frequenter poenitens eligeret sibi confessorem condescendentem nimium, & coram quo minus verecundaretur: & ob hoc fugeret confessorem sibi deputatum: ne scilicet eum durius tractaret secundum quantitatem & qualitatem criminis: & quia coram eo plus verecundaretur. Similiter nec expediret reipublicae: immo summe obesset nisi cogeretur eligens aut prius aut posterius confiteri eadem suo proprio sacerdoti. Per hoc enim quod quis confitetur alicui & detegit suam infirmitatem. concipit verecundiam ad confessorem, & fit ei magis obediens & subiectus: & per hoc quod ei subtrahitur & alteri confitetur peccata quae non est illi confessus vel confessurus, sub trahitur obedientia & reuerentia ad ipsum. Vnde generaliter concedere subditos posse pro voluntate sua passim, siue ex causa, siue sine causa eligere confessores extraneos, & dimittere proprios: nec vnquam confessuros illis eadem peccata: est quodammodo declinare vt videtur a merito ecclesiasticae obedientiae quam debent subditi praelatis suis: & hoc quo ad omnes: & similiter regularis obseruantiae quo ad religiosos. Quae si subtrahatur inferioribus scilicet curatis: reuera redundabit in superiore. scilicet episcopos: vel vsque ad monarcham: quia per obedientiam & reuerentiam quam habent subditi ad suos curatos: conseruatur & fouetur obedientia ad superiores: secundum quod hoc amplius declarauimus in alio Quolibet. Subtrahere etiam subditos praelatis dicto modo: est eis obtegere vultum eorum ne eos possint agnoscere, nec sufficienter consulere si opus sit: quia a notitia praecedentium peccatorum dependet consultatio medicinalis contra sequentia.

SI vero eligatur confessor ex causa rationabili & consensu praelati aut superioris: aut ergo conceditur potestas eligendi confessorem, absque eo quod petatur licentia a suo superiori cui alias tenetur confiteri de iure conmuni: & absque eo quod illi confiteatur prius aut posterius alteri confitenda: aut conceditur, petita tamen & obtenta licentia a suo superiori, vel de eisdem prius illi confessione facta aut postmodum facienda. Si primo modo: sic expedit praelatis pro voluntate sua eligere sibi confessores: quia frequenter curatos suos non habent: & etiam de eorum industria in eligendo sibi idoneos confessores multum praesumitur. & ideo hoc eis permissum est de iure conmuni. secundum quod dicitur extra. de poe. & re. Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum: permittimus episcopis & aliis superioribus necnon & minoribus praelatis exemptis: vt etiam praeter sui superioris licentiam prouidum & discretum sibi possint eligere confessorem. vbi dicit Glos. quod ante istam permissionem non poterant se subiicere alicui confessori sine licentia sui superioris: vt supra eodem. Omnis vtriusque sexus. Ex quo nota quod aliquando omnes episcopi & archiepiscopi vsque ad papam erant contenti sub prima clausula illius generalis statuti. Omnis vtriusque sexus. & appellabatur ibi proprius sacerdos quilibet superior curatus, a quo modo sunt exempti soli praelati, manent ergo adhuc contenti sub ea omnes subditi & saeculares & religiosi clerici & laici Quare cum Papa Martinus concedit generaliter fratribus potestatem audiendi confessiones omnium, & absoluendi eos qui adhuc continentur sub illa prima clausula. Omnis vtriusque sexus. ad quam remittit cum di cit. Volumus autem &c. fratres ergo habent potestatem audiendi confessiones omnium subditorum, & absoluendi eos siue sint saeculares, siue religiosi, siue clerici, siue laici: nisi quo ad hoc sint exempti, aut aliquid speciale habeant quo muniantur: vt confessuros tamen suo proprio curato eadem: qui in priuilegio domini Martini vocatur sacerdos parochialis large sumpto vocabulo. lpsi etiam praelati ex iure speciali sibi concesso possunt eis confiteri non confessuri eadem aliis. Isto autem modo eligere confessorem pro voluntate nullo modo expedit subditis: quia habent prope se curatos: & de eorum industria in eligendo sibi confessores idoneos non sic praesumitur: & ideo non est illud eis adhuc concessum: immo prohibitum: de poenitentia. dist. vi. Placuit vt deinceps nulli sacerdoti liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere sine eius consensu cui se commisit: nisi pro ignorantia illius. vbi addit glos. Vel pro alia causa: quid etiam praeceptum est in illo statuto, Omnis vtriusque sexus. Isti ergo communi iu ri modo derogatum est circa episcopos, quo ad illum articulum. Nulli sacerdoti liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere sine eius consensu. & hoc per illud ius iam dictum. Ne pro dilatione: in hom scilicet quod sine licentia suorum superiorum qui erant illorum curati & fine reuersione ad ipsos. Circa omnes autem subditos quo ad eundem articulum per priuilegium fratrum: in quo inhibetur ne quis fratres in executione audiendi confessiones impediat: quod frequenter curati facerent si oporteret subditos licentiam ab illis petere & obtinere: quo ad hoc derogatum est per priuilegium fratrum illi iuri communi. Omnis vtriusque sexus. in quo praecipitur quod subditus alium confessorem non adeat nisi prius a suo curato licentia petita & obtenta: licet conseruatum sit quo ad hoc quod semel in an- no proprio curato facienda est omnium peccatorum confessio: vt habitum est iam supra. Et istud est secundum membrum subdistinctionis: in quo potestas eligendi confessorem conceditur omnibus subditis: petita tamen & obtenta licentia adeundi alium a suo proprio curato, vel confessione de confitem dis aliis facta sibi vel facienda. Per hunc enim modum expedit omnibus subditis eligere pro voluntate confessores. Propter quod secundum hanc formam concessit dominus Martinus fratribus suum priuilegium: vt habitum est supra in quaestione prima.

AD illud quod primo obiicitur: quod ius concedit volenti confiteri quod quaerat sacerdotem discretum vt inueniat gratiam: Dicendum quod hoc non concedit passim faciendum sed solummodo de licentia curati: qui non deberet hoc concedere, nisi ex rationabili causa. Vnde dicit glos. ibidem. Eius qui praeest assensu talem adeat. Nunc autem quando assensum non oportet quaerere vt quis confiteatur fratribus: aliud remedium est adhibitum: quod scilicet eadem confitenda sunt illi infra annum. Quod autem assumitur: quod hoc expedit fratribus: bene potest esse si audiant confessiones vt tenentur, diligenterscilicet admonendo confessos sibi vt secundum illud statutum, Omnis vtriusque sexus: confiteantur etiam suo proprio sacerdoti. Aliter (vt puto) non expediret fratribus spiritualiter: licet forte temporaliter.

AD argumentum in oppositum quod non licet passim aegrotum eligere medicum corporalem: quare nec spiritualem: Dicendum quod verum est: nisi praesumatur discretus ad eligendum: sicut praesumitur de praelatis: propter quod concessum est sibi eligere confessores: vt dictum est, quod non concessum est aliis subditis: quia talis dis cretio non praesumitur conmuniter esse in eis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4