Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
Irca Secundum arguitur: quod operatio voluntatis sit propter operationem intellectus vt pro pter superius & principalius: & hoc ex ordine ipsarum potentiarum, quia appetitus naturalis est propter perfectionem rei naturalis secundum aliquid persectius & superius ipso appetitu, supposita natura rei in vtroque. Propter hoc enim graue supposita na tura eius appetit esse deorsum. ibi enim habet suam perfectionem in esse, & suam salutem. Similiter & appetitus animalis est propter perfectionem animalem quae est sensus vt propter aliquid perfectius eo, supposita natura. Consimiliter ergo voluntas & appetitus rationalis est propter perfectionem rationis quae est intellectus siue intelligere, vt propter aliquid perfectius, supposita natura intellectus & voluntatis. Item voluntas est potentia inferior intellectum: quia mouetur ab illo: mouens autem in eo quod huiusmodi: quia est in actum: est sub potiori ratione quam motum: quod inquam tum huiusmodi non est nisi in potentia tantum. & quod sic sit patet, quia voluntas per praesentiam intellectus existentis in actu vadit in actum: & per absentiam eius non vadit in actum. ergo &c. Item perfectior est operatio vt propter quam est alia, quae est circa subiectum vnitum operanti: quam circa non vnitum. amare potest esse circa subiectum non vnitum: non autem visio. ergo &c. Item si postmodum maneat amare circa subiectum vnitum non ex hoc est principalior operatio & perfectior: vt propter ipsum sit alia, postquam primo est respectum non vniti. quia etsi fides maneret in patria respectu vniti: non tamen esset principalior visione. consimiliter scientia rerum quae in propria natura earum habetur hic in via, licet maneat in patria: non tamen est principalior visione diuina. ergo &c. Item arguunt ex comparatione amicitiae ad alias virtutes. Eo enim quod semper est ad alias virtutes & in comparatione ad illas super quas fundatur vel quas sequitur numquam est principalior aliis: sed econuerso: quare similiter cum dilectio fundetur super cognitionem vel sequatur illam, numquam est principalior illa. Item secundum philosophum amicabilia ad alterum sunt propter amorem ad seipsum. Si ergo aliquis sit perfectus omnibus virtutibus: perfectior est in illo quod cognoscit se talem entem, quam quod velit siue eligat se talem esse. ergo si aliquis sit perfectus fine vltimo, perfectior est in illo quod cognoscat se talem entem quam quod velit se talem esse, primum fit actione intellectus: secundum actione voluntatis. perfectior ergo est operatio intellectus quam voluntatis. si ergo vna illarum est propter alteram: potius operatio voluntatis est propter operationem intellectus, quam econuerso.
CONtra. voluntas mouet se & alias potentias ad exercitium actus, quid autem mouet se, non mouet nisi propter perfectionem suam, quod enim mouet propter perfectionem alterius: mouetur principaliter ab illo qui principaliter intendit perfectionem alterius. ergo &c.
DIcunt aliqui quod actus voluntatis sit propter perfectionem intellectus: quoniam voluntas non mouetur in esse propter ipsam rim: sed propterrei ab intellectu consecutionem. Volo enim finm: sed non nisi vt videam ipsum. & principalius est videre quam velle siue appetere vt videatur: & perfectius attingitur finis actione intellectus quam voluntatis. Et est voluntas aliqualiter perfecta perfectione intellectus: & intellectu siue videre formaliter & finaliter adhaeremus deo non voluntate aut amore siue charitate. Charitas enim non est perfectissima virtus simpliciter: sed solum in merito ordinato ad praemium, & secundum statum viae: non autem in praemio & secundum statum patriae. Quia amor viae perfectior est cognitione viae: quae imperfecta est, eo quod est per fidem. Econuerso autem cognitio patriae perfectior est amore patriae. & hoc quemadmodum ad perfectionem scientiarum speculatiuarum perfectius iuuamur per logicam quam per geometriam, tamquam per eam quae perfectior est vt instrumentum ad acquirendum scientias speculatiuas, quam sit geometria: cum inter scientias speculatiuas perfectior sit geometria: eo quod est demonstratiua: quam logica. De praeminentia voluntatis & intellectus alibi satis diximus: determinam l do quod operatio voluntatis praeminet & principalior sit: ita quod si natura voluntatis sic in se perfecta esset: vt absque operatione intellectus posset in suam operationem: non esset vis intellectiua in natura: nisi ob dignitatem naturae voluntatis ipsa haberet illam vt ministram, praecedentem eius operationem: quemadmodum si rex temporalis esset tantae perfectionis vt per se posset in omnem suam operationem: nullo modo esset ei seruus nisi propter dignitatis eius exigentiam: secundum quod non ob aliud sunt cum deo angeli & singulae creaturae: & consisteret perfecta beatitudo in amare deum absque videre. quid non potest dici econtra. Etsi enim visio possit esse perfecta sine amore: non tamen in sola visione posset consistere perfecta beatitudo: quia perfecta beatitudo cum sit optimum omnium bonorum, non consistit nisi in actu perfectiore & me liore: qui est non videre sed amare. Melius enim esset deum amare non videndo, quam videre non amando: quia amare simpliciter melius est quam videre. quod probatur ex suis contrariis. Peius enim est ponendo hoc per impossibile) odire deum & videre, quam ignorare & diligere: sicut & simpliciter peius est deum odire quam ignorare. Illud autem secundum considerationem philosophi est melius, cuius contrarium siue oppositum est peius. Maiori enim bono maius malum per se & essentialiter opponitur. Quia ergo arguitur ex ordine potentiarum, quod operatio intellectus est superior & principalior: & quod propterea operatio voluntatis est propter operationem intellectus: quia appetitus omnis semper est pro pter perfectionem rei secundum aliquid supius quam sit operatio appetitus: Dicendum quod duplex est operatio appetitus. Vna quae consistit in desyderio non habiti: quae dicitur desiderare. Alia vero quae consistit in dilectio ne iam adepti: quae dicitur respectu voluntatis amare. De prima operatione procedit obiectio: & de illa verum est quod omnis operatio appetitus est propter persectionem rei appetentis secundum aliquid superius quam sit operatio appetitus. & hoc vel vt qua sicut superiori simpliciter perficitur: vel vt sine qua media perfe ctionem illius superioris non potest attingere. Et sic verum est quod appetitus grauis quo appetit moueri siue esse deorsum, est propter salutem solam quam habet in quiescendo deorsum. & appetitus sensitiuus animalium quo appetunt sentire delectabile, siue tenere ipsum, est propter esse eorum conseruationem ex fruitione ipsius. Et similiter appetitus intellectiuus rationalium quo appetunt videre beatificans bonum siue habere ipsum, est propter perfectum esse quod habent in eo per amorem adepti: ita quod sicut in graui appetitus essendi siue quiescendi deorsum non est nisi propter salutem suam quam habet ibidem: vt propter perfectionem rei appetentis secundum aliquid superius quam sit ipsa operatio appetendi: qua quidem perficitur vt superiore simpli citer: appetitus vero mouendi deorsum non est propter huiusmodi motum: nisi vt propter perfectionem: sine qua media non potest illam quietem deorsum, & salutem per illam attingere: sic & in animali appetitus habendi siue tenendi delectabile per fruitionem, puta in comedendo, non est nisi propter salutem suam qua conseruatur suum esse: vt propter perfectionem rei appetentis secundum aliquid superius quam sit ipsa operatio appetendi: qua perficitur vt superiore simpliciter. Appetitus vero sentiendi puta audituivisui vel odoratu non est propter huiusmodi sensum nisi vt propter perfectionem suam: sine qua media non potest appetens illud appetibile attingere: neque eius fruitionem, & per illam sui esse conseruationem. Vnde canis leporarius non appetit odoratum vel visum vel auditum leporis nisi vt per talem sensum medium dirigatur ad ipsum capiendum vt eum comedat, & ex hoc esse suum conseruet. Et consimiliter omnino est in rationalibus. Appetitus enim habendi siue tenendi summum bonum per frui tionem in amando, non est nisi propter salutem suam quam perficitur in illo: vt propter perfectionem rei appetentis secundum ali quid superius quam sit ipsa operatio appetendi: qua perficitur vt superiore simpliciter. Appetitus vero videndi illud non est propter huiusmodi videre nisi vt propter perfectionem sine qua media non potest appetens illud bonum perfe cte attingere: neque eius fruitionem: et per hoc suam in illo consummationem. Loquendo autem de secunda operatione appetitus, de qua obiectio non procedit: similiter verum est quod operatio appetitus est propter perfectionem rei appetentis secundum aliquid supius quam sit ipsa operatio appetentis. quia nulla operatio potest esse primum obiectum potentiae cuius est operatio. sed illa perfectio non consistit in aliqua alia operatione potentiae alterius ad quam ordinatur: sed in obiecto illius operationis. Et sic appetitus grauis in quiescendo deorsum non est nisi propter sui esse conseruationem per esse ibi et appetitus animalis in fruendo delectabili per comestionem: non est nisi propter conseruationem sui esse: et similiter appetitus. rationalis in volendo deum: non est nisi propter appetentis consummationem in esse dei: nec est aliquis talium appetituum principaliter propter aliquam aliam operationem. Ad secundum: quod voluntas est po tentia inferior & imperfectior quam intellectus: quia mouetur ab illo: Dicendum quod falsum est secundum praedetermina ta: nisi secundum modum congruentem naturae suae cui libere potest contraire, et quid arguitur quod sic: quia voluntas per praesentiam intellectus secundum actum sit in actum: et per absentiam non fit: Dicendum quod secundum praedicta verum est sicut causa sine qua non: non autem sicut causa propter quam sic.
AD tertium: quod visio non potest esse nisi cir ca obiectum sibi vnitum: sicut potest esse amor: ergo est perfectius & superius: Dicendum quod verum est inquan tum huiusmodi: quia talis amor non consistit nisi in operatione voluntatis imperfecta. Visio autem est operatio perfecta Inquantum tamen ambo sunt perfecta per vnionem circa obiectum, nihil impedit quin operatio amoris sit perfectior & superior. Quid arguitur vlterius contra hoc: quod amare ex eo quod postmodum manet non est ex hoc operatio perfectior, principalior, aut superior: sicut neque fides vel cognitio rerum in suo genere: Dicendum quod verum est si maneret absque alio modo vnitionis cum obiecto quam prius: sicut manet illa scientia: & sicut maneret fides. aliter enim non esset fides. Nunc autem postquam habet circa obiectum vnionem veriorem quam intellectus vt in sequenti quaestione videbitur: bene potest amare esse operatio superior perfectior. & principalior quam sit vi sio.
AD quartum: quod amicitia non potest esse principalis respectu aliarum virtutum: quia fundatur su per ipsas: ergo nec actio voluntatis: quia actio voluntatis fundatur super actionem intellectus: Dicendum quod immo secundum praedicta amicitia inquantum est pars iustitiae, & perficit omnium virtutum operationes: ipsa est principalis super omnes, & principalior pars iustitiae generalis non solum specialis: & non sunt aliae virtutes ei causa nisi sine qua non: sed ex propriis actionibus electiuis circa alias virtutes & carum operationes habet causari secundum praedictum modum.
AD quintum: quod perfectius est aliquem perfectum aliquo se cognoscere talem entem quam eligere siue velle talem esse: Dicendum quod reuera perfectius est scire talem enam tem in praesenti, quam velle se talem fore pro futuro: & etiam quam velle se pro futuro scire talem fore, multo ta men perfectius est velle se talem esse in praesenti quam scire se talem esse in praesenti: & etiam perfectius est velle pro praesenti se scire quod talis est in praesenti quam scire se talem esse in praesenti: & adhuc multo perfectius est vel le propter beatitudinem voluntatis quae consistit in actu amandi, se talem esse in praesenti: & etiam velle se sci re quod talis est in praesenti, quam velle se talem esse in praesenti absolute: & quam velle absolute pro praesenti quod talis est in praesenti: quare & multo fortius quam scire absolute quod talis est in praesenti. Perfectius est enim velle se esse perfectum virtutibus siue velle pro praesenti scire se esse talem propter beatitudinem: quam scire se vel esse perfectum absolute. Perfectius igitur est in proposito velle se esse siue velle scire se esse perfectum visione dei secundum intellectum propter eius fruitionem secundum voluntatem, quam scire se entem tale scilicet perfectum frui tione dei, & etiam quam scire se esse perfectum visione dei propter eius fruitionem: & etiam quam esse perfectum visione dei absolute: & quam scire se esse perfectum visione absolute. Vnde quid dictum est secundum illos in soluendo quod voluntas non est motus in rem propter ipsam: sed propter rei ab intellectum consecutionem: falsum est vt patet ex dictis. Item quod assumitur quod intellectu perfectius attingitur finis: et ideo voluntas aliqualiter perficitur perfectione intellectus: totum falsum est: vt patebit ex sequenti quaestione. Falsum est etiam quod non formaliter adhaeremus deo voluntate sed intellectum: & quod charitas non sit suprema virtus nisi in via & in merito respectu praemii: quid aperte falsum est. Hugo enim de sancto Victore sup. vi. c. caele. hierarchiae quaerens de nomine Seraphin quare ab incendio charitatis denominatur, dicit. sic. Fieri potest vt licet omnia virtutum dona superiores ordines excellentius possident: ab his tamen quae inter virtutum dona sublimiora solum cognominationem trahant. Scimus enim de scriptura quod inter omnia virtutum dona charitas excellit. Propter quod consequens erat vt ille ordo qui omnium eminentissimus est: a charitate so la sumeret singularem in sui discretione appellationem, quia enim cognitio veritatis post amorem, proxima dignitate cognoscitur: idcirco ab ipsa qui dignitate secundi sunt post primos angelici spiritus cognoscuntur: Ecce quod non loquitur de charitate amore & cognitione siue visione nisi patriae. Angeli enim non sunt viatores: de quorum charitate, amore, cognitione, visione, ista dicit: & tamen charitatem caeteris donis pro sta tu patriae praefert & amorem cognitioni. Vnde non est simile de iuuamento per logicam ad scientias demon stratiuas: & per charitatem ad visionem: nisi illa esset de numero illarum, sicut charitas est de nu mero supremorum donorum. tunc enim logica esset perfectior caeteris scientiis demonstratiuis sicut & charitas caeteris donis.
On this page