Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

CIrca Secundum arguitur: quod non licet repellere iniuriam per potentiam principum, sic. quia Matthi. v. dicitur. Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam. est ergo doctrina Christi quod iniuriatores sustinendi sunt: & hoc non faciunt repellentes iniuriam sibi factam per potentiam principum: quare faciunt contra doctrinam Christi. ergo &c.

CONtra. illud est licitum sine quo non potest haberi pax. Iniuriati autem pacem non haberent in ecclesia nisi per potentiam principum iniuriae repellerentur. ergo licitum est eas sic repellere.

DIcendum quod circa tolerantiam iniuriarum in passo iniuriam est considerare animum passi iniuriam dupliciter: & in ordine ad ipsas iniurias: & in ordine ad inferentem iniurias. In ordine primo debet iniuriam passus habere patientiam in tolerando: & animum habere paratum ad ampliora si oporteat tolerandum, potius quam expetat per se vindictam. Iuxta illud Matilsoscae. v. Qui te percusserit in vnam maxillam: praebe ei & alteramd est paratus esto ad praebendum per tolerantiam pacificam si necesse fuerit. In ordine vero secundo debet iniuriam passus primo miti animo reatum iniuriae ex corde dimittere. Iuxta illud Mateosoen. vi. Dimitte nobis debita nostra sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Per quod ab animo remouetur libido vindictae: quam nullo modo vel per seipsum vel per alium debet expetere. hoc enim malorum est: Vnde Augustinus super illud psalila. cviii. Pro eo vt me diligerent detrahebant mihi. dicit sic. Reddere malum pro malis habeant vel mali vel mediocriter mali & mediocriter boni vsqueadeo quod lex eis dederit vlciscendi modum: oculum pro oculo: dentem pro dente. Quae si dici potest, iniustorum iustitia est: non quia iniquum est vt recipiat quisque quod fecerit: alioquin nequaquam lex illud constitueret: sed quia vlciscendi libido vitiosa est: magisque ad iudicem pertinet: inter alios haec discernere: quam bonum hominem sibi expetere. Dimisso autem reatu iniuriae & libidine vindictae omnino repulsa a corde, secundo debet ad iniuriatoris correctionem labora re: & ne insolentior fiat iniuriator, & iustitia aequitatis inter eos fiat: emendam & satisfactionem expete re. quia vt dicit Augustinus ad Marcellum, et habetur. xxiii. q. v. Prodest. Hoc solum bene agitur: vt vita hominum corrigatur. Glos. Siue per verba, siue per pecuniam, siue alio modo non refert. Sed talis emenda expetenda est per iudicem ecclesiasticum siue saecularem: quia vt dicit Leo papa ibidem: res omnes tutae aliter esse non possunt: nisi regia & sacerdotalis defendat auctoritas. Item Augustinus ad Macedonium. & habetur ibidem. Non frustra instituta sunt potestas regis: ius agnitoris: vngulae carnificis: arma militis: disciplina dominantis: seueritas etiam boni patris. habent omnia ista modos suos: causas: rationes: vtilitates. Haec cum timentur, & mali coercentur, & boni quieti inter malos viuunt. Sed primo super hoc requirendus est praecipue a viris ecclesiasticis iudex ecclesiasticus: & deinde si corrigere non valetiniuriantem, iudex saecula ris. Vnde vt Isido. ibidem. Principes saeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent: vt per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant: caeterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent nisi vt quod non praeualent sacerdotes efficere per doctrinae sermonem: potestas hoc impetret per disciplinae ter rorem. Quia si iudex defecerit, vt celerem emendam per ipsum habere non possit: tunc expectandum est iudicium dei. de quo in psalils. cxlv. Faciet iudicium iniuriam patientibus. Augustinus id est vindicabit iniuriam accipientes: & puniet iniuriosos. Nec amplius causa coram iudice terreno prosequenda est. Aliter enim vt dicit Augustinus ibidem, statim ad te procedit vox apostolica & dicit tibi. lam quidem omnino delictum est: quia iudicia habetis vobiscum, quare non magis patimini iniquitatem: quaere non iniuriam patimini:s Corripit homines quia non patiuntur iniuriam: cumque sic quisque passus fuerit iniuriam: nec iniuriatus pancem cum iniuriatore poterit habere: tunc demum vtendum est consilio Christi. Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate fugite in aliam. Quia si non poterit effugere corpore, fugiat animo: ne mente coinquinetur ex malorum contubernio. dicente Augustino super illud psal. lxvii. Non me demergat tempestas aquae. Quibus dictum est: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate fugite in aliam: hoc eis dictum est vt nec carne haererent nec spiritu. Non enim appetendum est vt haereamus vel carne: sed quantum possumus vitare debemus. Si vero haeserimus, & in manus peccatorum venerimus: iam corpore haesimus: fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari vt non haereamus. i. non consentiamus. Sic ergo dico: quod seruato praescripto ordine bene licet repellere iniuriam per potentiam principum: & iniquum esset non repellere si possibile esset. Et secundum hoc concedenda est ratio secunda.

AD rationem primam in contrarium: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam: Dicendum secundum iam dicta, quod hoc intelligitur in casu: quando iudex idoneus ad repellendas iniurias oppressorum haberi non potest. Regulariter tamen fugere non debet negligendo emendam expetere & in iuriatoris correctionem, si iudex ad hoc idoneus haberi possit. Explicitum est Decimum Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17