Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
Equuntur pertinentia ad intellectum & voluntatem. Et erant tria. Quorum primum pertinet ad substantiam ipsorum: vtrum scilicet ratione dictante aliquid fa ciendum pro aliqua hora, voluntas possit illud non velle. Secundum vero pertinet ad ordinem illorum actuum inter se, vtrum scilicet operatio voluntatis sit finaliter propter operationem intellectus, vel econuerso. Tertium vero pertinet ad efficaciam illorum actuum circa sua obiecta, vtrum scilicet magis iuua tur voluntas volito, an intellectus intellecto.
CIRca primum arguitur, quod ratione dictante aliquid faciendum, voluntas pro hora illud non potest non velle. quia voluntas naturaliter sequitur co gnitionem. & in eis quae sese sequuntur ordine naturali, semper primum est causa posterioris. ergo &c.
ITEM praesente obiecto habente rationem omnis boni simpliciter, non potest illud non velle. ergo nec habens rationem boni parti cularis pro hora.
CONtra. tunc voluntas in actione illa volendi non esset magis libera quam appetitus sensitiuus. DIcunt aliqui sequentes philosophum: quod incontinens se habet in hora passionis intensae sicut se habet intenperatus omni tempore. Intemperatus enim sicut est in errore continuo iudicando oppositum principii: vt quod fornicari sit bonum: sic (ut dicunt) incontinens in errore est iudicando idem in hora pro qua voluntas vult illud quod ante noluit: ita quod pro hora illa non potest illud non velle quid ratio tunc dictat esse faciendum: licet prius potuit non velle quando dictauit oppositum, & postea poterit cum oppositum dictauerit, cessante passione. Et est dictum istud plane contra illum articulum tertium damnatum, tactum in quaestionibus praeceden tibus: qui ponit: Quia manente scientia recta & passione voluntas non possit in oppositum, error. Non solum dico manente vsque ad horam in qua vult oppositum: sed etiam simul in ipsa hora & post similiter: vt habitum est supra: vt sic stante scientia secundum actum & in particulari recta & passione, voluntas possit in oppositum. Sed quomodo tunc potest esse vera illa propositio magistralis. Non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione: & hoc simul tempore quicquid sit de causalitate: Et est dicendum secundum supius dicta: quod licet non dicatur proprie error in ratione quousque iudicet oppositum principii: & per hoc omnino corrumpatur per excaecationem: omnis tamen rationis obscuratio siue offuscatio qua in suo iudicio recto quoquo modo debilitatur secundum praedictum modum supra: largo modo potest dici error: quia est via & dispositio ad errorem. Et similiter licet rectitudo potest dici esse in ratione quousque corrumpitur per errorem, proprie dictum: non tamen est in statu perfectissimo rectitudinis dum in aliquo ratio est offuscata. Quia si intentio articuli sit: quod scientia manente recta cum immunitate ab obscuratione & errore vtroque modo, qua volum tas inficitur malitia, non sit necesse rationem in aliquo obscurari aut debilitari in suo iudicio recto: vt non statim peccatum in voluntate sequatur poena peccati in ratione: non video quomodo illa propositio pote rit stare cum dicto articulo. Sed non puto sic intelligi articulum propter praedictas auctoritates psalmi & ea rum expositiones: vt voluntate agente contra scientiam per tempus praecedens omnino rectam absque omni obnubilatione: ipsa scientia maneat in apice illius rectitudinis in hora qua voluntas agit contrarium: sed quod ipsa maneat non corrupta contraria opinione: licet offuscata, quae offuscatio largo nomine secundum praedicta error potest dici. Nisi forte dicamus quod illud instans in quo primo est malitia in voluntate, diuidatur in duo signa: ita quod in posteriore sequatur aliqua obnubilatio rationis: & in priore fiat malitia in voluntate: & simul in illo signo maneat recta ratio absque omni obscuratione, & sicut per totum tempus praecedens: quia ipsa non repugnat omnino voluntati contrariae: nisi quatenus obscuratio rationis necessario sequitur malitiam voluntatis vt effectus suam per se causam. & sic articulus intelligatur quod manente scientia in apice rectitudinis pro signo priore, sciens potest velle contrarium pro eodem signo: Propositio vero magi strorum intelligatur quod si est malitia in voluntate, pro eodem instanti secundum rem, licet pro signo posteriore, est error in ratione scilicet alicuius obscurationis causatae a malitia voluntatis. Et sic aestimo intellexisse magi stros nomine erroris quando iudicabant quod illa propositio potest concedi: non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione. An sic possit dici exponendo intentionem articuli de scientiae manentis rectitudine: non tamen in perfectissimo statu rectitudinis quae opponitur errori proprie dicto: qui non est sine corruptione principii in ratione: & propositionem magistrorum de scientiae manentis rectitudine in perfectissimo statu rectitudinis quae opponitur errori large accepto nomine erroris: qui est sine corruptione principii in ratione: licet sit sub aliqua debilitatione per rationis obscurationem: diligens inuestigator iudicet: quia nec verbaliter contra articulum aliquid dicere praesumo, qualiscumque sit intellectus eius. Caetera autem quae pertinent ad difficultatem quaestionis propositae quantum mihi sufficiens visum est, prosecutus sum. Vnde secundum praedicta concedendum est obiectum vltimum. Quid vero primo obiicitur: quod ratio naturaliter prior est voluntate: ergo ratio suo actu naturaliter prior est voluntate: ergo ratio suo actu est causa actus volendi vt voluntas non possit non velle id quid dictat: Dicendum quod licet praecedat: non tamen aliter est causa quam sine qua non quemadmodum & sensus in nobis naturaliter prior est intellectum: non tamen actus sentiendi est causa actus intelligendi nisi sine qua non. Et similiter in brutis sensus praecedit appetitum: non tamen est causa nisi sine qua non praeter hoc quod in brutis post sensum necessario sequitur passio quae necessario impellit appetitum. In homine autem non necessario ad intellectum sequitur voluntas: neque intellectus ad potentiam sensus.
AD secundum: quod praesente obiecto habente rationem omnis boni non potest illud non velle: ergo & praesente obiecto habente rationem boni particularis, saltem pro hora non potest non velle illud: Dicendum quod non est simile. quoniam obiectum extra habens rationem omnis boni, non est bonum quid quaerat voluntas: propter quod necessi tate immutabilitatis, libere tamen, seipsum mouet in illud. Obiectum vero habens rationem boni particularis iudicati prohora est aliquid quid quaerat voluntas: propter quod non immutabiliter voluntas se mouet in il lud. Sic enim proponit sub ratione particularis boni: et si iudicat bonum simpliciter pro hora: ostendit tamen necessario illud in quo est defectus alicuius boni: propter quem defectum voluntas sua libertate potest ab illo resilire: licet non moueatur per appetitum ad aliquod aliud: quia sibi forte nullum est ostensum. Vnde si pro hora non potest cum effectum non velle illud aut velle eius contrarium: hoc non est propter aliquam necessitatem quam scientia imponit voluntati: sed solum propter incompossibilitatem contradictoriorum vel contrariorum circa idem in eadem hora indiuisibili, vt patet ex supra dictis.
On this page