Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
CIrca secundum arguebaturi quod deus posset aliquid facere quod nullo modo deceret eum facere: primo ex parte factibilis sic, Deus potest facere plures angelos sub vna specie, quia contrarium est articulus damnatus: quid tamen nullo modo decet deum facere: quia illud repugnaret perfectioni angelicae qua tota species in vnico indi uiduo potest perpetuari. Plurificatio enim indiuiduorum non est nisi propter imperfe ctionem eius quod non potest perpetuari in vnico indiuiduo: vt patet in hominibus. ergo &c. Secundo ex parte factibilis & facientis simul, sic. Factum a deo factum est meliori modo quo potest fieri secundum rectam rationem: vt patet per Augustinus qui dicit. iii. de libe. arbi. cap. vii. Credit humana anima deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognouit i etiansi hoc in rebus factis non videt.
CNeque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare quod creaturae artificem fugerit) quare etsi caelum oculis videre non posset: & tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisa se colligeret, credere debuit factum esse quamuis id oculis non videret. Quare quod a deo factum est, me liori modo factum est quo potest fieri simpliciter. quia quid est melius simpliciter, est melius secundum rectam rationem: cuius contrarium nullo modo decet: & tamen posset illud facere: quia quod deus fa cit optimo modo potest facere modo minus bono tantum. ergo &c.
CONtra, quod non decet deum incom ueniens est deum facere: quia omne indecens est inconueniens: minimum autem indecens in deo ma ximum est impossibile. secundum Anseius in libro cur deus homo, pri. cap. xx. ergo &c.
DICENDVM ad hoc, quod secundum Tullium in primo de officiis, de officio duplex est quaestio. Vna pertinens ad finem: & est de bono & eius opposito quod est malum: vtrum scilicet quod propositum est sit bonum an malum: & duobus bonis propositis, vtrum illorum sit melius. Altera pertinens ad ea quae sunt ad finem: & est duplex quaestio: vna am scilicet factum vel faciendum sit honestum an turpe: & duobus honestis propositis vtrum illorum sit honestius: altera an factum vel faciendum sit vtile an inutile: & duobus vtilibus propo sitis, vtrum illorum sit vtilius. vt sint tria de quibus sit omnis quaestio in agibilibus & factibilibus quae sunt bonum, honestum, & vtile: quae sunt eadem cum illis, licens, decens, & expediens. Omne enim licens ex sua natura est bonum & econtrario: & omne decens est honestum & econtrario: & omne vtile est expediens, & econtrario. Omne autem decens siue honestum & omne vtile siue expediens est bonum: sed non econuerso. Aliqua enim ex se bona sunt & licita, quae tamen nec honesta sunt nec vtilia. Omnia enim mihi licentidicit Apostolus: sed non omnia expediunt: & vere addi potest: neque hone sta sunt. Sed de vtili & honesto dubitatio est an omne vtile sit honestum & econuerso. de honesto autem determinat Tullius quod conflatur ex quatuor virtutibus cardinalibus. In omnibus enim operi bus virtutum consistit honestum: & quod ideo omne quod est vtile simpliciter ex natura sua: quia virtus consona est naturae est honestum, & econuerso. Non sic autem de vtili ex tempore quod appellatur commodum: quod in malis solummodo pugnat cum honesto. Quod enim est turpe, licet sit vtile, ne quaquam est eligendum: quia hoc secundum rectam rationem fieri non potest. quare cum deus nihil agit propter vtile commodum: & omnia secundum rectam rationem: in dei opere idem sunt bonum honestum & expediens. Quare, quia deus nullo modo potest facere quid non est bonum & expediens, nul lo modo potest facere quid non est decens siue decorum aut honestum. Verum ad clariorem huius intellectum habendum, Sciendum quod factum aliquod dicitur honestum siue decens ex duplici ordine. Primo ex ordine quem habet ad facientis: secundo ex ordine ad aliud factum. Secundum primum ordinem bonus & sapiens nunquam facit nisi quod statum eius decet & honestum sit facere: & nunquam facit quod non decet statum suum: quia illud est indecens statui suo. Vnde quia regem non decet intrare cauponam & ganeam cum scurris & caeteris vilibus hominibus, rex sapiens hoc nunquam faceret. Et secundum istum modum deus, quia est optimus & sapientissimus, nec facit nec potest facere aliquid quod non decet eum facere. Et de tali modo proprie proposita est quaestio. Secundum ordinem secundum aliquid dicitur decens siue honestum dupliciter, quid patet ex eius contrario, quod est indecens siue in- honestum. Quia vno modo dicitur inhonestum vel indecens secundum ordinem aliquem particularem ad aliquam causam particularem, & ad facta aliqua particularia. Alio modo secundum ordinem vni uersalem ad aliquam causam vniuersalem: & vniuersaliter ad omnia alia. Primo modo inhonestum est aliquod malum poenae, puta quod aliquis sit caecus: vt erat ille de quo est sermo loan. ix. indecens est & inhonestum in ordine ad merita eius: quia vt ibidem dicitur, nec ipse nec parentes eius meruerunt vt caecus nasceretur. Similiter indecens est in ordine ad persectionem aliorum sensuum in illo: quemadmodum indecens esset quod patibulum latronum statueretur in medio foro ciuitatis, vbi nihil mali de meruerunt ciues, aut maiores eorum. Decens autem est quod stet extra ciuitatem ad suspendendum la trones. Et consimiliter decens est quod quandoque per publicam iustitiam excaecetur id meritus. Secundo modo nihil est inhonestum nisi malum culpae. Nullum enim malum poenae contingit in particulari quod non congruit vniuerso, & est eius causa rationabilis & certa, quamuis nobis incognita multotiens. & sic decens & honestum fuit quod ille caecus nasceretur loan. ix. quia ex hoc est quiddam decens & honestum ortum scilicet dei glorificatio, vt ibidem dicitur. De illo ergo quod est indecens isto secundo modo: dico quod deus non potest facere quod non decet ipsum facere, sicut nullo modo potest pec care. Et positio illorum implicare videtur quod hoc quod est facere angelum imperfectum sit tale indecens. De illo autem quod est indecens primo modo quod tamen decens est & honestum per oppositionem ad indecens secundo modo: Dico quod deus potest facere quod est indecens: non tamen sub ratione illa qua est indecens, aspiciendo ad ordinem & causam particularim: sed sub ratione qua est decens aspiciendo ad ordinem vniuersalem & causam superiorem & vniuersalm: secundum quem modum alias declarauimus quomodo deus erat causa caecitatis & mali poenae in illo caeco nato: & quid sic erat decens, licet secundum alium ordinem indecens, bene deum decuit facere non secundum quod erat indecens sed solum secundum quod erat decens. Et sic absolute dico: quod deus nullo modo potest facere aliquid quod nullo modo & secundum nuilum ordinem deceret eum facere: immo quicqnid facit decet eum facere: & quicquid facere potest, si faceret, deceret eum facere, & non nisi secundum ordinem decentem faceret. Vnde si potest deus Petrum damnare & ludam saluare de potentia absoluta, hoc non est nisi quia deceret eum facere hoc secundum ordinem aliquem iustitiae si faceret, nec aliter posset illud facere. Et sic nihil potest deus facere de potentia absoluta, quin illud potest facere de potentia ordinata: licet secundum alium ordinem quam sit ille propter quem dimittit illud facere: ita tamen quod semper facit quod melius & rationabilius est aspiciendo ad totum ordinem vniuersi, secundum quem multa non facit quae posset facere. Ex quo patet quod valde inconueniens est dicere quod deus pos set plures angelos facere sub eadem specie secundum dictum modum, quos tamen non facit, quia non decet eum illos facere. Si autem intelligatur quod potest illos facere: & absolute quod secundum nuilum ordinem omnino decet eum illos facere, simpliciter falsum est & erroneum. Si vero intelligatur quod potest illos facere quod tamen deceret eum facere eos secundum aliquem ordinem si illos facit: sed quod non facit hoc est quia secundum alium ordinem conuenientiorem non decet eum illos facere, nec decuit eum illos fecisse, bene debet concedi. Sed vtrum iam fecerit plures sub eadem specie, an tantum singulos sub singulis speciebus, vt sint tot species angelorum quot sunt angeli: an sint plures sub vna specie, an omnes eiusdem speciei: de hoc nihil ad praesens: sed an possibile sit plures fieri sub eadem specie semper tamen secundum esse perfectius & imperfectius iuxta praedictum modum in quaestione praecedenti an secundum aequalem perfectionem ipsius esse: de hoc similiter nihil ad praesens plus quam iam dictum est. Concedenda est ergo ratio vltima probans quod deus nihil potest facere quod nullo modo deceret ipsum facere. Ad primum in oppositum: quod repugnat perfectioni angelorum facere plures sub eadem specie: dicendum secundum praedicta in praecedente quaestione quod falsum est quid assumit: & ad illius probationemi quod plurificatio indiuiduorum sub eadem specie non est nisi propter ipsius speciei imperfectionem: dicendum quod plurificatio indiuiduorum sub eadem specieiduo respicit scilicet & pluralitatem multitudinis ex parte speciei, & modum multiplicandi ex parte actus, quo multiplicantur. Quo ad primum dico quod non est nisi propter perfectionem formae speciei. Quo ad secundum dico quod plurifica tio per actionem alterius: vt per creationem, nullo modo repugnat perfectioni speciei: immo hoc est de eius perfectione: plurificatio autem eius per actionem propriam scilicet per generationem non est sine aliqua perfectione speciei, qua scilicet nopotest plurificari in vno secundum numerum. vt procedit obiectio: non tamen est ipsa plurificatio effectiue propter illam imperfectionem, sicut nec ipsa generatio simpliciter, sed potius propter perfectionem: perfectionis enim est generare & perfectorum tantum licet generare in aliena materia sit imperfectionis: sed hoc non propter ipsum generare, sed pro pter ipsum aliud generatum & alienam materiam: secundum quod amplius declarauimus hoc loquen- do de generatione in diuinis. Ad secundum: quod factum a deo factum est meliori modo quo fieri potest: dicendum quod verum est aspiciendo ad totum ordinem qui nunc est in rebus. Et quod assumitur: quod contrarium illius nullo modo decet, dicendum quod verum est secundum illum ordinem qui nunc est: si tamen potest illud facere & faceret secundum alium ordinem esset decens & melius quam non facere. Nihil enim omnino potest fieri in rerum natura quod cadit extra ordinem diuinae sapientiae atque iustitiae omnino.
On this page