Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

SEquuntur quaesita pertinentia ad quaedam genera hominum specialiter. Et erant duo. Vnum pertinens ad doctores: vtrum. scilicet doctor siue magister determinans quaestiones siue exponens scripturas publice peccet mortaliter non explicando veritatem quam nouit. Alterum vero ad principes: vtrum. scilicet liceat oppressos reprimere iniuriam suam per potentiam principum.

CIRca primum arguitur quod peccet mortaliter: quia talis doctor ex officio assumpto obligatur ad veritatem dilucidandum: cuius dilucidatio nec propter scandalum dimittenda est. dicente Gregorio super Eze. Si de veritate scandalum surgit: vtilius est nasci scandalum quam veritas subticeatur. ergo &c.

CONtra. veritas vitae in reprehendendo vitia quandoque est dimittenda: ne scilicet reprehensus deterior fiat: et similiter veritas iustitiae in de licta puniendo. dicente Augustino ad Parmenianum. Si periculum schismatis timetur: punitio iustitiae est dimittenda. Similiter ergo & veritas doctrinae aliquando est omittenda & non dicenda, non ergo semper peccat mortaliter subticens eam.

DIcendum ad hoc quod secundum Augustinum super illud psal. v. Perdes omnes qui loquuntur mendacium: aliud est mentiri: aliud verum occultare. Manifestum est autem non esse culpam quandoque verum occultare. Falsum autem dicere non inuenitur esse concessum. Veruntamen distinguendum est de veritate. Est enim quaedam veritas ad dicendum opportuna: qua. scilicet nouit doctor esse vtilem, fructuosam, atque expedientem audientibus. Et est alia veritas ad dicendum perniciosa qua. scilicet nouit doctor esse in grauamen & nocumentum audientium. Loquendo ergo de prima veritate dico quod doctor tenetur eam prout melius nouerit & poterit explicare. Ad instructio nem enim audientium debet doctoris officium exerceri: & non gratia alicuius priuati commodi. dicente Augustino super illud psal. cxxxix. Vir linguosus non dirigetur in terra. Qualis debet esse seruus dei: vt magis appetat audire quam dicere: et si fieri potest cupiat non habere necessitatem loquendi & dicendi & docendi: gaudium taciturnitatis intus habeat in voluntate: vocen doctrinae in necessitate, quando enim opus est rectae doctrinae: quando pateris imperitum: quando pateris indoctum. si semper te delectat docere, semper vis imperitum habere quem doceas. Si autem beneuolus es & vis omnes doctos esse: non vis semper habere quos doceas. Doctor ergo officium doctoris non debet assumere nisi propter imperitos: vt quam citius poterit eos peritos faciat: & a docendo cesset: quod nullatenus potest facere nisi veritatis quam nouit dilucidatione. Quam si non prout nouit dilucidat: sed per ambages procedit: & non quae sentit proponit: sed aliena: Dico quod quantum est de se & ex officio suo auditores imperitos manere cupit: & officium docendi non ex necessitate sed ex voluntate exercet. Et ideo vt puto mortaliter peccat siue timore siue odio ad talem veritatem sic celandam perducatur: non solum in veritatem sic subticendo: sed etiam in officium doctoris assumendo, si tali intentione officium assumat qualicunque modo. & non solum ipse: sed quicunque sunt eius promotores, instiga- tores & fautores in hoc. Et hoc maxime quando doctor nouit veritatis dilucidationem communi populo profuturam, & eius occultationem damnosam, praecipue in arduis quaestionibus in quibus periculum vertitur: ad quas arguendo pro & contra, quasi puteum abyssi aperit, & veritatem non explicando ipsum non claudit. Propter quod reus est sanguinis illius qui occasione tali in ipsum per errorem cadit. Quia si veritatem sic occultare crimen est: quantum ergo crimen est falsitatem pro veritate scienter propinare: Loquendo autem de veritate secundo modo: illam potest & debet auditoribus celare. et hoc siue fuerit in grauamen: eo quod non sint aliqui auditorum eius capaces: & dicere apud se illud loam. xvi. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo: siue fuerit in nocumentum audientium. Audientium intelligo non tam praesentium quam etiam illorum ad quos per audientes doctrina illa poterit peruenire: Et hoc quemadmodum Augustinus vbi supra declarat in exemplo. Si quis quaeratur ad mortem: iustus paratus debet esse verum occultare non falsum dicere: vt neque prodat neque mentiatur, ne occidat animam suam.

PER hoc patent obiecta: Dicendo quod dilucidatio veritatis opportunae quae si non fieret periculum posset imminere publicum, non est dimittenda propter scandalum: quia propter talem veritatem non scandalizantur nisi mali. quibus huiusmodi veritas est odiosa, quem admodum scandalizati sunt Iudaei pro dilucidatione veritatis in doctrina Christi. de quibus dixit Christus. Caeci sunt ducesque caecorum. Veritas tamen non opportuna propter alias causas bene dimittenda est: vt patet ex dictis: & secundum quod procedit obiectio in contrarium: quae secundum hoc concedenda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16