Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod ex concessione per priuilegium de absoluendo a pecca tis simpliciter, concedatur potestas absoluendi a maioribus criminibus: puta quae sunt reseruata episcopis. Primo sic. Qui simpliciter concedit & nihil excipit: totum includit: quare cum per priuilegium simpliciter concedatur religiosis potestas absoluendi a peccatis: & audiendi confessionem illorum & nuilum peccatum excipitur: sed quodlibet genus peccati includitur. ergo &c. Secundo sic: quid non est prohibitum vi detur esse concessum. dominus Martinus in dando fratribus simpliciter potestatem audiendi confessiones peccatorum non prohibuit eis casus episcopales. ergo &c. Tertio sic. Idem in eodem priuile gio concedit eis plenam potestatem audiendi confessiones & absoluendi. sed non est plena potestas quae se extendit ad aliqua peccata & ad aliqua non. ergo &c.
CONtra. rescriptum de beneficii colla tione simpliciter, non potest extendi ad dignitates, siue ad beneficia quibus dignitates sunt annexae: vt extra. de praeben. c. vlt. ergo nec potestas concessa super peccata simpliciter vllo modo potest extendi ad maiora crimina episcopis reseruata.
AD istam quaestionem respondet dominus Clemens papa in rescripto quodam: in quo dicit sic: loquens ad fratres praedicatores. Libere praedicare potestis: audire confes siones: absoluere vobis confitentes: ac poenitentias vobis confitentibus iniungere salutares: aliorum infe riorum praelatorum & rectorum ecclesiarum ac sacerdotum parochialium assensu nullatenus requisito: illis casibus exceptis qui de iuris consuetudine aut retentione ab eis specialiter facta sedi, legatis & ordinariis praedi ctis specialiter relinquuntur: ad quos non licet vobis manus extendere: nisi vobis specialiter conmit- tantur. Intelligit autem dominus Clemens vt iam declarabitur: quod non licet &c. virtute scilicet priuilegiorum a praedecessoribus suis concessorum eis de praedicando & confessiones audiendo simpliciter. Quare cum in priuilegio domini Martini non committuntur eis specialiter casus illi: quia de eis nullam facit mentionis: sed solummodo facit fratribus simplicem conmissionem: in conmissione ergo facta fratribus sim pliciter: nullo modo quantum mihi videtur, intelliguntur illi casus committi: alioquin ex eadem conmissione etiam intelligerentur eis committi casus reseruati domino papae. Nisi forte aliquis dicat quod in conmissione generali per priui legium princeps committit quicquid committere potest: praeter illa quae specialiter pertinent ad ipsum: quia priuilegia large sunt interpretanda contra quemlibet excepto illo qui ea concessit. Cum ergo dominus Mar tinus papa conmittat simpliciter fratribus potestatem audiendi confessiones & absoluendi: conmittit eis potestatem audiendi confessionem & absoluendi in omnibus casibus praeterquam sibi reseruatis. Quare cum bene possit eis committere casus episcopales: etiam eis inuitis: vt habetur in dicto rescripto domini Clementis: ergo in illa commissione committit eis potestatem super casibus episcopalibus. Et tunc respondeat ad dictum in priuilegio domini Clementis: dicendo quod licet ipse in concessione quam fecit fratribus simpliciter: excepit casus episcopales: quia tamen legen non potuit instituere suis successoribus: quia par in parem non habet imperium: non obstat quin successorum eius aliquis potuit facere concessionem fratribus simpliciter ni hil excipiendo: sicut fecit expressedominus Martinus in suo priuilegio: & per hoc totum eis concessisse: praeterquam specialiter sibi reseruatum, vt iam dictum est. Quod non videtur posse stare: quia eisdem fra tribus alias concessa est potestas audiendi confessiones simpliciter & absoluendi: vt pote a domino pa pa Alexandro, & forte etiam ab aliquibus aliis: & tamen in tali concessione generali simpliciter facta nul lo modo intelligebatur eis concessa potestas super casus episcopales: quare neque similiter in concessione quam habent in priuilegio suo a domino papa Martino sub eadem forma & magis restricta, conceditur. Quodautem in simplici & generali concessione potestatis in priuilegio, vel priuilegiis concesso, vel concessis fratribus a domino papa Alexan, aut ab aliis praedecessoribus eius: non intelligitur concessa eis potestas super casus episcopales: plane patet ex declaratione domini Clementis papae: qui successor domini Alexan, fuit: licet mediatus. In qua declaratione exprimitur, quod in priuilegiis a praedecessoribus suis concessis conce ditur eis potestas audiendi confessiones & absoluendi irrequisito consensu praelatorum inferiorum, quid ali qui negabant: contra quos fecit illam declarationem. Exprimitur etiam in illa declaratione quod ex illis con cessionibus non est eis concessa potestas in casibus episcopalibus: neque conceditur in consimilibus, nisi eis specialiter conmittatur. dicit enim sic. Quidam temerarie sentientes &c. vsque in finem: & legatur exqui site totum rescriptum. Non est ergo verum, vt videtur, quod papa in simplici commissione committat quicquid potest committere praeter sibi reseruata: alioquin etiam ex conmissione simpliciter facta super prouisione de beneficio ecclesiastico extendi posset ad prouisionem de maiori beneficio & dignitate, quod non est verum: vt procedit obiectio secunda. Et apparet quod sit penitus simile in hac commissione & in illa. Commissio enim prouisionis de beneficio simplici non potest extendi ad prouisionem de beneficio maiori aut di gnitate: quia maior requiritur industria in administratione beneficii maioris aut dignitatis quam minoris. Consimiliter autem maior requiritur in audienda confessione & absolutione & poenitentiae iniunctio ne super maioribus criminibus: quam super conmunibus peccatis. Sicut ergo in prouisione commissa sim pliciter de beneficio conferendo: non intelligitur conmissio facta de conferendo maiori beneficio aut dignitate: sic in conmissione facta simpliciter de audiendo confessiones, absoluendo, & poenitentiam in iungendo, non intelligitur conmissio potestatis quo ad illos actus in maioribus criminibus reserua tis episcopis. Vnde vt dictum est respondendo ad exceptionem casuum in priuilegio domini Clemen tis: licet in concessione quam fecit fratribus in suo priuilegio excepit casus episcopales, per hoc non erat astrictus dominus Martinus quin potuit facere concessionem absque omni exceptione. reuera bene verum est quod plenam concessionem eis potuit dominus Martinus fecisse: nullos casus excipiendo si voluisset. Sed non est verum quod dominus Clemens in suo priuilegio fecit eis concessionem illos casus ex cipiendo. immo solummodo declarauit priuilegia illis a suis praedecessoribus concessa super duobus. Quorum primum erat: quod non oporteret eos petere consensum audiendi confessiones & praedicandi a praelatis inferioribus & sacerdotibus curatis, postquam super illis licentiati essent a sede apostolica, aut le gatis eiusdem, aut ordinariis locorum, quod aliqui necessarium fore asserebant. Secundum vero erat quid proprio motu declarando expressit: videlicet quod ex concessione talis licentiae a quocunque papa, vel praedecessore, vel successore, non licet eos extendere manus ad casus episcopales nisi eis specialiter con mittantur. Quare cum dominus Martinus tales casus in suo priuilegio non commiserit illis spe cialiter vt patet: nullo igitur modo ex illo priuilegio isti casus intelliguntur istis concessi. Quia autem dominus Clemens nullam concessionem eis fecerit in suo rescripto: sed solummodo decla- rationem in praedictis, patet ex serie literae inspicienti eam. Vnde in fine literae vocat eam non conces sionem sed declarationem. Quia etiam dominus Martinus in suo priuilegio non intellexit concedere fratribus potestatem super casibus episcopalibus, hoc praecipue potest ex hoc coniici: quod nullo modo liberius concederet fratribus potestatem super casibus episcopalibus quam super casibus qui concessi sunt sacerdotibus cura tis: eo quod maiora cum maiori diligentia & cautela debent committi quam minora,. quare cum concessionem factam fratribus sic temperauit in casibus concessis de iure conmuni sacerdotibus curatis: quod ius eorum & auctoritatem in audiendis confessionibus suorum subditorum reseruaret illibatum per illam clausulam. Volumus autem &c. vt patet ex quaestione praecedente, & amplius ex dictis in alio Quolibet: non autem sic temperauit concessionem in casibus episcopalibus: si huiusmodi concessionem intellexisset in casibus episcopalibus: liberior concessio fuisset eis facta in casibus episcoporum quam sacerdotum. Quare cum in hoc nullo modo est praesumendum, nullo modo est praesumendum quod in sua concessione generali concessisset casus episcopales: nisi sicut temperauit circa casus sacerdotum cum dixit. Volumus autem &c. sic temperasset circa casus episcoporum. Volumus autem quod ii qui fratribus confitebuntur eisdem suis episcopis confiteri saltem semel in anno de casibus quos eis specialiter iura vel consuetudo concedunt, nihilominus tenebuntur. Quare cum non sic temperauit: nullo modo sentiendum est quod ex illa concessione eis intendebat concedere potestatem super casibus episcopalibus: sed solummodo super casibus concessis sacerdotibus parochialibus de iure conmuni: & hoc cum temperamento: vt dictum est.
AD primum argumentum quod erat in oppositum: Qui simpliciter concedit nihil excipiendo, totum concedit: Dicendum quod exceptio quadrupliciter potest fieri a simpliciter concesso: vel per clausulam expressam & adiunctam: vel per iura conmunia: vel per consuetudinem: vel per intentionem habitualem concedentis. Et bene verum est quod qui concedit simpliciter nihil excipiendo, concedit totum: dum tamen nullo dictorum modorum fiat exceptio per clausulam appositam. Etenim licet nulla fiat exceptio per clausulam appositam: si tamen fiat aliquo aliorum trium modorum: non conceditur illud quod illo modo excipitur. Vnde quia declaratio domini Clementis qua di xit quod ex simplici concessione facta fratribus non intelliguntur eis concedi casus episcopales, secundum prae dicta explicat quod iuris communis est: ex illa declaratione nobis innotescit quod in concessione facta a domino Martino casus episcopales sunt excepti per ius commune. Praeterea vt videtur, sunt excepti de con suetudine: quia dominus papa ex concessione simplici & generali non consueuit concedere maiora vt dictum est. Et praeterea quia maiora non debent concedi nisi cum maiori cautela illis in quibus maior est industria: illi casus sunt excepti ex intentione habituali concedentis: sic quod si forte illos casus aduertisset, illos excepisset: si non de iure conmuni vel de consuetudine fuissent excepti.
PER idem patet ad secundum: quid non est prohibitum, videtur concessum. Verum est aliqua dictarum exceptionum. Vel vt alii di cunt, illud brocardicum intelligitur in eis quae sunt amplianda: non autem in priuilegiis restringendis: qua le est istud. In talibus enim quid non est concessum, intelligitur esse prohibitum. Vnde quid supradictum est: quod priuilegium large est interpretandum contra quemlibet excepto eo qui istud concessit: Dicendum quod verum est quando in alterius speciale praeiudicium non vergit. Secus autem est si vergit in illius praeiudicium: vt habitum est supra.
AD tertium: quod papa concedit eis potestatem plenam: Verum est quantum patitur concessionis modus: & super illa peccata ad quae extenditur: quae sunt communia peccata, potestati curatorum de iure con muni commissa. Non autem concedit eis plenam simpliciter: quia modus concessionis hoc non patitur.
On this page