Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
CIrca secundum arguitur quod accidentis existentis in subiecto non sit aliud esse existentiae quam esse existentiae sui subiecti. Primo sic. vii. Metaphysicae dicit philosophus quod accidens non est ens nisi quia est entis: quare eadem ratione non est existens nisi quia est existentis. hoc au tem non sic esset nisi idem esse essentiae esset accidentis & non aliud quam subiecti. ergo &c.
SEcundo sic. si essent eorum plura esse cum se habent per ordinem essentialiter: vnum esse eorum esset perfectius altero: & sic vnum eorum esset participatio alterius siue participaret altero: consequens falsum est: quia esse est summa actualitas: quae nullo potest participare secundum illam tertiam regulam de hebdo. Quod est: participare aliquo potest. sed ipsum esse nullo modo aliquo participat: fit enim participatio cum aliquid iam est: est autem aliquid cum iam esse susceperit. ergo &c.
TERtio sic. vi. Topico. dicitur. Vnius rei tantum vnicum est esse. cum ergo substantia quotcumque in se habeat accidentia vnica est ergo &c.
QVARto sic. Boetius de vnitate & vno dicit. Omne quod est ideo est quia vnum numero est: & ex separatione res destruitur: in suo esse non nisi vnitione conseruatur, quare cum accidentis & subie cti non sit nisi vnitio vna: sicut materiae & formae: vnum ergo tantum est esse accidentis & subiecti: quemadmodum & compositi ex materia & forma.
CONtra, si accidens non haberet aliud esse existentiae quam subiecti: tunc transubstantiatione panis facta in corpus Christi, non maneret sine subiecto: quia non maneret nisi habendo aliquod esse existentiae. consequens falsum est: quia maneret existendo sine subiecto: falsum est ergo & anes: subdens quod non habet aliud esse existentiae ab esse sui subiecti: immo habet esse existentiae proprium sibi. Di cunt aliqui quod vnius rei vnicum est esse existentiae quotquot formae fuerit in eo, siue substantiales, siue accidenta les: & quod ipsa substantia, siue fuerit forma, siue compositum ex materia & forma, subsistit ipsi esse: & ipsum esse est illud in quo subsistit: & accidentia subsistunt & existunt quia sunt in existente. & hoc totum est per vnum esse existentiae, quemadmodum materia extensa est: quia subiicitur extensioni: quantitas extensa est quia est essentialiter ipsa extensio qua materia extensa est: alia vero accidentia & formae quaedam substantiales sunt exten- sae: quia sunt in extenso. hoc tamen non nisi vna extensione formali quae est quantitas. Et ideo (vt di cunt) quae diuersimode participant esse existentiae, diuersimode habent existere: sicut & quae diuersimo de participant esse essentiae: diuersimode dicuntur entia. Vnde substantia existit quia ei formaliter competit existere: quantitas existit, quia est mensura existentis: qualitas existit, quia est modus quidam existentis secundum se: relatio existit, quia est modus existentis in ordine ad aliud. & similiter intelligendum est de esse. Et per hoc vt dictum est supra, dicunt saluari analogiam in ente super. x. praedicamenta: & aliter non. Vnde vt dicunt, & secundum quod habetur in superius nominata quaestione de gradu formarum, si plures formae substantiales secundum rem differentes, ponantur in eodem, vt supra dictum est in homine: illud non ha bet nisi vnum actum existendi per vltimam formam. homo enim aut corpus humanum non habet actum existendi nisi per animam rationalem. Quando enim nobilitatur corpus ab anima secundum organizationem & harmoniam, corporeitas illa substantialis quae dabat esse desinit dare esse: & anima quiditati corpo ris communicat suum esse: in quo manet virtute esse quod dabat praecedens forma. & hoc quemadmodum cum in vna forma secundum rem sunt gradus intentionum quae dant diuersa esse, differentia secundum comple tum & incompletum: vt dictum est supra de esse vita, animatione, sensu & rationalitate: in quibus imperfe ctior intentio non est principium existendi completiue: sed inchoatiue & dispositiue tantum: sed sola intentio vl timae differentiae in forma dat esse existentiae perfectum & completum: in quo virtute manent omnia esse incon pleta praecedentia quae se tenebant ex parte generis: & desinunt illae intentiones dare esse sub ratione in completi. Nec est aliquo modo intelligendum quod in aliquo talium siue habeat plures formas re diffe rentes siue intentione sola: quod in eodem sit ponere plura esse differentia secundum rem: vnum completum, & aliud incompletum. Si enim vt dicunt sint duo esse existentiae, & duo existentes. Vnde & in Chri sto dicunt non haberi esse existentiae ab anima vt in nobis: sed quod esse existentiae personae diuinae habuit compositum ex corpore & anima: & anima atque corpus per animam. quod si in Christo esset duplex esse existentiae: vnum increatum & aliud creatum: esset in ipso duplex suppositum. Vnde dicit scriptor in dicta quaestione. Non pono formam esse principium essendi semper. oportet enim quod ponamus in Christo naturam humanam sine suo esse: alias enim essent duae existentiae & duo existentes: & duo supposita: quod est ipossibile.
HIC videtur mihi primo esse consideranda differentia inter esse essentiae & esse existentiae: quorum vtrumque est quo essentia est: & inter essentiam, & id quid ipsa est. Est autem id quod essentia est in vnaquaque re conmuniter loquendo id quod ei conuenit ratione naturae suae secundum se. Esse vero est in ipsa essentia participatio quaedam diuini esse: qua ipsa essentia in seipsa est quaedam similitudo diui ni esse atque diuinae essentiae: non autem in aliquo superaddito ei, nisi quo ad respectum quem importat huiusmodi similitudo. Est autem ista participatio diuini esse in essentia, esse essentiae: inquantum essentia illa exemplatum est diuini esse secundum rationem causae formalis. quia per ipsum esse essentiae vt per actum sibi proprium essentialem habet id quod res est ex ratione sui generis quod sit ens & natura & essentia proprie dicta: non solum figmentum vt dictum est supra. Et componitur omnis essentia creaturae ex illo quod est secundum se & ex illo esse: sicut ex materiali & formali: siue ex quod est & quo est: & dicitur compositum huiusmodi ens. Et istud esse abstractum per intellectum ab illo quod est aliquid de genere substantiae, quanti tatis, qualitatis, & aliorum, est esse analogice participatum a rebus. x. praedicamentorum. Similiter abstra ctum ab ente quod est substantia & qualitas & huiusmodi, est ens quod analogice praedicatur de. x. praedicamen tis. Est vero dicta participatio diuini esse in essentia, esse existentiae: inquantum est similitudo producta a diuino esse secundum rationem causae efficientis: quia per ipsum vt per actum suum accidentalem inquantum essentiae & ratione eius quod est, & ratione eius quo est, accidit esse productum, quod esse existentiae abstractum ab essentiis. x. praedicamentorum analogice participatur ab eis. & consimili analogia existens praedictatur de rebus. x. praedicamentorum existentibus. Sed esse essentiae inquantum per essentiam entia sunt apud intellectum, est esse diminutum: esse vero existentiae verum & perfectum non habet nisi extra intellectum in rerum natura. Et vtrumque horum esse, tam essentiae quam verae existentiae, duplex est. Quoddam enim est esse tam essentiae quam existentiae simpliciter dictum: quale esse habent materia et forma. siue substantialis, siue accidentalis in composito. Quoddam vero est esse tam essentiae quam existentiae: quid dicitur subsi stentiae: quod est suppositi et rei in se subsistentis. Praeter autem istum modum vltimum scilicet subsi stentiae, quo ad alteram eius partem quae est esse subsistentiae in existentia: omnes alii modi subsistendi comprehendi possunt sub esse essentiae: secundum quod in aliis quaestionibus vsi sumus ipso esse essentiae. appellando scilicet esse essentiae omne esse quod conuenit rei absque eo quod in se subsistat habendo in se esse perfectum subsistentiae actualis extra animam. Suppositum enim quod non habet esse existentiae nisi in comprehensione intellectus: forma etiam et materia, licet in composito ex eis quod subsistit in perfecta subsistentia actuali extra animam, habent existentiam naturae et essentiae suae qua sunt in existentia id quid sunt. Similiter compositum ex materia & form. scilicet ex corpore & anima in Christo, licet subsistat in suppo sito diuino perfecta subsistentia actuali extra animam: sic quod illud compositum extra animam habeat existen tiam naturae suae & essentiae qua est in existentia id quod est: plenam tamen actualitatem existentiae non habent ex se: quia non habent eam nisi vt partes in toto: & pars inquantum in toto habet esse, potentiale quid est & imperfectum. Per hoc enim quod in creaturis separate & distincte a quolibet alio in se existit, perfectionem actua litatis habet: quae dicitur esse subsistentiae in existentia extra intellectum.
AD quaestionem igitur descendendo dico quod si loquamur de esse essentiae simpliciter dicto: & similiter de esse existentiae: cum essentia quae cumque non est proprie essentia sine suo proprio esse essentiae: quid est, proprius actus eius quo essentia dicitur: simi liter existentia non est proprie existentia sine proprio suo esse existente: quiod est proprius actus eius quo existentia dicitur: sicut albedo est proprius actus quo aliquid album dicitur. Sicut ergo nihil potest esse album hoc ni si habeat hanc albedinis: sic nihil potest dici essentia haec, nisi habeat esse essentiae hoc sibi proprium. & similiter est de esse existentiae. Quotquot ergo sunt essentiae in eodem, siue de praedicamento substantiae siue accidentis: tot necessario sunt esse essentiae in eodem, & tot esse existentiae: etsi vnum eorum sit principale respectu aliorum: sicut vna essentia est principalis respectu aliarum. Vnde esse substantiae tam essentiae quam existentiae simplicitur principalius est quam esse accidentis: sicut substantia principalior est natura quam accidens: & similiter esse vtrumque quid est formae substantialis, principalius est quam quid materiae. Vnde & in quolibet composito forma materiae & forma principalis, formae non principali suum esse communicat. & quo ad hoc in quolibet vno vnum est esse tam essentiae quam existentiae simpliciter & non plura. In hoc enim omnis forma substantialis est principium essendi composito in quo est, & materiae. quoniam cum huiusmodi forma consequuntur in composito proprietates & passiones & omnia accidentia illius: & primo esse: quia alia non sequuntur nisi mediante esse. secundum quod dicitur in. vi. regula de hebdo. ld quod est participat eo quod est esse vt sit: est vero vt participet quolibet alio. vbi dicit Commen. Vtrumque ergo & ipsum esse & aliquae aliquid cum ipso ab vno solo i i. ab eo quod est. Quod reuera dicit non secundum theologos sed secundum philosophos: vt patet ex dictis in praecedenti quaestione. Sed redit ad idem: nihil enim intendit nisi quod sint idem re in eo quid est ipsum quod est scilicet & ipsum esse & illud aliud aliquid cum ipso. & sequitur in Commen. Sed illa participatio qua eo quod est esse participat: natura prior est: altera vero posterior: quia non potest esse aliquid nisi prius naturaliter sit. Vnde in quolibet composito per se ex materia & forma sicut sunt duae essen tiae: sic sunt duo esse vtroque modo. & similiter in composito per accidens ex substantia & accidente quotquot sunt in eo essentiae diuersae substantiae & accidentis: tot sunt in eo esse vtroque modo. Si enim accidens non haberet esse proprium in subiecto sed solum esse subiecti: nullo modo compositum esset vnum ens per accidens. Sicut enim dicitur aliquid ens vel vnum simpliciter a forma substantiali: in eo quod con municat toti composito ex materia & forma substantiali suum esse & vnitatem: sic dicitur aliquid esse ens & vnum per accidens a forma accidentali in eo quod conmunicat toti composito ex substantia & accidente suum esse & suam vnitatem. Vnde si accidens non haberet in subiecto proprium esse: nec, propriam vnitatem: quia vnum & esse consequuntur se: secundum Boetium. In Christo ergo sicut sunt tres essentiae scilicet caro, anima, deitas, vt dictum est supra. secundum Hugustinus vel quatuordistinguendo carnem in materiam & formam: sic sunt in eo tres vel quatuor esse vtroque modo: essentiae scilicet & existentiae simpliciter: licet principalius sit illud quod est formae: & hoc tam animae rationalis respectu corporis quam deitatis respectu totius humanae naturae in Christo. sicut enim anima rationalis & caro vnus est homo: ita deus & homo vnus est Christus maxime quo ad hoc, quod sicut anima rationalis suum esse communicat carni: sic deitas suum esse communicat natu rae humanae. Verius enim & vicinius vnitur diuinitas naturae humanae quam anima rationalis carni: licet il la est absque informatione & compositione. vnio enim naturae diuinae cum humana maior est post illam quae est trium personarum in vnitate substantiae: vt dicit beatus Bernardus. Propter istam enim conmu nicationem esse sui quam facit natura diuina humanae, de homine Christo vere dicitur quod est homo diuinus. Si vero loquamur de esse quod est subsistentiae: tunc si vnumquidque essentialiter subsistit per vnicam formam vel differentiam vltimam essentialem quae dat rei esse subsistentiae, si secundum se habet esse separatum, sic dico quod vnum quodque subsistens esse subsistentiae vel per essentiam in solo intellectu: si non sit aliquid extra: vel per existentiam extra intellectum, tantum vnicum habet esse quotcumque sint in eo esse essentiae vel existentiae simplicitur dicta. Hon enim in solo intellectu existens suppositum vnum est hominis: habens vnum esse suppositi per formam. existens vero extra non nisi vnicum suppositum est per existentiam vnum habens esse existentiae suppositi. cuius vnitas in nullo repugnat plurali tati esse per essentiam & per existentiam simplicitur dictam: sicut nec vnitas compositi repugnat vnitati formae & vnitati materiae. Immo si formale in re non haberet in se vnitatem, & esse essentiae suae & existentiae simpliciter sibi, proprium, nuilum esse posset communicare materiae & composito: nec posset ab illo haberi esse suppositi sicut nec vnitas suppositi aut compositi: sine qua nec esse compositi aut suppositi ha betur. Hinc dicit Boetius in principio de vnitate & vno. Vnitas est qua vnaquaeque res vna dicitur nec potest esse vna nisi vnitate. Nec solum vnitate est vna: sed etiam tandiu est quicquid est, quamdiu in se vnitas est: cum autem desinit esse vnum: desinit esse. Inde est quod quicquid est ideo est quia vnum est. & infra. Quapropter si res vnitate ducitur ad esse: & vnitate in illo esse custoditur. Vnde esse & esse vnum in separabiliter concomitantur se, & videntur esse simul natura. & hoc intantum, quod vbi est maior vnitas, & maior entitas: & econuerso: & vbi est minus de vnitate: & minus de entitate, & econuerso: & quod verius & perfectius est vnum, veriorem & perfectiorem habendo vnitatem: verius & perfectius est ens veriorem & perfectiorem habendo entitatis: siue verius & perfectius esse secundum quencumque modum esse. Quare cum quaecunque in eodem existunt differentia per essentiam, proprias vnitates habent sub vnitate totius: nec propter vnitatem totius amittunt proprias vnitates: sic ergo & habent propria esse sub esse totius: nec ipsa a mittunt propter esse totius. immo magis per vnitates & esse propria, quas habent manentes: sed non nisi effectiue a pri. ma vnitate & primo esse, causant esse & vnitatem totius. dicente Boetio ibidem. Omne esse a forma est in creatis cum vnita est materiae. Vnde philosophi sic describunt illud dicentes: Esse est existentia formae cum materia. Cum autem forma materiae vnitur: necessario ex coniunctione vtriusque aliquod vnum constituitur. & infra. Forma igitur existens in materia: quae perficit & custodit vniuscuiusque essentiam: vnitas autem est descendens a prima vnitate quae creauit eam. Ecce plane quod forma etiam existens in ma teria constituendo compositum vnitas est vnitate quam accepit a deo quando creauit eam: & hoc secundum modum praedictae participationis. Cum ergo in rebus essee & vnum sint eiusdem rationis: sicut nullus potest dicere quod in vno composito ex pluribus non sit alia vnitas quam vna quae est totius compositi ex pluribus: immo materia & forma & quaecumque sunt in illo, sub vnitate illius retinent suas, proprias vnitates: & per vnitatem eius quod est formale & principale in illo, causant vnitatem totius: sic nullus potest dicere quod in vno composito ex pluribus non sit aliud esse quam vnum quod est totius. immo materia & forma & quaecumque sunt in illo, sub esse illius retinent sua propria esse: & per esse formalis & principalis in illo, causant vnitatem totius. Et vt istud idem applicemus ad confirmationam dictorum in praecedenti quaestione: sicut nullus potest dicere quod vnitas quaecumque in rebus est aliquid additum ei cuius est: aut illis ex quibus componitur: vt enim dicit Commen. super. iiii. metaphysicae substantia cuiuslibet rei est vna per se: non secundum rem additam illi: Sic nullus potest dicere quod entitas siue esse quodcunque in rebus sit aliquid additum rei cuius est aut illis ex quibus componitur. Et causa deceptionis & erroris in hoc est, vt dicit philosophus in fine. viii. metaphysicae quod ponunt rem cum est in actu diuersam a seipsa quando fuit in potentia. Sed vt dicit ibi Commen. in rei veritate est vnum. illud enim quod fuit in potentia est in actu. & vt dicit philosophus, non habet in hoc aliam causam omnino praeter motorem producentem rem de potentia in actum. & sic si non habet res aliam causam suae vnitatis & sui esse in actu existentiae, non est esse additum essentiae vel vnum re differens ab illa: quia illud esset alia cause. scilicet formalis: sicut albedo esset cau sa essendi album, praeter motorem. Sic ergo nullo modo tenendum est quod in vno non sit nisi vnicum es se: nisi hoc inte lligatur de esse suppositi siue subsistentiae. tale enim esse est vnicum quo per se & primo subsistit & existit ipsum totum continens in se plura: & quo subsistunt & existunt materia & forma substantialis siue vna siue plures: quia sunt aliquid subsistentis & existentis: quo etiam subsistunt & existunt accidentia eius, quia sunt in existente & subsistente: non per additum: secundum quod ille dicit quod esse sit aliquid additum existenti re diuersum ab eo. Quod explicat dicendo: quod quae diuersimo de fundantur in existente: diuersimode dicuntur existere: sicut & quae diuersimode fundantur in ente: diuersimode dicuntur esse &c. vt supra. Vnde nisi poneret esse existentiae aliquid additum re differens: non posset ponere idem esse in vno habente in se plura: nisi ponendo quod in eodem solum vltima forma vel vltima differentia dat totum esse existentiae. In quolibet enim habente in se plura dicit illud esse existentiae fore additum vt re differens ab eo cuius est. Quod si ita esset: non oporteret ipsum plurificare secundum pluralitatem eorum quae ipso diuersimode participant. Sed ponendo quod esse nullo modo sit aliquid additum: sed est idem cum essentia rei secundum praetactum modum: necesse est omne esse plurificari in eodim: siue essentiae siue existentiae. praeter illud quod est subsisten tiae, siue in ipsa rei essentia apud intellectum: siue in ipsa existentia extra, vt dictum est. & sic deter minatio quaestionis huius multum dependet a determinatione quaestionis praecedentis. Quia autem omne aliud esse in habente in se plura differentia re, plurificatur secundum eorum plurificationem siue fuerit essentiae siue existentiae simpliciter: hoc plane patet de accidentibus quae fuerunt in sub stantia panis: & manent in ipso transubstantiato. de quibus certum est quod aliquod esse habent. vnde acceptum est argumentum vltimum, secundum hoc concedendum.
SED vlterius distinguo: aut ergo habebant idem esse prius in substantia panis, & sic habeo propositum: aut, non: & sic illud esse est illis de nouo acquisitum. sed hoc non nisi per generationem naturalem: aut per causalitatem: aut per illud quod remouet prohibens. Non primo modo nec secundo vt patet: nec tertio: tum quia esse to tius non repugnat esse illorum quae sunt in eo, vt patet ex dictis: & ideo nullo modo est prohibens: tum quia remouens prohibens nihil agit in illud a quo prohibens remouet: sed exponit ipsum suae na turae. Esse autam aliud re ab eo cuius est, quod non fuit prius sub esse, & ideo non est nisi in sola potentia ad illud, necessario per actionem aliquam alicuius agentis procedit in actum. Aliter enim res se ipsam de: non esse simpliciter deduceret ad esse. Sed in actum potest procedere vel agente eo a quo remouetur prohibens: vel agente alio: quod non potest esse nisi generans aut creans. ergo vt prius. Vnde si quandoque per solam actionem amouentis prohibens proceditur de potentia in actum: hoc non est quia de nouo non enti simpliciter, quid non est nisi in sola potentia: esse in actu acquiritur: sed quia existens in actu vno modo, est in potentia ad existere in actu alio modo: & remouens prohibens ne res sit in actu alio modo: per se agit circa illud in quo consistit prohibens. Verbi gratia: formae singulae habentes in se modicam vnitatem sicut & modicam entitatem: quae sunt similes in parte & in toto: vt sunt forma lineae & superficiei, quae per se sunt extensae: & forma lapidis aut albedinis, quae per accidens sunt extensae: quia sunt in quantitate: potentia sunt plurificatae: ita quod aliquo remouente prohibens statim sunt plura in actu per solam solutionem continuitatis. & hoc quia ex se erant prius plures res conti nuae: sed modo sunt plures distinctae. dicente Boetio de vnitate & vno. Omnia vnitatem appetunt: & etiam ea quae multa sunt: vnum dici volunt. Quaecunque enim sunt, aut vera vnitate vniuntur: aut saltem eam simulando mentiuntur. Pluralitas autem non est nisi ex congregatione vnitatum: quae vnitates si sint disgregatae: faciunt multitudinis: si vero sunt congregatae in materia: faciunt magnitudinem. Quapropter inter vnitates quantitatis continuae & discretae existentis in materia nihil interest: nisi quod istae disgregatae sunt & illae continuae. & consimiliter est de illis quae extenduntur cum quantitate. Et sicut illud contingit circa esse accidentium separatorum a substantia panis: sic possibile esset contingere circa humanitatem Christi. Si enim humanitas Christi in Christo assumpta a verbo nuilum habet esse proprium praeter esse suppositi increatum manente assumptione tunc si illam humanam naturandimitteret sicut posset si vellet: cum ipse esse haberet tunc quid prius non habuit: est ergo ei acquisitum de nouo: quod est impossibile: quia nec per generans: nec per creans: nec per remouens prohibens: vt prius. Sed dices quod per remouens prohibens: quia assumptio facit quod huma na natura non habet esse separatum siue distinctum ab alio: quod requirit essentia suppositi: & ideo cum subtrahitur assumptio: statim habet esse existentiae suppositi. Quod non valet: quia subtractio illa nihil ponit nisi separationem naturae humanae a diuina secundum se eam ponendo: quod non dat ei nouum esse: sed solum nouum modum circa esse. Prius ergo habuit idem esse quod modo: sed prius non secundum rationem suppositi sed simplicis existentiae: quam modo propter separationem habet secundum rationem suppositi. In hoc enim solo differunt existentia simpliciter & subsistentia: quod non subsistit nisi separatum: existit autem etiam alteri coniunctum: & quid est existentia simpliciter in coniuncto, est subsistentia in sepa rato. Praeterea: si humana natura in Christo nullum haberet esse proprium, sed solum diuini suppositi cum illud non sit nisi esse increatum: humanitas ergo Christi nuilum haberet esse creatum omnino: & sic non esset Christus creatura secundum humanam naturam: quia non est creatura nisi participan do esse creatum. consequens falsum est: ergo &c. De isto igitur esse existentiae quod est subsistentiae, scien dum quod est formaliter a forma dante & communicante suum esse essentiae & existentiae simpliciter, il li cuius: & hoc separatim aut distincte: ita quod illud esse quod est essentiae vel existentiae simpliciter, inquantum est a forma simpliciter, est esse subsistentiae: siue secundum essentiam siue secundum existentiam inquantum dat illud separatim aut distincte. Sed tale esse aut est absolutum & a forma ab soluta, aut est respectiuum & a forma relatiua. Primo modo habet existentiam subsistentiae omnis crea tura secundum se existens separata a quocunque alio. Secundo modo habent existentiam subsistentiae so lae tres personae diuinae. Vnde a diuina essentia non est in deo aliquod esse subsistentiae: quia nuiium habet esse distinctum aut separatum a diuinis personis & subsistentiis earum: sed esse essentiae & existentiae simpliciter est vnum in tribus personis: sicut ipsa diuina essentia est vna in illis: praeter tria esse subsistentiae ad aliud: & hoc quemadmodum ab anima rationali non est in Christo aliquod esse subsistentiae: quia nuiium habet esse distinctum aut separatum a diuina natura & subsistentia ver bi: & etiam quemadmodum anima rationalis in alio homine vt est perfectio materiae nuilum habet in se esse subsistentiae quia non est separata a materia: quale esse subsistentiae habet licet imperfecte cum est separata. Nullo igitur modo in habente in se plura quae essentialiter differunt inter se, potest esse vnicum esse tantum nisi illud sit subsistentiae, vel quod communicatur ab vltimo formali toti composito. Et est illud quod exprimitur in definitiua ratione: cum dicitur quod definitio est oratio Indicans quod est esse. de quo intelligitur assumptum in tertia ratione: quod vnius rei vnicum est esse. & de quo dicit Boetius primo de trinitate cap. iii. Omne esse ex forma est. statua enim non secundum quod est materia sed secundum formam quae insignita est, effigies animalis dicitur. & infra. Nihil ergo secundum ma teriam esse dicitur: sed secundum propriam formam. Per quod patet responsio ad illud: quod istud esse estillud quod fundatur in vnione formae cum materia: quae non est nisi vnica secundum quod processit quarta ratio. Non tamen ex hoc sequitur quin materia habeat suum proprium esse essentiae: & similiter accidentia: vt patet ex dictis. Illud enim esse quod est in composito ex vnione formae cum ma teria est vnicum in quolibet composito ex materia & forma: siue secundum se separatim subsistat vt in aliis hominibus, siue in supposito alterius vt in homine. Homo enim ille habet esse essentiae & exi stentiae simpliciter ab anima rationali sicut & caeteri: & cum hoc habet esse diuinae naturae sibi com municatum: quam subsunt vni esse diuini suppositi. Vnde super de duabus naturis Commen. In illo sunt vnum quidem quod sit deus & aliud quod sit homo: sicut in quolibet homine est quiddam quid est anima: & aliud quod est corpus. Et secundum illud duplex esse in Christo super caeteros, qui tantum habent vnicum, in Christo est duplex viuere: humanm. scilicet & diuinum. secundum quod etiam duplex in ipso voluntas est: & caetera huiusmodi: secundum duplicem naturam. Quo ad esse autem essentiae & existentiae simpliciter, quid convenit Christo ratione naturae humanae: non est differentia in Christo & in aliis hominibus: sed quo ad esse subsistentiae mul tum refert in Christo & in aliis: quia in aliis esse subsistentiae est a forma absoluta: & non differt ab esse existentiae simpliciter: quid etiam est in Christo: nisi quo ad hoc quod est esse existentiae simpliciter vt est a forma simpliciter: est autem esse subsistentiae, inquantum est a forma ad alterius subsistentiae ra tionem non assumpta. Propter quod in Christo, in quo forma humana ad alterius subsistentiae rationem assumpta, non est idem esse subsistentiae: quemadmodum etiam nec diuina natura inChristo licet det ei esse existentiae simpliciter, non tamen esse subsistentiae: quia dat ipsum sub subsistentia alterius rationis: quae est subsistentia non absoluta sed relatiua: & hoc a proprietate relatiua constitutiua suppositi verbi. ita quod si in Christo non esset aliud esse quam diuini suppositi: nuilum esset in eo esse absolutum sed rela tiuum tantum. Quod ergo dicunt aliqui: quod substantia est & existit quia subsistit ipsi esse: verum est: non sicut differenti a se secundum rem: sed secundum rationem siue intentionem tantum. Et quod accidens est & existit: quia est in ente & existente: verum est: non quia non sit ei proprium esse vt illi intendunt: & vt concludit primum argumentum: cuius ex hoc patet solutio: sed ipsum quo ad id quod est, & quo ad id quo est, secundum essentiam & secundum existentiam nullo modo est per naturam nisi quia est in alio quod est & existit in se. Vn de quia philosophus bene sentiebat quod ex illo dicto suo quo accidentia dicuntur entia quia sunt entis: aliqui putarent quod accidentia non haberent proprium esse quibus dicerentur entia: continuo mouet super hoc dubitationem subdens. Et ideo forte quaeret aliquis: vtrum ambulatio, sessio, aut sanitas signi ficant ens aut non ens. quoniam nullum eorum est existens per se: nec potest separari a substantia. & soluit sub conditione subdens. Sed si ambulans fuerit de entibus & sedens & sanus, ista sunt digniora vt sint entia. scilicet substantiae. Ponit autem responsionem illam sub conditione, quia supponit eam ex quinto li bro praecedente vbi dixit sic. Dicuntur entia per se quae significant figurae praedicamentorum: sunt enim secundum numerum eorum. Vbi dicit Commen. Hoc nomen ens dicitur de omnibus de quibus dicum tur praedicamenta: quia quod significat hoc nomen ens, idem videtur cum eo quod significant dictiones praedicamentorum. Ex quo concludo: quod cum dictiones illae significent res diuersas: quare & ens dictum de ipssis significat esse earundem diuersa: vt non plus potest concludi sic: accidens non est nisi quia est en tis: ergo non habet proprium esse: quam sic: accidens non est essentia nisi quia est essentiae vt aliquid in substantia: ergo non habet propriam essentiam. Vt propter hoc accidentia non dicuntur entia nisi quia entis: neque essentiae nisi quia sunt illius essentiae quae est substantia: non quia non habent, propria esse & proprias essentias: sed quia non habent sua esse & suas essentias separatim: sed in substantia cum esse & essentia substantiae: & etiam causaliter ab illis. Quod bene significat ibidem philosophous sub dens. Sedens enim & stans non dicuntur sine hoe. scilicet substantia. Igitur haec est causa essentiae cuiuslibet illorum: & illa sunt propter istud. Quid autem adducunt pro simili de extensione: Dicendum quod ma gis facit pro nobis. licet enim non sit extensio nisi sub quantitate: neque in accidentibus nisi quia sunt in quantitate: nihilominus tamen aliquid propriae extensionis habent materia & accidentia in natura & essentia sua: licet non nisi per extensionem quantitatis: quemadmodum materia sub quantitate habet partem iuxta partims: sicut & quantitas: & aliam & aliam partem quantitatis: & similiter accidens in quantitate existens, puta albedo, habet partem continue iuxta partem: & aliam & aliam partem sub alia & alia parte quantitatis. Quemadmodum ergo materia habet proprium esse: licet cum hoc esse quod ha bet a forma: quod quidem esse, proprium haberet si per virtutem diuinam existeret sine forma: & similiter accidentia proprium esse habent praeter esse illius in quo sunt: etiam per eundem modum quo diuersimode habent fundari in ente existente: diuersimode dicuntur esse & existere. Sed non ex hoc habetur quin habent pro pria esse diuersa: quibus diuersimode secundum se sunt atque existunt quo ad ipsorum essentias non comparatas ad substantiam: vt in ipsa fundatae: licet ista non habeant extra intellectum nisi fundata in substantia diuersimode. Quod vlterius arguitur: quod si plures sint formae simul in eodem: non habetur esse nisi per vltimam: verum est quo ad eius complementum quod communicat toti composito & materiae, vt dictum est: quid est idem cum esse subsistentiae rei. nihilominus tamen esse completum habetur per alias formas & etiam per materiam. Quid autem adiungit: quod aliae formae priores adueniente vltima desinunt dare esse: hoc impossibile est: sicut impossibile est quod ipsa essentia illarum sit & desinat esse essentia: quia in ipsa illarum essentia consistit ipsarum esse: quod quaelibet illarum pro modulo suo communicat composito & materiae. Vnde anima rationa lis non dat homini totum suum esse: sed solummodo complementum eius: & non sunt virtute praecedentia in completo sed in tota forma continente genus & singulas differentias tanquam differentes intentiones in se. Vnde nunquam ponimus in eodem duo esse essentiae: vnum completum & alterum incompletum. Ponimus tamen in eodem vt in homine, duo esse essentiae a duabus formis: quorum vnum est incompletum: alte rum vero complementum. Quid autem addunt: si in vno sunt duo esse: ille est duo existentes: Dicendum quod aliud est dicere duo existentes in masculino: aliud vero duae res existentes in foeminino: vel duo exi stentia in neutro genere. Nunc autem quod in masculino dicitur vnus existens vel duo existentes: haec denominatio non est nisi ab esse subsistentiae siue suppositi: quid non est nisi vnum in vno sicut praedictum est: vt nullo modo possint dici masculine duo entes vel duo existentes, nisi quorum sunt duo esse subsistentiae. In foeminino autem vel neutro quod dicitur vna res existens vel duae existentes: siue vnum existens & duo existentia: haec denominatio est ab esse existentiae simpliciter: quid secundum praedicta bene plurificatur in vno secundum suppositum. & ideo vnus secundum suppositum, & vnus existens masculine, bene dicitur duae res existentes foeminine, vel duo existentia in neutro: & hoc indifferenter in nobis propter materiam & formam: & in Christo propter eandem & propter deitatem: secundum quae in Christo sunt plura esse existentiae simpliciter: vt in foeminino possit dici plures res existentes: vel in neutro plura existentia: & vniuersaliter in quolibet toto habente plures partes. dicente Boe tio in libro de trinitate cap. iii. Vnumquidque habet esse suum ex his ex quibus est: & est hoc atque illud: vt cum terrenus homo constat ex anima & corpore: & anima & corpus est. Et hoc non solum quando sunt coniuncta quid contingit in omnibus hominibus: sed etiam quando sunt separata: quod ad minus contingit in Christo. dicen te Commen. super de duabus naturis, de humanitate Christi. Sicut anima hominis nunquam desinit esse gene re spiritus, nec corpus eius esse genere corpus: ita homo etsi remoto animae habitudesinat esse homo atque animal: nunquam tamen desinit esse corpus & spiritus. Quia si sic: tunc necessario habet esse vtriusque. Vnde super illud de trini. Boetii: Cnim terrenus homo constat ex anima & corpore: & anima & cor pus est. dicit Commen. Quicquid enim est esse cuiuslibet partis eius: etiam quod ex illa parte constat est esse. & infra. Itaque esse hominis non simplex atque solitarium. & infra super illud. In parte igitur non est id quod est. Commen. Aliud saltem est esse partis vnius a qua compositum aliquid est: & aliud alterius partis esse: a qua similiter ipsum compositum est. Quocirca illud vere est, in quo nullus essentiae est nune rus: quia nuiium in eo est aliud esse praeter id vnum quo solo est vere: vt deus vel eius diuinitas. & loquitur de esse eius absoluto. Et tamen licet Christus sic sit plura existentia propter essentias ex qui bus est: tamen non nisi vnus existens est secundum suppositum in masculino. Vnde non oportet dicere quod in Christo nuilum erit esse ab anima: ne si in ipso esset duplex esse, creatum & increatum, Christus non esset vnus existens: sed potius duo existentes & duo supposita. Si enim vt saluetur vnitas sup positi super duas naturas in Christo: oportet dicere quod in Christo non est nisi vnum esse: scilicet sup positi: & non aliud: cum illud esse non sit nisi respectiuum & ad aliud: sicut non est in deo supposi tum nisi relatiuum: neque in Christo: ergo etiam neque in deo ponendum esset aliquod esse absolutum a forma diuinae existentiae, quod commune sit tribus personis diuinis: & quodam modo communicatum Christo secundum humanitatem sub supposito verbi: sicut neque illi dicunt in Christo fore aliquod esse ab anima in composito ex anima et corpore: quid falsum est. Plane ergo patet esse falsum quod ille dicit in sua quaestione: formam non semper esse principium essendi. Oportet enim ponere in Christo hu manam naturam sine suo esse. aliter enim essent in ipso duae existentiae et duo existentes et duo sup posita: quod totum falsum est: vt patet ex dictis. Non enim possibilius est ponere formam existere in ma teria et non dare esse: quam ponere albedinem in corpore: et ipsam non dare corpori esse album. Sicut ergo contradictoria implicat qui dicit albedinem esse in corpore: et corpus per eam non esse album: sic contradictoria implicat qui dicit formam existere in materia: & compositum per eam non esse aut non existere. Non restat ergo nisi respondere ad secundum argumentum quo dicitur. Si essent plura esse simul in eodem: per ordinem se haberent: & vnum eorum esset perfectius altero, quod bene verum est: non tamen ex hoc sequitur vt concludit quod vnum participaret altero: quia nihil esse par ticipat nisi id in quo fundatur, quid est essentia rei. Cum ergo vnum esse non fundatur in altero: sed quod libet in essentia sibi subiecta: vt patet ex praedeterminatis: nullo modo ex positione quae ponit plura esse in eodem, sequitur quod ipsum esse aliquo participet. Vel aliter dicendum: quod licet esse secundum se non participet aliquo: tamen vt secundum illos ex esse & essentia sit vnum compositum: illud compositum participat esse secundo: & sic in illo composito participat eo esse illud primum, quod nuilum est in conueniens.
On this page