Quaestio 15
Quaestio 15
CIrca Tertium arguitur: quod magis vnitur intellectus intellecto quam voluntas volito: sic. quia ex illis sit magis vnum. Intellectus enim vnitur cum intellecto per modum informantis: volitum autem voluntati non nisi per modum terminantis. & plus vnitur rei quod ipsam informat ab intra quam quid ipsam tantum terminat: quasi ab extra.
CONTRA. vnio voluntatis cum volito realis est. Vnio vero intellectus cum intellecto est secundum rationem tantum. Probatio. quia obiectum voluntatis habet rationem boni: quae realis est. Obiectum autem intellectus habet rationem veri: quae non nisi secundum rationem est solum: quia bonum & malum sunt in rebus: verum autem & falsum nisi in anima & in consi dleratione, vt dicitur. vi. Metaph. Dicunt aliqui quod idem est obiectum voluntatis & intellectus differens ratione tantum, quia est obiectum intellectus vt est quiditas realis secundum se, est vero obiectum voluntatis vt est bonum apprhensum secundum quod apprihensum. et ita vt est quid rationis. non enim vult voluntas rem nisi secundum quod cognitum quid est. Intellectus autem intelligit rem secundum quod secundum se aliquid est. Maior est autem vnio cum obiecto aliquo inquantum est reale quid: quam inquantum est quid secundum rationem tantum. Quod non oportet: quoniam idem obiectum vtriusque est secundum quod est aliquid reale. Ratio enim veri & ratio boni non sunt obiecta intellectus & voluntatis: sed res ipsa sub ratione veri est obiectum intellectus: sub ratione autem boni, voluntatis. quamuis propterea dicitur coniter quod verum est obiectum intellectus: bonum autem voluntatis.- Quomodo autem maior est vnio voluntatis cum volito quam intellectus cum intellecto, alibi satis declaraui: nec oportet repetere: quia nihil noui audiui in contrarium nisi iam tacta: praeter vnum: videlicet quod illud dictum Hugonis super. vii. cael. hierarchiae. Intrat dilectio vbi scientia foris est, intelligitur de dilectione viae non patriae: quid falsum est. Hoc enim dicit ostendendo in seraphin propriam beatitudinem diuinae participationis ex eius nomine dicens sic. Ignem amoris concipiendo & praebendo calefacientes nominantur: nam quia in vnoquoque ordine discretio nominis singularem quandam ac, propriam notat habitudinis diuinae per ticipationem ex substantia sua probat dicens. Mobile enim semper eorum circa diuina & incessabile & calidum & acutum & semper fluidum &c. Vbi super illud acutum, dicit sic. Signat acutum impetum quendam amoris ferentis se in amatum: & intrantis & penetrantis in ipsum. Amor enim vnum. te facere vult cum ipso. & infra. Dilectio supereminet scientiae: & maior est intelligentia. Plus enim diligitur quam intelligitur: & intrat dilectio & appropinquat vbique: scientia foris est: nec dissimulare valens quousque ad amatum perueniat: & eoipso amplius adhuc sitiens intrare in ipsum & esse cum ipso: & tam, propinque, vt si fieri possit, hoc idem cum ipso sit ipse. Ecce quam aperte vbique loquitur de amore & scientia patriae circa angelos contemplatores, qui nullo modo sunt viatores. Quod arguitur primo: quod maior est vnio cum illo quod se habet per modum informantis, quam cum illo quod se habet per modum terminantis tantum: Dicendum quod verum est quando terminans est terminans tantum: sic quod maneat extra terminatum: & econuerso, quemadmodum radius terminatur ad parietem vnde reflectitur. Quando vero terminans non est terminans tantum, sed terminatum recipitur in terminante per transformationem aliqualem in ipsum terminans: tunc quanto magis tendit in idipsum transformatio quod informat: tanto maior est vnio rei cum eo in quid transformatur: quam cum eo quid ipsum informat. quae transformatio fit voluntatis in volitum per hoc quod sua actione amandi vergit & mouetur in ipsum. Amor enim secundum Dionysium est virtus vnitiua & transformatiua secundum quod alibi declarauimus. Idcirco simpliciter magis vnitur voluntas cum suo obiecto quam intellectus cum suo.
NIhilominus tamen respondendum est ad rationem contrariam. Licet enim nititur hoc probare: hoc tamen non facit bono modo. Cum enim dicitur quod vnio voluntatis est secundum rationem tantum: non est verum. immo (ut dictum est) est: realis licet sub ratione veri: quae sumitur ex ordine quodam ad intellectum vt alibi declarauimus. Similiter quod dicunt aliqui: quod bonum est obiectum voluntatis vt est quid rationis: quia non nisi vt est cognitum in ratione: Dicendum quod verum esset si cognitio siue ratio cognoscendi aut essendi in cognitione esset propria ratio secundum quam esset obiectum voluntatis: sicut verum est ratio secundum quam res est obiectum intellectus. Sed non est ita: quoniam res est per se obiectum voluntatis vt habet rationem boni: licet non absque hoc quod est in intellectu. vnde voluntas tantum fertur in realitatem boni cogniti quantum ferretur in ipsum si posset ferri in ipsum absque omni cognitione praeuia.
On this page