Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
CIrca tertium arguebatur quod in creato constante ex materia & forma educibili de potentia materiae verius & principalius dicatur creari forma quam materia: quia creatio est mutatio ad esse. quod ergo verius per creationem recipit esse debet dici verius creari: sed forma est huiusmodi, quia verius & principalius habet es se quam materia secundum Philosophum. vii. Metaphysi. ergo &c. Contra, proprium est creationis respectu mutationum aliarum quod producat aliquid de nihilo nihil praesupponendo: quod ergo de nihilo omnino producitur minus praesupponendo aliquid, verius & principalius debet dici creari: materia est huiusmodi respectu formae: quia forma materialis in suo esse quod recipit naturaliter praesupponit materiam ordine quodam naturae: materia autem omnino nihil praesupponit, vt patet: ergo &c.
QVIA quaestio tangit etiam creationem substantiarum simplicium, in quibus essentiae per creationem acquiritur esse, & aliqui dubitant de esse & essentia vtrum illorum verius habet creari & principalius: sicut in proposito dubitatur de materia & forma: Essen tia enim se habet ad esse, vt videtur, sicut materia ad formam: ideo altius quaestionem attollendo:
SCIendum quod aliqui sunt qui primo dicunt esse sex: quae non possunt saluari nisi in creaturis realiter differat esse ab essentia. Qui etiam secundo soluunt tres rationes quibus probatur non posse saluari creationem ponendo essentiam & esse realiter differre. Et tertio improbant tres distinctiones qui bus alii respondent difficultatibus sibi obuiantibus. Et quarto respondent tribus rationibus quas alii inducunt ad probandum quod esse & essentia signant eandem rem. Et similiter improbant confirmationes illarum trium rationum inductas contra solutiones datas ad illas. Quinto autem ostendunt eosdem male exponere quandam auctoritatem Boetii. Sexto ipsi adducunt tres rationes quibus ostendunt quod non posset creatura in nihilum redigi nisi differrent in ea realiter essentia & esse. Quibus intendimus respondere: & similiter aliis inductis ab illis. & etiam tribus aliis rationibus quibus nituntur ostendere quod tollentes talem differentiam non possunt saluare quod creaturae de nouo possint creari a deo siue procedere ab ipso ex arbitrii libertate. Circa primum igitur dicta sex inducendo dicunt quod primum illorum est, quod omnis creaturae essentia potest intelligi cum opposito ipsius esse: nihil autem potest intelligi cum opposito suiipsius: ergo. &c. Et est respondendum sicut respondi alias in parte, & similiter ad alia sequentia, quod nihil re & ratione idem cum aliquo po test intelligi sub opposito illius, sicut neque cum opposito suiipsius: & si potest intelligi cum opposi to illius, realiter differt ab illo. idem tamen re cum aliquo sic vt non apponat rem differentem illi, sed differens sola intentione ab illo, bene potest intelligi sub opposito illius, vt contingit in proposito de essentia respectu esse & non esse. Secundum (vt dicunt) est quod quaelibet essentia creaturae participat esse, ita quod omne esse in creatura est quid participatum. & quod creatura non participaret esse nec esse creaturae diceretur quid participatum nisi esset ibi differentia realis. Nam omnis participatio, vel est per modum potentiae vel per modum actus: quia scilicet potentia suscipit aliud, actus vero susci pitur ab alio. Hoc enim est participare quasi partem eius capere. Quod enim aliquid in se secundum totum habet, non participat illo: sed plenitudinem habet eius: essentialiter & realiter existens illud. Vnde si calor esset separatus, esset fontalis calor habens in se omnem rationem & plenitudinem ca loris: & respectu eius calor in materia esset diminutus, & secundum participationem subiecti rece ptus: nunc autem essentia participat esse sicut potentia actum: & esse participatur ab essentia, sicut actus a potentia: quia essentia creaturae non potest recipere esse, neque esse recipi ab illa secundum ip sius esse plenitudinem: vt loquamur de esse creaturae respectu esse dei, sicut & de calore in materia respectu caloris separati. Dicitur autem calor in materia participatus & respectu sui subiecti & respectu caloris separati: sed respectu caloris separati dicitur quodammodo participari respectu suiipsius, quod contingit ei eo quod est quid imperfectum in se: si enim in se perfectus esset non esset natus recipi in alio: nec esset imperfectus respectu alterius omnino. Vnde dicere quod calor est in alio receptus & non participatus, est dicere repugnantia. Sic ergo esse creaturae non esset participatum aut diminutum nisi esset in alio receptum. Receptum dico distincte ab eo secundum rem: nihil enim seipsum diminute recipit. Sed per hoc vltimum quo praeuidit sibi esse respondendum: Responden- dum est dicendo quod esse creaturae participat esse per modum potentiae, & esse participatur ab illa per modum actus: & hoc non inquantum sunt idem re, sed inquantum differunt intentione. Et quod assumit contra hoc: quod tunc esse non reciperetur ab essentia creaturae diminute, quia nihil seipsum re cipit diminute: Dicendum quod sicut nihil recipit idem sibi ratione quadam, sed solum ratione qua di uersum: sic nec recipit illud diminute nisi ratione qua differens a se, saltem secundum intentionem. quae quidem diminutio recepti non est respectu recipientis sed respectu esse dei. Nihil enim recipit seipsum diminute etiam ratione qua diuersum:nisi in seipso sit id quod est diminute, secumn dum quod etiam ipsi ponunt in suo exemplo de calore. Vnde quia essentia creaturae diminute est essentia respectu essentiae diuinae: nuilum inconueniens est immo necessarium est quod recipiat esse dimi nute, licent idem sint re, recipiens & receptum, differentia autem sola intentione. Tertium est (ut dicunt) quod entia in genere sunt, & determinata ad genus. Quod non potest saluari nisi re differant es sentia & esse. Secundum enim Commentatorem in secundum Metaphysicae, Genus dicit formam mediam in ter potentiam & actum: quiditas ergo cuiuslibet creaturae eo ipso quod est in genere dicit quid in potentia ad actum, & per consequens quid in potentia ad esse, ita quod secundum quod nata est recipere magis & minus de esse, secundum hoc constituit alium & alium gradum in entibus, & est in alio & alio ge nere, & in alia & alia specie entis. Hoc totum verum est: sed non propter ipsum esse receptum, sed solum propter ipsam essentiam recipientem. Per essentiam enim suam res sunt in praedicamentis, licet sunt extra in re per participationem esse existentiae: & sic per essentiam suam determinatur om nis creatura ad genus. Propter hoc enim essentia cuiusque creaturae composita est ex forma generis & forma differentiae, quae quidem forma generis media est inter puram potentiam & quae est materiae, & inter actum perfectum, qui est in forma speciei completa: cuius complementum est forma differem tiae. Nec est ista compositio ex diuersis secundum rem sed secundum intentionem solum, & sufficit com positio ex sic differentibus vt constituantur essentiae creaturarum in diuersis generibus & speciebus, quia ista diuersitas trahitur a natura ipsarum differentiarum secundum se consideratarum absque omni esse actualis existentiae: licet essentia creaturae perfecta in gradu speciei specialissimae vlterius sit in po tentia ad esse existentiae, quod omnino accidentale est essentiae & naturae generis. Dico quo ad suam intentionem qua differt ab essentia licet non re aliqua. & facit tale esse compositionem accidentalem Et ideo est potentia alia qua essentia est in potentia ad esse existentiae, a praecedente qua forma generis est in potentia ad formam speciei aut differentiae: & nulla ipsarum est ipse actus, nec oportet quod propter hoc vllo modo differant potentia & actus secundum rem, & faciant realem compositionem, sicut dis ferunt materia & forma in materialibus & faciunt compositionem realem, propter quam sunt in infe riori gradu quam immaterialia: in quorum essentia nulla est omnino compositio ex diuersis secundum rem. Per quod patet quod non tenet tale simile quo ipsi dicunt sic. Nisi in elementis esset compositio ex materia & forma re differentibus, non esset vnum elementum materialius altero, sed quodlibet ele mentum esset ipsa forma: sic nisi in essentia cuiuslibet creaturae esset compositio ex potentia & actu realiter differentibus, non esset vna creatura potentialior altera, sed quaelibet esset ipse actus: quoniam materia non potest minus differre a forma quam realiteripotentia autem potest bene differre ab oactu minus quam realiter: quod plane patet in genere & differentia. Quartum (vt dicunt) est: quod in enti bus est analogia quae amoueretur nisi re differrent essentia & esse: quia prima analogia est inter prima diuidentia esse quae sunt participatum & imparticipatum: sed si non differrent realiter essentia & esse, in rebus non esset participatum, vt dictum est: quare nec analogia. Et est dicendum, quod cum diuiditur esse in participatum & non participatum, ibi sumitur esse non tam pro esse existentiae quam pro esse essentiae. Quicquid enim est in creaturis, participatum est, siue fuerit esse siue essentia, respectu esse & essentiae creatoris. Non enim omnis participatio est accidentalis, sed est aliqua essentialis. essentia enim creaturae est participata essentia respectu essentiae dei: & sic licet nuilum esset esse existentiae omnino, esse tamen essentiae & essentia ipsa creaturae id quod est inquantum huiusmodiiparticipatum quid est: quare etiam licet esse existentiae creaturae non est in re aliud ab eius essentia, essent tamen ambo, scilicet essentia & esse existentiae creaturae, quaedam participata. Quin tum (ut dicunt) est, quod omnis creatura participat aliquod accidens, quid non esset nisi essentia participaret esse: quia, secundum Boetium, nihil participat alio quod non participat esse. Quod bene verum est. sed falsum est quid assumunt, si non differunt re essentia & esse, essentia non participat esse. Vnde ex eo quod dicimus quod esse existentiae nihil reale addit super essentiam, non sequitur quod essentia creaturae sit ipsum esse suum, quid soli deo competit: sed tunc illud sequeretur, si nec respectum alterius intentionis adde ret essentiae, quem quia addit vt aliquid accidentale illi & vt accidens non reale sed intentionale, sequitur quod essentia non sit suum esse, sed quod vt accidente quodam intentionali participat ipsum esse quod est primo participatum vt receptum in alio, & supponitur in qualibet alia participatione accidentis realis & realiter differentis a subiecto suo. & sic secundum Boetium esse participat creatura vt sit, est vero vt participet alio quolibet, & aliquid sit. Sextum est (ut dicunt) quod omnis creatura est aliquo modo mutabilis secundum substantiam, quod non sit sine reali differentia inter essentiam & esse: quoniam omne mutabile ex aliqua informitate formatur: eo ergo ipso quo est essentia potest acquirere esse & perdere esse & mutari secundum esse. Sic ergo intelligitur essentia esse quid informe respectu esse, & esse intelligitur esse perfectio essentiae, & per consequens quod esse sit res alia: quod falsum est quo ad hoc vltimum, vt patet ex dictis: licet verum sit quo ad alia.
CIRca secundum dicunt sic. Triplici via possumus ostendere quod argumentum primum factum ab aliis contra ip sos: videlicet quod ponentes creaturam produci ex eo quod esse recipitur in essentia, vt diuersum in diuer so secundum rem, non possunt saluare creationem ipsius esse: quia tunc creatio esse praesupponeret aliquod subiectum, quod est contra naturam creationis: non concludit, nec probat propositum. Pri ma via quae est ex parte dei producentis, sic patet. Nam (vt dicunt) nulla causa supponit suum effectum, bene tamen supponit effectum alterius: ars enim supponit effectum naturae, non artis: & na tura supponit effectum dei non naturae. In eo ergo quod deus producendo creaturam totam simul producit scilicet essentiam & esse, in tali actione nullo supposito agit, sicut si crearet compositum ex materia & forma, vt lapidem. Licet enim forma requirat materiam in qua recipiatur, nec fieri posset nisi in materia: vere tamen deus creat lapidem, & quo ad materiam, & quo ad formam, & hoc ex nihilo: in quo incipiunt tangere propositum in quaestione principali. Sed dico ego in quod non obstantibus F dictis in via ista, adhuc propositum stat. Licet enim simul duratione creantur materia & forma: quia ta men forma creatur in materia vt quod informat, & de cuius potentia est nata produci, & materia creatur non in alio: igitur natura prius creatur materia quam forma in ipsa. Et (quod amplius est) quam do forma nata est educi de potentia materiae, non habet proprie fieri per creationem, sed potius per quandam informationem, acsi produceretur a deo supernaturaliter ex materia praecedente in tem pore, licet in proposito non praecedat nisi natura. Cum enim deus agit aliquam actionem in qua potest aliquo modo communicare natura, reliquit naturae quod suum est. Vnde quia naturae materiae est vt de eius potentia producatur forma ad quam est in potentia: deus ergo producens in materia formam producibilem de potentia materiae, etsi simpliciter eam producat, producit tamen eam deus potentia materiae. Et sic licet in praedictis saluatur creatio totius compositi ex materia & forma, non tamen aeque proprie secundum vtramque eius partem. & sic esse non omnino ita proprie ponitur creari vt essentia, si tamen ponitur esse in essentia, vt forma producibilis de potentia materiae poni tur esse in materia: sicut forma lapidis est in eius materia: non autem sicut anima rationalis in cor pore, quae proprie dicitur creari, licet creetur in corpore: quia non est forma educibilis de potentia materiae. Et ita sic dicere: est dicere quod esse non primo creatur nec ita proprie vt essentia: cum tamen contrarium debeat esse verum si(vt dicunt illi) essentia non creatur nisi susceptione ipsius esse. Secunda via (vt dicunt) quae sumitur ad idem ex modo producendi, & quodammodo videtur exclude re iam dicta, sic patet. Nam secundum commen. xii. Metaphysica si aliquid fieret in aliquo & non ex illo, per transmutationem illius fieret ex nihilo. dato ergo per impossibile quod essentia praecedat & deus educat esse in essentia sed non de potentia essentiae & sine transmutatione eius, vere & proprie crearet esse, vt patet de anima rationali infusa corpori. Sed dico ego quod non valet, quoniam (ut dictum est) si esse non educitur de potentia essentiae sicut nec anima rationalis de corpore: & aeque proprie cre atur vt anima rationalis: sicut ergo anima rationalis nata est secundum se esse non solum in corpore: similiter ergo & esse ipsum natum esset secundum se esse siue existere non solum in essentia crea ti: cuius contrarium illi dicunt. Quod autem dicunt quod esse non inducitur in essentia per trans mutationem essentiae, sicut nec anima in corpore per transmutationem corporis, falsum est. Si enim non transmutaretur essentia recipiendo esse non esset verum dicere quod recipiendo esse crearetur, aut alia creatione crearetur quam esse creatur: cum omnis creatio sit transmutatio: quorum contrarium asserunt illi. Quod tamen, scilicet quod creatio non sit aliqua mutatio, siue quod secundum nuilum modum mutationis sit mutatio, error est, vt dicit articulus damnatus. Praeterea non est omnino verum quod anima creatur in corpore sine corporis transmutatione, quando de non animato fit animatum. Similiter non est omnino verum, immo falsum simpliciter: quod essentia non transmutatur quando ex non ente fit ens, vt infra declarabitur: cum etiam im altero relatiuorum quodammodo fiat transmutatio per trasmutationem factam solummodo in altero vt infra dicemus. secundum Siplicium. Tertia via(ut dicunt) quae sumitur ex ipsa re producta, ad idem, patet sic. Nam creatio sicut & quaelibet alia productio, est per se & primo totius compositi, & partium eius, non nisi vt sunt aliquid compositi, ita quod vnius compositi est vnica tantum productio secundum totum & secundum omnes partes eius. Producitur enim vna sub alia, vt potentia sub actum, & vna cum alia vel in alia, vt actus cum potentia, vel in potentia, sicut nata sunt esse. Non ergo producitur esse praesupposita essentia. sicut neque econuerso. Et quia eadem est secundum numerum illorum productio siue creatio, non magis, proprie creatur vnum eorum quam alterum: immo si magis proprie alterutrum eorum creatur hoc est potius esse quam essentia: sicut magis proprie generatur forma quam materia, licet vna generatione generantur in composito. semper enim productio principalius terminatur ad actum quam ad potentiam. Sed dico ego quod non valet. licet enim vnica productione producuntur actus & potentia, & ideo simul duratione, nec quo ad hoc productio vnius praesupponit alterum illorum: nec etiam vnum illorum magis proprie illa productione terminatur quam alterum: tamen producitur quodam ordine naturae vnum illorum prius altero: & de altero, vt dictum est. Illud enim in quo alterum producitur, etsi ipsum producatur simul duratione, oportet tamen ipsum produci prius natura. Prius enim natura est id in quo alterum producitur quam quod in illo producitur, vt generatio formae corporeitatis in homine quam creatio animae rationalis in corpore, sicut declarauimus in nostro decimo Quoli bet. q. v. Et hoc quamuis id in quo alterum producitur non producatur nisi sub illo. Licet enim simul sunt duratione hoc in illo & illud sub hoc, natura tamen prius est id in quo aliud, quam id sub quo est aliud. Vlterius autem dico descendendo ad quaestionem principalem: quod etsi vnum illorum quae sunt ma teria & forma, essentia & esse, non magis proprie creetur quam alterum quantum est ex parte actus creatio nis propter eius vnitatem, tamen propter ordinem naturae quem habent inter se ipsa creata in toto, bene potest vnum eorum prius natura & magis, proprie creari quam alterum, vt materia quam forma: si ta men forma educibilis de potentia materiae producta in toto creato proprie & per se possit dici creari: de quo iam erit sermo, sicut dictum est. Et quod assumitur: si alterum illorum magis proprie creatur, hoc est potius esse quam ipsa essentia, sicut magis proprie generatur forma quam materia: Di cendum quod creatio respicit duos terminos, scilicet terminum a quo, quia est de nihilo: & terminum ad quem, quia est alicuius productiua: ita quod magis proprie & magis essentialiter secundum quod com paratur per differentiam ad alias productiones, respicit terminum a quo, quam terminum ad quem: quia ex ordine ad terminum a quo distinguitur essentialiter ab aliis productionibus, non autem ex ordine ad terminum ad quem, quia proprium est creationi quod producat de nihilo: quod nulli alii pro ductioni conuenit. Non autem proprium est ei quod sit productiua alicuius. in hoc enim conuenit cum qua libet alia productione, ita quod etsi omnes aliae productiones distinguuntur inter se in ordine ad terminos ad quos sunt, per illorum diuersitatem, secundum quod generatio dicitur productio ad substantiam terminata: augmentatio vero terminata ad quantitatem: alteratio autem terminata ad quali tatem, latio vero ad vbi: sola tamen creatio ab aliis productionibus distinguitur per se & principaliter in ordine & ex ordine diuerso ad terminum a quo. Quare cum proprium sit creationi in ordine ad terminum a quo quod sit de nihilo & nullo praesupposito: magis proprie ergo dicendum est creari quod sic est de nihilo quod nihil praesupponit omnino nec oportet praesupponere, sicut est essen tia: quam quid sic est ex nihilo quod aliquid praesupponit naturaliter & oportet praesupponere, sicut est ipsum esse, vt patet ex praedictis. Vnde etsi anima rationalis creatur in corpore, posset tamen creari fine cor pore, sicut & esse fine illo potest: non sic autem ipsum esse potest esse fine essentia aut creari sine ea, vt etiam illi dicunt. Propter quod etsi anima creata in corpore proprie posset dici creari, non tamen ipsum esse in essentia. Et sic patet quod non valet simile assumptum de materia & forma in generatione: quoniam generatio magis per se & essentialius respicit terminum ad quem, quam terminum a quo: contrarie ei quod iam dictum est de creatione. Et ideo semper generatio principalius termina tur ad id quod plus recipit de entitate per generationem: & econtrario creatio ad id quod plus producitur de nihilo, vt dictum est. Soluta prima ratione, vt dicunt illi, de facili soluitur secunda. Nam cum dicitur, si poneremus talem compositionem, & esset creatio dicto modo, tunc esse produceretur de essentia: si arguentes hoc dicant ex opinione propria tunc ratio recipit falsum, & peccat in materia. Nam numquam forma educitur de materia nisi tempore praecedat formam, non sic autem est de creatis, vt dictum est: si autem illud supponant tanquam dictum ab aduersariis, dicemus (inquiunt illi) quod nunquam ad nos peruenerunt dicta aliquorum qui tantae essent dementiae, vt dicerent quod in creatione educitur esse de potentia essentiae, sicut in generatione educitur forma de potentia materiae. Sed dico ego, quod dictum illud, Nunquam forma educitur de materia nec actus de potentia nisi tempore praecedant materia & potentia, verum est loquendo de generatione natu- rali, non tamen est verum loquendo de generatione supernaturali. In illa enim sufficit quod materia prae cedat formam natura tantum. Si enim deus subito, immediate, & supernaturaliter de trunco formaret vi tulum, ex eadem potentia materiae ex qua formaret ipsum natura successiue & per multa media, hoc non diceretur creatio proprie, sed magis generatio supernaturalis. Opus enim omne quod deus facit mediante natura ex aliquo, potest facere immediate ex eodem. Si ergo deus materiam subito crearet, ex cuius potentia nata esset forma produci, & simul duratione produceret formam de illa po tentia materiae, licet materia proprie diceretur creari, forma tamen potius diceretur supernaturaliter generari: sicut & formatio corporis Christi de potentia materiae praecedentis tractae ex virgine, inquantum formatum fuit opere spiritus sancti: quia de potentia materiae fuit forma eius educta co operante virtute naturali Mariae, potius dicitur a spiritu sancto producta per actionem similem generationi naturali, aut etiam generatione quadam supernaturali, quam vera & propria creatione. Secus autem est si forma produceretur in materia ex cuius potentia non est nata produci: tunc enim tam materia quam forma crearentur. Sed tamen magis proprie materia: quo ad hom scilicet quod nihil oportet eam per naturam ad sui productionem praesupponere, forma vero naturaliter praesupponit materiam. Si ergo essentia esset in potentia ad esse, non solum receptiua, sicut est corpus ad animam rationalem, sed etiam formatiua, sicut est materia naturalis ad formam naturalem: esse productum cum essentia a deo potius diceretur generari supernaturaliter quam creari: aut si essentia est in sola potentia receptiua ipsius esse, tunc adhuc magis proprie creari diceretur essentia quam esse, vt dictum est, vt vniuersaliter productio materialis & potentialis per creationem minus dependet a productione formalis & actualis quam econuerso. propter quid materia potius a deo posset creari & esse sine forma materiali, quam econuerso forma materialis sine materia. Sic ergo ad hoc quod praemittunt illi an esse educi de essentia dicant arguentes ex opinio ne propria, an supponunt illud ab aduersariis: Dico ego quod supponunt hoc ab aduersariis: quia licet hoc non dicant expresse, implicatur tamen in dictis eorum. & hoc licet non dicant esse educi de essentia vt educitur forma generatione naturali de materia praecedente, vt patet ex dictis. Solutis dua bus rationibus soluemus & tertiam (dicunt illi) nam cum sic arguitur: Causa prima rerum creata rum est esse vt dicit quarta propositio de causis, & esse est per creationem: caetera vero per informa tionem, vt dicitur in conmen. propositionis. xviii. ergo essentia potius creabitur in esse tanquam posterius in priore: & essentia potius informabit esse quam econuerso: Dicemus (inquiunt illi), quod esse recipitur in essentia & informat eam non econuerso: quia semper actus informat potentiam, & recipitur in il lam, & non econuerso. Et quia Auctor de causis non accipit cum dicit Prima rerum creatarum est esse: ipsum esse vt distinguitur contra essentiam, sed accipit ipsum in omnimoda latitudine: tali enim esse nihil est prius, nihil latius, nihil simplicius, nihil vehementius rebus vnitum & adhaerens eis: & omnia alia se habent per additionem ad ipsum. ratione quorum additorum cum esse sit vnum, ab ipso ta men procedit rerum multitudo. Et sic bene verum est quod essentia creatur in esse sicut speciale in generali, & se habet ad ipsum per informationem potius quam econverso. Non autem verum est quod essentia crea tur in esse actualis existentiae, nec se habet ad ipsum per informationem, sed potius econuerso. Nam vt dicit nona propositio de causis, in intelligentia est compositio ex forma quae est sua essentia, & esse. respectu cuius ipsa forma intelligentiae Hyleacum quiddam est i, i. non proprie hyle & materia, sed quasi hyle & materiale respectu esse quod est actus & forma in intelligentia. Et sic (vt dicunt illi) ratio est omnino praeter propositum & procedit in aequiuoco. Attamen (vt dicunt) si vellemus loqui de es se quod distinguitur contra essentiam, adhuc possemus saluare quod prima rerum creatarum est esse: quia secundum praedicta principalius per creationem producitur magis actuale & actus, quam potentiale & potentia, quemadmodum si nunquam videretur lux fine colore & vnica visione ambo videantur, lux tamen semper est prima rerum visibilium & principalius visibile. & sic licet vnica creatione simul creantur essentia & esse, tamen esse est prima rerum creatarum, quia semper principalius sumitur ratio productio nis ex actu quam ex potentia. Sed dico ego, quod ratio nostra dicta bene est ad propositum: quia bene & directe probat quod esse existentiae quod creatur in essentia vt accidens eius secundum quod illi dicunt, non principaliter creatur, sed potius aliquid aliud vt esse latissimum quod se tenet ex parte essentiae respectu esse exi stentiae. & sic ratio non procedit in aequiuoco, licet esse: quod principalius probat creari, sit aequiuo ce dictum esse cum esse latissimo. Vlterius autem intentio nostra in dicta ratione principaliter vergit ad probandum quod essentia principalius habet esse per creationem quam ipsum esse existentiae, etiam si sit res alia ab ipsa essentia, quod patet: & primo si ponatur esse res alia: secundo si ponatur esse solus respe ctus. Si enim ponatur esse res alia, illico patet ex hoc: quod essentia prius informat esse latissimum penes secundum modum praedictum quam ipsa informatur per esse existentiae. quoniam si sit res alia, accidens est: quid pri- mo & immediate sequitur indiuiduum aut speciem specialissimam secundum Porphyrium. & sic quemadmodum substantia subiecta principalius creatur quam eius accidens existens in ea, sic essentia principalius creatur quam ip sum esse existentiae: quae quidem essentia creatur per informationem qua informat esse latissimum, non autem qua informatur ipsa ab esse existentiae. Esse igitur existentiae quod aduenit essentiae naturaliter, primo & immediatius informat essentiam quam informat esse latissimum. Quapropter & esse tale accidit ipsi essentiae: vt ac cidens substantiae subiectae: substantia autem non dependet a productione sui accidentis sicut econuerso. essentia ergo creari posset quantum est de se: etsi esse existentiae vt res alia, non creetur in ea: licet non econver so. Quod si sit, cum essentia non sit terminus creationis nisi recipiendo esse a creante, esse ergo illud sine quo non posset creari essentia nihil nominat aliud supra essentiam nisi respectum saepe dictum. Et hoc est quod principaliter probare nitimur: non quod esse non faciat aliquod compositum cum essentia, immo facit secundum modum quem determinauimus in quaestionibus ordinariis. Nec quod esse non sit accidens substantiae, immo est: sicut respectus in creaturis habet esse accidens, secundum quod similiter ibidem & in aliis quaestionibus de Quolibet determinauimus. Nec quod esse dicat positiue eandem rem quam dicit essentia: vt in hoc sint nomina synonyma: contra quid plures rationes aduersantium nobis in praemissis, procedunt. ld enim non est verum: sed quod esse supra essentiam non nominat nisi respectum quendam: qui nihil realitatis importat absolutae praeter illam realitatem quae est substantiae, a qua dicitur respectus realis, non quod sit res illa aut significet eam sub ratione rei: nisi largo modo appelletur res ipse respectus sub ratione respectus, secundum quod alibi determinauimus: & sic quod negatiue esse non dicat aliam rem absolutam praeter rem ipsius essentiae, siue quae alia est a re ipsius essentiae. Si ergo penes secundum modum iam tactum esse existentiae sit solus respectus & non accidens absolutum, illum non oportet primo fundari in essentia, siue in specie considerata, siue in indiuiduo: sed in illo quod proprie primo creatur. & sic non proprie fundatur primo in essentia rei vt est essentia determinata, sed in ipso esse quod est latissimum, quod esse latissimum(vt dictum est) proprie habet esse in ipsa essentia per creationem: & sic proprie, & per se, & primo recipit esse existentiae, non autem essentia nisi quatenus ipsa essentia in format ipsum esse latissimum, & est idem re cum ipso esse latissimo: & per hoc esse essentiae non informat essentiam vt aliquid per se & primo sequens ipsam, sed potius vt aliquid praecedens eam, quod quidem esse existentiae primo informat esse latissimum accidentaliter, quid etiam informatur ab essentia essentialiter. & sic saltem per accidens essentia potius informat esse existentiae, vt posterius ipsum prius, quam econuerso. & quia magis vere & proprie creata est res vera absoluta quam quicumque respectus, ideo etiam verius creata est essentia quam ille respectus importatus per esse existentiae.
SEcunda vero dictarum solutionum procedit in aequiuoco similiter, quoniam principalius dicitur aliquid alicui conuvenire dupliciter. Vno modo quia perfectius ratio illi us inuenitur in illo, alio modo quia prius. & secundum primum modum exponit illa solutio dictum illud prima rerum creatarum est esse existentiae: quia scilicet est magis actuale quam essentia secundum praedicta. Sed isto modo principalitatis non attenditur principalitas creationis, sed secundo modo: quia. scilicet non in ordine ad terminum ad quem, sed solummodo in ordine ad terminum a quo secundum praedicta. Propter hoc enim esse largissmum principalissime dicitur creari, quia. scilicet nihil suppositum informat respectu cuius nullum aliorum proprie dicitur creari: quia quodlibet aliorum praesupponit naturaliter aliquid quod informat & sic minus proprie dicitur creari esse existentiae quam essentia si ponatur aliud re ab essentia: quia esse existen tiae informat ipsam essentiam. Quod autem dicunt illi, quod semper ratio productionis principalius sumitur ab actu quiam a potentia: verum est in aliis productionibus a creatione, quia aliquid supponunt: non autem in crea tione, quia nihil supponit. & sic esse latissimum quod primo creatur, in vnoquoque est potentiale accidentali potentia respectu esse existentiae, & essentiali, respectu esse essentiae.
CIRca tertium principale di cunt illi sic. Ostenso quod rationes impugnantium compositionem esse cum essentia non concludunt, declarabimus quasdam distinctiones quas faciunt, non sufficere ad tollendas difficultates. Sut autem huiusmo di distinctiones tres, quarum Prima est de possibili subiectiue & obiectiue siue terminatiue. Secunda est de essentiis, quarum quaedam existit proprietate suae naturae, quaedam vero extrinsecus participatiue. Tertia vero est de ipso differre, quod quaedam differunt re, quaedam intentione, quaedam vero ratione. Vnde cum probatur contra eos quod essentia & esse realiter differunt, quia essentia est possibile esse, & possibile esse non sit actu existens nisi per aliquid ei additum, aliud re ab illa, quod non est primo aliud quam ipsum esse: Dicunt quod verum est de possibili subiectiue: veluti de materia subiecta extensioni: non autem de possibili obiectiue, vt contingit in proposito. Similiter cum probatur contra eos quod tunc aliquid ac quireretur sibi ipsi: Item quod tale esse creaturae non inciperet de nouo esse, quia enim quod essentia est essentia aeternum quid est, quare & esse eius si idem re sunt essentia & esse eius: Item nihil potest a seipso separari nec seipsum perdere: & sic creatura non posset annihilari nec amittere esse: Dicunt quod verum esset: si sic non differrent re essentia & esse, quod essentiae sua proprietate conueniret esse: nunc autem hoc non est verum, cum esse conueniat ei solum modo quodam exterius participatiue, acquirende scilicet sibi quendam nouum respectum. Similiter cum probatur contra eos sic, si aliqua duo dicunt vnam & eandem rem, licet vnum posset intelligi non intellecto altero impossibile est quod vnum intelligatur cum opposito alterius, vt patet de ente & vno, quod aliquid potest intelligi esse ens non intelligendo quod sit vnum, non tamen intelligendo quod non sit vnum. Et (quod fortius est) res aliqua non potest intelligi cum opposito eius quod per se habet habitudinem ad illam, licet possit intelligi fine illo & cum opposito eius quod non habet per se habitudinem ad illam. Verbi gratia, homo potest intelligi non intellecto ri sibili: & aethiops nitens colore: homo tamen non potest intelligi intelligendo simul quod sit hinnibilis. Quare quia essentia intelligi potest cum opposito eius quod est e scilicet cum non esse: essentia & esse non eandem rem dicunt: quid verum est quando quae sunt idem re differunt ratione tantum, vt contingit de ente & vno quod convertitur cum ipso: non autem quando cum hoc differunt intentione sola, vt contingit in proposito. Dicunt ergo primo quod possibile aliud est subiectiue ali ud terminatiue: quid & nos concedimus: sed non est vnum illorum sine altero: quia agens non facit nisi compositum ex potentia & actum: facere, n materiam non est facere quod materia sit materia, quia cum materia semper sit materia, ad hoc non indiget factione: sed facere materiam est facere quod sit sub forma: & velte facere potentiam vel pos sibile, est facere quod sit sub actum. Similiter facere formam materialem non est facere quod sit forma: quia ad hoc non indiget factione: sed facere formam est facere quod illa sit in materia. Similiter facere intelligentiam quae in sua essentia est forma fine materia, non est facere quod sit forma, nec quod sit intelligentia: quia ad hoc factione non indiget: sed facere eam est facere quodhabeat esse existentiae. Vniuersaliter en. tam actus quam potentia in creaturis indigent factore & conseruatore, quid quidem est potentia, indiget vt factione sua sit sub actum & vt conseruetur sub ipso: quid vero est actus, indiget vt factione sit in potentia & conseruetur in ea.
SED ego dico quod illud falsum est, quod scilicet non est possibile termiatiue fine possibili subiectiue: si intelligum tur subiectum & illud cui subiicitur differentia secundum rem: quid proprie facit possibile subiectiue. Bene tamen verum est si intelliguntur differentia secundum intentionem: nec vnquam hoc negauimus. Non enim semper oportet quod actus differat a potentia secundum rem & sit actus quid absolutum: sed sufficit quod differant secundum intentio nem solum: & sit quid respectiuum. Et contingit hoc semper circa actum qui est esse existentiae, sub quo primo & principaliter per vera creationem creatur in esse existentiae ipsum esse essentiae cuiusque, & deinde caetera omnia quae sub esse essentiae proprie fiunt in esse existentiae per quandam informationem secundum praedicta. Vnde de possibili subiectiue, proprie loquendo de subiecto, quale in naturalibus est materia, quae est subiecta formae, Dico, sicut & alias dixi, quod nunquam sit actum nisi per aliquid additum differens re ab illo. De possibili autem subiectiue coniter loquendo de subiecto qualiter res absoluta subiicitur intentioni aut respectui, falsum est. Quid autem dicunt illi quod si essentia non est in re extra per aliquam rem superadditam, idem est essentiam existere secundum rem extra intellectum, & essentiam esse essentiam: quare cum essentia semper maneat essentia siue semper sit essentia, siue semper verum est quod essentia sit essentia, semper ergo verum est quod essentia sit aliquid in re ex tra, & sic in seipsa habet proprietatem existendi: & non potest ei secundum se accidere corruptio: & est oppositio in adiecto, qod scilicet essentia semper manet siue quod est essentia & quod potest corrumpi proprie propria corruptione na turali. Ad hoc dico ego quod nullum istorum sequitur. Est nm esse essentiae creaturae in re extra non per rem aliam su peradditam, sed per hoc quod ipsa in se est terminus diuinae operationis absque omni alio ei adueniente ex huiusmodi operatione praeter respectum ad operantem: vt saepe dictum est: sed ille respectus non est aliquid creatum obiectiue nisi per accramens, qua. scilicet circa essentiam sequitur quae creatur obiectiue: qui etiam respectu actus creandi est possibile obiectiue: respectu vero esse siue dicti respectus est possibile subiectiue: sicut etiam respectu mutationis quae est creatio, vt alibi diximus. Et sic magna est differentia secundum rem inter essentiam esse essentiam: & inter essentiam esse existentiam extra. Non ergo si essentia semper manet essentia, vel si opor tet concedere verum esse semper quod essentia sit essentia: quod similiter oporteat concedere essentiam esse existentiam extra: quia non solum differentia realis & secundum absolutum quid addita alicui simpliciter variat propositionem secundum veritatem & falsitatem: sed etiam differentia secundum intentionem & secundum ali quem respectum. Vnde haec semper est vera: essentia est essentia: sed non semper est haec vera: essentia est intellecta: & tamen super essentiam simpliciter nihil addit eam esse intellectam nisi respectum quendam. secundum huiusmodi. enm variationem frequenter contingit fallacia accidentis. Nec est aliqua oppositio in adiecto, dicendo quod essentia semper est essentia & quod potest corrumpi corruptione propriae naturae. Sicut enim productione propriae naturae cre atur ex hoc solo quod est effectus dei in seipsa, sic corruptione propriae naturae corrumpitur desinendo esse effectus dei, nullo alio secundum rem addito & nullo remoto. Vnde quid addunt illi arguendo, tota causa quare semper verificatur haec, essentia est essentia, non autem haec: essentia est existentia, est propter realem differentiam inter essentiam & existentiam: quare cum inter illa nulla sit differentia secundum rem: sicut semper secundum illos verificatur ista, essentia est essentia: sic & illa, essentia est existentia. Dico ego quod non sequitur si aliqua sunt eadem secundum rem: ergo de quo vnum eorum verificatur secundum rem, verificatur & reliquum: quoniam veritas secundum rem non dicitur a sola re, sed ab ipsa secundum quod exprimitur per sermonem. Vnde licet idem secundum rem significant ens & vnum, quia tamen sub alio modo illud significatur nomine entis quam significatur nomine vnius, propter hoc quiddam semper verificatur de vno: quid tamen nunquam verificatur de al tero: quia licet haec semper sit vera: vnum signat indiuisionem: haec tamen semper est falsa, ens signat indiuisionem. Consimiliter econtrario ex parte subiecti, licet idem significant secundum rem essentia & existentia, quia scilicet existentia nullam rem absolutam addit super essentiam: non tamen idcirco de quo semper verificatur vnum eorum, de eodem semper verificatur alterum, vt ideo non sequatur quod si essentia semper sit essentia, quod es sentia semper sit existentia: licet existentia nullam rem aliam addat supra essentiam. Quod vero addunt illi ad confirmationem sui dicti, quia sunt idem secundum rem ens & vnum, impossibile est de aliquo verificari secundum rem quod sit ens, quin de illo secundum rem verificetur quod sit vnum: Dico ego quod verum est, quia dis ferunt sola ratione: si enim differrent intentione, non esset ita: licet enim rationale vt differentia & animal vt genus idem significant secundum rem, quia tamen differunt intentione, semper est haec vera, rationale est rationa le: nunquam tamen haec est vera, rationale est animal, nisi ratione suppositi: & sic vnum praedicatur de quo non praedicatur reliquum.
IMprobata distinctione de possibili (dicunt illi) volumus improbare distinctionem de essentia quod scilicet quaedam existit in sua, proprietate, vt illa quae est dei, quaedam vero extrinseca participatio ne, vt illa quae est creaturae, uod scilicet consistit in quodam respectu quem potest essentia creaturae acquirere & amit tere, & per hoc esse & non esse. Sed hoc(ut dicunt illi) stare non potent: quia respectus nunquam acquiritur nisi quia acquiritur aliqua res in qua fundatur: nec amittitur nisi quia illa res amittitur. Aliter enim esset per se acquisitio & amissio illius respectus: & per consequens esset per se motus aut mutatio ad respectum siue relationem: cuius contrarium habetur ex quinto Physicorum.
SED dico ego quod totum hoc falsum est. In omnibus enim relatiuis in quibus aliquid refertur ad aliud quia illud refertur ad ipsum, qualitercumque nominetur illud secundum illam relationem respectus in illis amittitur & acquiritur absque hoc quod illi acquiratur aliqua res in qua fundatur respectus aut amittatur ab illo. Verbi gratia, scibile acquirit respectum rationis ad scientiam, quia in sciente acquiritur scientia, quae ex se realem respectum habet ad scibile: & similiter creaturae essentia secundum se & absolute considerata acquirit respectum realem ad deum: quia deus secundum genus causae agentis qua ab aeterno habuit relationem secundum rationem ad essentiam creaturae: vnde creabilis sua actione aeterna: de nouo operatur circa ipsam vt sit effectus eius in supposito signato. secundum quod exposuimus in prima quaestione de Quolibet nono, absque ipsius agen tis mutatione, quia ista diuersitas a mera ratione suae voluntatis aeternae dependet. Si enim deus eam pro ducat aut conseruet in esse, habet creatura respectum realem nouum ex sui noua immutatione ad ipsum secundum rem, quia deus habet respectum ad illam secundum rationem ab aeterno licet noua denomina tione, et si non conseruetur ab eo amittit respectum illum ad deum secundum rationem suae nouitatis: quia deus ab aeterno sua voluntate ordinauit ipsam in tali supposito non conseruandam amplius. Diximus. enim in quadam quaestione de relationibus quod secundum genus causae efficientis & effecti creatura habet respectum realem ad deum: quia deus habet secundum rationem respectum ad ipsam, & relatio sic circa essen tiam creaturae acquiritur & amittitur, non tamen est per se terminus mutationis, sed ipsa essentia rei: quae in eo quod creatur in signato supposito obiectiue acquiritur in ea respectus dictus subiectiue: qui non est ter minus creationis nisi per accidens. Vnde & ad mutationem respectus in vno relatiuorum fundat scilicet in essentia rei, sequitur mutatio in altere. scilicet in deo: licet secundum solam denominationem. Non tamen respectus est per se terminus mutationis. Verbi gratia. si Sortes & Plato sunt similes in eo quod sunt homines, similitudo haec funda tur in puris essentiis illorum, & tamen si alter desinat esse homo, relatio similitudinis perit in altero, absque eo quod aliquid reale ei subtrahatur omnino, non tamen relatio est ibi per se terminus mutationis. Per hoc pa tet defectus rationis qua illi nituntur arguere contra hoc, dicendo quod si deus faceret parietem album & hominem album, esset per albedinem relatio similitudinis inter parietem & hominem deo operante, nunquam tamen de us posset istam relationem ab altero illorum tollere nisi remouendo albedinem ab alterutro illorum. Sic & in proposito de respectu creaturae ad deum opere dei contingit quod non pont deus huiusmodi respectum a creatura tollere quantuncumque ipso operante creatus est, nisi remoueret ab essentia creaturae aliquam rem quae est immediatum fundamentum huiusmodi respectus. Et est respondendum quod non est simile, quoniam in pariete & homine respectus fundatur non in illorum essentia immediate: sed in ipsa albedine: propter quod manente albedine in vtroque non pont respectus ille amitti: sed in proposito illius respectus in creatura non est immediatum fundamentum aliqua res absoluta addita creaturae vt ipsum esse existentiae, quod illi ponunt: sed ipsa essentia creaturae vt ipsa est signata in supposi to determinato est immediatum fundamentum huius respectus, non secundum quod est essentia sim- pliciter, sed solummodo secundum quod ipsa est terminus operationis diuinae aeternae: nec omnino requiritur alia res media, immo ipsa sola essentia sic se habens sufficit ad sustinendum huiusmodi respectum quem esse addit super essentiam & nihil aliud: nec in hoc est aliqua differentia: nec aliam vnquam fecimus siue creatura ponatur produci a deo ex actione liberae voluntatis, siue necessitatis naturalis, si esset hoc possibile. vtroque enim modo respectus ille fundatur in sola essentia creaturae, non vt est essentia simpli citer, sed solummodo vt est terminus diuinae operationis, vel ab aeterno si operaretur circa illam necessi tate naturae: vel ex tempore, sicut modo cum operatur circa illam libertate voluntatis. Et sic si deus ve lit huiusmodi respectum ab essentia creaturae tollere non oporteat quod seipsum immutet, vel quod aliquid absolutum ab essentia creaturae demat: sed quod actionem suam qua operatur circa essentiam craturae, ab illa subtrahat: quod potest facere nulla mutatione facta circa seipsum, sed solummodo circa creaturae essentiam: in e scilicet quod desinit esse terminus diuinae operationis: & per hoc desinit habere illum respectum ad deum, sicut per illud prius habuit illum absque alia re absoluta illi coniuncta: & sic facere es sentiam non est facere quod essentia sit essentia, sed quod sit effectus diuinae operationis: & per hoc est habens esse, & est coniuncta ipsi esse, non, vt illi dicunt, res altera absoluta ab essentia, sed vt id quod est altera intentio fundata in essentia rei vt a qua habet omnem suam realitatem, quae non acquiritur par se in essentia nec tollitur ab ea, sed solum per hoc quod ipsa essentia est vel non est terminus operationis diuinae, vt dictum est. Et sic euitatur per hoc omnis difficultas circa hanc materiam.
IMprobatis distinctionibus de possibili & de essentia (dicunt illi) volumus improbare distinctionem de ipso differre siue de differentia: quia primo ostendemus distinctionem ipsam non esse bonam: Secundo quod per eam non possunt ponentes eam difficultates effugere. Distinguunt enim triplex differe. scilicet re, ra tione, & intentione. Nam sunt quaedam differentia re, vt accidens & subiectum: quaedam ratione vt definitio & definitum. Cum ergo aliqua plus differant quam definitio & definitum: & minus quam accidens & subiectum, vt genus & differentia: ergo medio modo differunt: & vocetur differre intentione. Sed modus iste arguendi non valet. Non enim sequitur ex illis quod differentia istorum sit media inter differre re & ratione: quia in ipso differre ratione est accipere magis & minus: & similiter in ipso differre re, & magis differre ratione quodammodo medium est inter differre re & minus differre ratione & sic genus & differentia si differunt sola ratione, magis tamen differunt quam definitio & definitum: & si differunt re, minus tamen differunt quam accidens & subiectum.
SED dico ego quod verum esset illud si il la differentia: inter differre intentione & ratione esset solummodo secundum magis & minus: sed intel ligimus quod etiam implicat modum diuersum differendi secundum speciem: quemadmodum etsi differre re differt a differre ratione secundum magis & minus, non tamen solummodo differunt sic, sed etiam differunt secundum speciem differendi, quemadmodum genus & differentia differunt in specie, propter quod faciunt compositionem quam nullo modo facerent si sola ratione differrent, vt patet de di uinis attributis in deo. Sed arguunt contra hoc dicentes quod alius & alius modus differendi est vbi vnitas rei solam differentiam rationis facit: quia postquam res quaelibet secundum se est vna, sola ratio hos modos diuersitatis inuenit. Sed dico ego quod non dicitur modus differendi rationis, quia inuentus est a ratione quae est potentia animae: sed dicitur rationis: quia cum hoc quod perceptus est, non dico in uentus est a ratione, ex se existit in natura rei, ita videlicet quod ex natura rei est quod in eadem re aliqua solummodo differunt secundum magis & minus tantum, aliqua vero differunt secundum magis & minur, & adhuc amplius. Illa quae primo modo differunt necessario continentur sub vno modo diffe rendi & differente ab aliis secundum speciem, quia sola differentia secundum magis & minus nunquam diuersificat speciem. Illa vero quae differunt secundo modo, ratione ampliori bene possunt differre inter se alio modo differendi specifico ab eis quae in eadem re non differunt penes tale amplius. Ver bi gratia cum genus & differentia sint in eadem re, sicut definitio & definitum sunt in eadem re siue in solis separatis substantiis, siue etiam in corporal: bus (in hoc enim non est vis) vnum illorum nullo modo potest praedicari de altero: definitio vero semper praedictatur de definito, & econuerso: necessario igi tur genus & differentia cum hoc quod plus differunt inter se quam definitio & definitum eo videlicet quod neutrum eorum praedicatur de altero, sicut mutuo praedicatur definitio de definito & econuersodifferunt alio modo differendi secundum speciem quam illa. Quod addunt illi: quod tali distinctione non soluitur argumentum nec ipsa difficultas euitatur dicendo, quod si aliqua sunt idem re, vnum eorum non potest intelligi sub opposito alterius. Nam genus quod potest intelligi sub oppositis differentiis non dicit vnam rem sed aliam, vt est sub vna differentia & idem illi, qui vt est sub alia & idem illi. Vnde vbi sunt aliqua idem re differentia, quocunque modo dicuntur differre, non potest idem intelligi sub oppositis differentiis. Et dico ego quod genus vt est intelligibile sub oppositis differen i tiis: licet non signat eandem rem numero aut specie, signat tamen eandem communitate generis, quae in idem re coincidit cum vtraque differentia: & idem re conmun scilicet secundum rationem communitatis generis est in vtraque specie. Aliter enim nulla esset identitas illa quae dicitur generis, & per illam iden titatem forma generis ab vtraque differentia non re nec ratione sed sola intentionediffert: quod suffi cit ad declarationem propositi & solutionem argumenti, licet maior vnitas realis est essentiae respe ctu esse & non esse, quia numeralis: quam generis ad oppositas differentias. Per hunc enim modum si ali qui duo sint albi, in albedine vtraque fundatur respectus similitudinis mutuae vnius ad alterum: & si alter eorum fiat niger, super albedinem non alterati fundatur respectus dissimilitudinis ad nigrum & sunt respectus illi contrarii, similitudinis scilicet & dissimilitudinis, & tamen ex parte albedinis ma nentis idem realitatis quod est in vno est & in alio, scilicet in similitudine & dissimilitudine funda tis super eandem albedinem, & nullam aliam realitatem habet in se, ita quod eadem res quae est albedo potest intelligi sub vtroque respectu vt idem re cum vtroque: quia nihil realitatis propriae dicit respectus sed solummodo quantum est ex se, quia non habet realitatem nisi a suo fundamento, nisi exten datur nomen rei, vt alibi exposui. Et vniuersaliter esse & essentia ponendo quod esse secundum dictum modum non addit nisi nudum respectum super essentiam, dicunt vnam & eandem rem aut non aliam & aliam: & sic sicut eadem albedo numero existens sub respectu similitudinis potest esse & intelligi sub opposito respectu, vel sub priuatione illius respectus: sic eadem essentia numero existens sub esse pont esse & intelligi sub priuatione esse, scilicet sub non esse absque omni inconuenienti. Adhuc autem addunt alii dicentes. Possumus autem ad hanc veritatem ostendendam facere syllogismum expositorium, vt si a sit animal rationale, & illud idem sit irrationale vel potest intelligi esse irrationale, idem animal est vel poterit esse rationale & irrationale, quod est inconueniens. Bene ergo verum est quod a quid est animal rationale realiter differt ab irrationali, vel ab eo quod potest intelligi esse irrationale. quicquid ergo potest intelligi cum opposito alicuius realiter differt ab illo. Sed dico ego sicut alias dixi, quod quicquid potest intelligi sub opposito alicuius realiter differt ab illo: Verum est de eodem contracto & secundum numerum, de quo tenet syllogismus expositorius solummo: non autem est verum de eodem non contracto secundum rem, sicut est aliquid idem secundum genus, de quo non tenet syllogismus expositorius. Sed dictum hoc vt dicunt illi considerat quod est per accidens, nec difficultatem euacuat. Considerare enim aliquid sicut dicunt il li, vt non contractum accidit & extraneum est syllogismo expositorio, quia tenet solum gratia materiae in contractis & singularibus. & sic responsio considerat quod est per accidens, nec valet. Sed dico ego quod immo bene valet, quia illud accidens scilicet sumere non contractum, est necessarium in resoluendo per conclusionis destructionem syllogismum expositorium, cuius conclusio semper est falsa & impossibilis. & ideo in proposito arguendo sic: a animal est rationale & a animal est irrationale: er go idem est animal rationale & irrationale: bene verum est pro eodem secundum genus, & sunt am bae praemissae verae: non autem pro eodem secundum speciem aut numerum, quia esset altera praemissarum falsa. Vnde si arguatur sic: haec essentia est ens, & haec essentia est non ens: sequitur conclusio impossibilis: ergo haec essentia est ens & non ens. Non obstante tamen quod essentia sit idem cum esse nec esse addit rem aliam, potest intelligi eadem essentia sub non esse, & esse sub non esse in alio tempore, quae nullo modo repugnant identitati rei super quam fundatur syllogismus expositorius. Rur sus (vt dicunt) hoc difficultatem non euacuat: immo magis auget vt cauillantur. Nam animal non contractum non dicit vnam rem: non ergo potest differre intentione & non differre re: & quia non di cit vnam rem potest intelligi sub duobus oppositis. Sed dico(vt dixi) quod dicit vnam rem commu nem licet non singularem: & ideo differt sola intentione ab oppositis contrahentibus illam, & sic quia dicit vnam rem potest intelligi sub oppositis.
CIRca quartum dicunt illi sic, solutis rationibus quibus aliqui probant quod ponentes esse & essentiam differre secundum rem, non possunt saluare creationem: & improbatis distinctionibus quibus videntur tollere difficultates in contrarium ori entes: Restat declarare quod ea quae adducunt ad confirmandas rationes factas ab eis ad probandum scilicet non differre realiter essentiam & esse, non sufficiunt, neque quietant intellectum. Fecimus autem nos (ut dicunt illi, & verum dicunt) tres rationes quibus concluserimus eandem rem significare essentiam & esse: quarum prima talis erit. Vnitas, veritas, bonitas, nullam rem addunt super essentiam rei: pari ergo ratione vel fortiori, nec entitas. Ad hanc respondebant illi dicentes, quod ens vno modo dicit essentias praedicamentorum, & sicut illa tria, eandem rem dicit cum essentia, & est quaelibet res ens per suam essentiam sicut est vna & bona. Alio modo dicit earum existentias: & sic ens dicit aliam rem quam essen tia, & de est quaelibet res ens per aliam rem additam suae essentiae quam participat. & est istud ens non omnino idem cum vero d bono. Sed dico ego quod haec solutio(vt & illi dicunt) supponit duo. Primo enim supponit quod esse sit quaedam res absoluta, & quaedam actualitas existendi in effectu de se: quod falsum est, quia tunc posset secundum se produci & existere per se fine essentia, maxime secundum illos, quia dicunt quod esse non se habet ad essentiam sicut forma producibilis de potentia illius: & quod etiam dicunt quod esse quantum est ex se est necesse esse, licet sit possibile non esse, prout in alio recipitur. Nihil enim ex se est forma non educta de potentia materiae, aut necesse esse: quia in alio non est nisi possibile esse nisi per se possit esse & separatum a quolibet alio. Quod enim est sic actualitas existendi quod ex se est necesse esse, per se separatum potest esse & produci in esse: quare cum esse non possit existere aut produci fine essentia vt illi probant, nullo ergo modo est ex se actualitas quaedam dicto modo. Ad quod illi respondent di cendo quod hoc nullam habet difficultatem. nam nuilum agens facit quod repugnat effectui: de ratione enim effectus est quod non fiat per se nisi compositum, cuiusmodi non est esse. Et dico ego vt patet ex dictis, quod hoc falsum est si intelligatur hoc de composito ex rebus absolutis diuersis, quia in substantiis separatis se cundum ponentes quod in eis non est materia, nulla est rerum diuersitas, & sic cuilibet talium vt sit effectus dei nihil additur super essentiam nisi respectus quidam. Vnde si esse est actualitas quaedam creata in essen tia rei, & res quaedam absoluta est, cum nihil sit creabile nisi sit ex se essentia quaedam, quid secundum praedicta non habet ex creatione. Si ergo essentia ipsius esse creata est actualitas alterius per hoc quod est in altero, mul to fortius nata est esse actualitas suiipsius secundum se. Vnde secundum quod dixi tunc, & nunc etiam dico esse non dicit nisi respectum super essentiam: & vt aliquid sit effectus dei nihil additur super essentiam nisi respectus quidam. Contra quod illi arguunt dicentes quod hoc falsum est, quia solus respectus non potest perdi vel acquiri. Sed dico ego respondendo secundum praedicta quod verum est per se, per actionem tamen aliquam cir ca subiectunem. scilicet quia est terminus operationis diuinae, bene potest ille respectus acquiri & econuerso perdi per hoc quod cessat esse effectus & terminus operationis talis, sicut & per operationem circa oppositum fundamentum potest circa aliquid idem respectus perdi & acquiri circa suum proprium fundamentum: vt Sorte solo existente albo non est respectus similitudinis in illo, fundatus in eius albedine: sed Platone facto albo, iam respectus ille est acquisitus in Sorte: & Platone facto nigro iam est amissus. Hoc enim conuenit generationi & corruptioni relationum: vt alias in quaestione magna de relationibus, declarauimus. Quod ergo illi supponunt secundo, quod scilicet essentia non habet actualitatem fine illo addito ei vt re alia, hoc similiter falsum est, quia sufficit quod ei addatur respectus solus per hoc quod est effectus dei. Se cunda ratio nostra(vt dicunt) est, quia si essentia non existeret nisi per esse additum, oporteret quod illud esse existeret per aliud esse additum in infinitum. Et vt dicunt, respondebatur ab eis quod hoc non oportet. Nam licet materia existat per formam, non oportet quod illa forma existat per aliam in infinitum: quia alio & alio modo comparantur ad esse. Nam materia ex se est potens esse & non esse: forma autem quantum est de se secundum modum loquendi philosophorum non habet quod possit non esse, sed solum ratione materiae in qua recipitur. Vnde secundum philosophos forma separata a materia non posset non esse. Consimiliter dicimus dicunt illi loquentes de seipsis) quod essentia de se potest esse & non esse, sed ipsum esse secundum se con sideratum non habet quod possit non esse, nisi quia recipitur in alio, & separatum est necesse esse. Contra hanc rationem (vt dicunt loquentes de nobis) quidam conati sunt arguere dicentes periculosum esse si ponatur esse creaturae ex se esse necesse esse: quia tunc esset deus. Quid vero dixi ego quod periculosum est ponere quod esse alicuius creaturae ex se est necesse esse, & quod non posset impediri ratio ducens ad infinitum: quia cum esse creatum sit, cum creatur recipit esse, vt sit ibi esse recipiens & esse receptum: & eadem ratione illud esse secundum creabitur, & recipiet esse tertium, & sic in infinitum: quoniam ipsimet di cunt quod deus producendo creaturam producit simul essentiam & esse. Hac autem productione facta sic producere esse non est facere quod esse sic sit, quia hoc semper est, sed hoc est facere quod esse sit in essen tia, &de ex tali productione esse habet quendam actualem respectum ad deum, non quia esse sit esse, quia tunc semper talem haberet respectum, & semper existeret: sed hoc competit ei: quia est in essentia: & potest ab ea separari & ei non inesse. Respondendo illi dicunt quod illud non dixerunt scilicet quod esse creatu rae sit necesse esse: sed quod esse vnde esse non habet quod ei accidat corruptio, neque aliquis actus aut forma, sed quod ipsi esse siue actui aut formae accidit corruptio, hoc contingit ei ex eo quod recipitur vel natum est recipi in alio. Et sic (vt dicunt) quod esse creaturae non est necesse esse non est contrarium dictis eorum. Nam esse creaturae (uvt dicunt) duo dicit. Dicit enim esse, & dicit esse tale. Ratione qua dicit esse, non habet vnde corrumpatur aut desinat esse, sed solummo hoc habet ratione qua dicit tale esse, quod scilicet receptum est. Aliter enim omne esse esset defectibile, & sic si aliquod esse esset non receptum in se, non posset desinere esse. Sed dico ego quod secundum quod tenet litera illorum primo expresse dicunt sic. Materia & forma alio & alio modo comparantur ad esse &c. vt supra. Dicunt ergo expresse quod forma quaelibet aut esse quantum est de se non habet quod possit non esse, nisi quia recipitur in alio, & separatim esset necesse esse. Sed hoc im ponunt dicto & sententiae philosophorum: qui ponunt omnes essentias quae sunt formae separatae vel intellectus, esse simplices & quaedam necesse esse & incorruptibiles & incorporabiles & deos quosdam, vt alibi ex posuimus. Quorum sententia quo ad hoc omnino haeretica est. Contra vero dictum ipsum ego arguo sic. Si aliquid quantum est de se sit incorruptibile in natura sua, impossibile est quod corrumpatur receptio ne sui in alio, vt patet in anima rationali recepta in corpore. Sicut econuerso secundum Auicen. impossibi le est quod aliquid ex se sit possibile & per aliud sit necesse esse. Et sic dicere quod esse creaturae quod secundum ipsum est forma quaedam & essentia ex se incorruptibilis non sit possibile esse nisi quia recipitur in alio: & similiter di cere quod esse ratione esse non habet vnde corrumpitur, sed ratione qua in alio receptum est, falsum est. Licet, enm esse ratione qua esse est comne & analogum ad esse creatoris & esse creaturae, non est defectibile, aliter enim vt dicunt, & bene, omne esse esset defectibile: esse tamen ratione qua est esse quoddam sub illo analogo di stinctum contra esse creatoris, bene potest esse defectibile ratione qua est tale esse, licet non ratione qua est esse simpliciter, etiam si non esset receptum in alio, sed secundum se separatum. Et secundum hoc insufficiens est il la distinctio bimembris quam illi ponunet scilicet quod esse creaturae duo dicit, scilicet esse & esse tale scilicet receptum in alio: immo receptum in alio inquantum huiusmodi non dicit tale esse scilicet contractum ad creaturam, sed talem modum essendi ipsius esse talis. & sic debet esse distinctio trimembris scilicet quod esse creaturae tria dicit, videlicet esse simpliciter, in quo analogatur cum esse diuino, & tale esse, quod. scilicet est proprium creaturae & distinguitur contra esse diuinum: quod etiam dupliciter potest considerari. Vno modo vt est aliquid secundum se, alio modo vt habet receptum esse in alio. Et sicut dictum est de esse, ita intelligendum est de forma qualibet, quod potest considerari vt forma simpliciter ratione comomnis analogi ad formam creatam & in creatam, & ratione tali non est defectibilis, vel vt est forma talis scilicet creaturae: & hoc dupliciter, vel vt secundum se est aliquid, vel vt est recepta in alio. Et licet esse vnde esse simpliciter, vel forma vnde forma simpliciter, non sit defectibile vel defectibilis, tamen vnde esse tale vel forma talis scilicet creaturae vtroque mode scilicet vt consideratur secundum se & vt consideratur sicut recepta in alio, bene est defectibilis. lpsi autem expresse dicunt, licet dictum suum imponant philosophis, vt patet respiciendo praedicta, quod forma vel essentia vel esse secundum se non habet quod possit non esse, sed solum ratione materiae in qua recipitur: ita quod forma vel essentia se parata, vel esse separatum, non posset non esse: quia esset necesse esse. Et sic ponunt expresse quod esse vel forma vel essentia non solum ratione quae est esse vel forma vel essentia simpliciter non est defectibilis, sed quod etiam nec ratione quae est tale esse vel forma vel essentia. scilicet creaturae quantum est ex se. & sic non solum dixerunt quod esse vnde esse non habet quod sibi acci dit corruptio, neque aliquis actus aut forma: sed etiam dixerunt quod esse vnde tale esse scilicet creaturae secundum se di stinctum contra esse creatoris non habet quod accidit ei corruptio, neque aliquis actus aut forma: sed etiam dixerunt quod esse vnde tale esse scilicet creaturae secundum se distinctum contra esse creatoris, non habet quod accidit ei corruptio neque aliquis actus aut forma vnde talis scilicet creaturae secundum se, sed solummo ex eo quod recipitur vel natum est recipi in alio. Et sic dicere postmodum quod esse creaturae secundum se absque eo quod in alio recipiatur non habet vnde accidit ei corruptio, & quod tamen ex se non sit necesse esse, plane est contrarium dictis eorum prioribus. Nec prodest illud in aliquo quod non solum dicunt ex eo quod recipitur sed etiam ex eo quod natum est recipi in alio: quia sicut ex eo quod recipitur habet vnde accidit ei corruptio, sic ex eo quod natum est recipi habet vnde nata est ei accidere corruptio, licet non ei accidit inde secundum actum: vt si tale quid perpetuo esset separatum, perpetuo haberet vnde nata esset ei accidere corruptio, nunquam tamen secundum illos ei accideret. Et sic in hoc etiam omnino contrariantur dictis philosophorum, qui dixerunt quod omne corruptibi le necesse est aliquando corrumpi. Quod quia forte perspexerunt, aliter respondendo dicunt quod nulla creatura est necesse esse simpliciter: attamen non est inconueniens quod sit necesse esse secundum qui. scilicet prout consideratur vt quid intelligibile abstractum a tempore, & vt semper ens. secundum quod dicitur in libro Priorum. Michalus intelligibilis semper est, licet Michalus simpliciter vel Callias, vel quilibet particularis homo est terminati temporis & quid corruptibile. Sed dico ego quod non valet: quia expresse loquuntur de esse actualis existentiae & de forma actualiter existente, quando dicunt quod materia & essentia aliter comparantur ad esse quam forma & ipsum esse: quia forma quantum est de se non habet quod possit non esse, sed solum ratione materiae in qua recipitur. Similiter quod ipsum esse secundum se non habet quod possit non esse nisi quia recipitur in alio & separatum esset necesse esse. Praeterea sicut nullum inconueniens est quod creatura quae est esse vel forma siue actus sit necesse esse secundum qui.d scilicet vt consideratur vt quid intelligibile abstractum: sic nullum inconueniens est quod creatura quae est materia vel essentia sit necesse esse secundum eundem modum. Nullo ergo modo dif ferenti quo ad hoc, comparantur ad esse materia & forma: neque esse & essentia: cuius contrarium in tendunt asserere. Dicta ergo sua, vt videtur, nullo modo possunt sustinere. Tertium vero (ut dicunt )quod adducimus ad confirmandas nostras rationes, est quod esse illud quod est res alia ab essentia, nec substantia potest esse nec accidens. Ad hoc (vt dicunt) respondebatur, quod licet non sit substam tia aut accidens, est tamen aliquid in genere substantiae, sicut principium & actus substantiae. & sic indirecte est in genere substantiae: sicut punctum in genere quantitatis. Hanc solutionem (vt similiter dicunt, & beneus nitimur destruere: quia res non sunt in genere nisi per suas essentias: ita quod vniformiter vnumquodque est in genere tam non existens quam existens. Aliter. nim substantia quaecumque non esset in genere substantiae per essentiam suam, sed solum per esse. Sed quid addunt ex seipsis: quod esse in genere substantiae tanquam principium non faciat substantiam aliquam esse substantiam, quia substantia quaelibet est substantia per suam essentiam: & quaelibet res est id quod est secundum genus per suam essentiam, habet tamen ipsum esse rationem principii respectu sub stantiae: non prout est substantia simpliciter: nam non intelligendo esse adhuc intelligitur substantia esse quid determinatum ad genus: sed prout est substantia in effectum, & prout existit actu in rerum natura, per quod reducitur ad genus substantiae: falsum est omnino. Nihil n est in genere aliquo vt principium, quin faciat ad hoc quod illud cuius est principium sit res illius generis. Vnitas enim est vt principium in genere quantitatis, quia facit per sui replicationem quod numerus sit quantitas, & vt numerus sit numerus. Similiter punctum est vt principium in genere quantitatis: quia facit per hoc quod ab ipso flu it linea, quod magnitudo siue linea sit quantitas: immo quod linea sit linea. Et sic si esse esset de genere substan tiae vt principium, faceret quoquo modo quod substantia cuius est principium, esset substantia. Vnde si habet rationem principii respectu substantiae alio mode scilicet non prout est substantia, sed prout est substan tia existens secundum effectum in rerum natura: tunc non pertinet aliter ad praedicamentum substantiae quam ipsum existere in rerum natura. Quare cum vt alibi declarauimus saepius, existere secundum actum in rerum natura ac cidit praedicamento substantiae & aliis praedicamentis similiter, accidentaliter ergo esse pertinet ad prae dicamentum substantiae, & hoc quemadmodum album aut sedens: vt sicut dicitur quod esse habet rationem principii respectu substantiae prout est in effectum: & ideo prout principium reducitur ad genus substan tiae: sic potest dici quod album aut sedens habet rationem principii respectu substantiae prout est dealbata vel prout est in sessione: & quod ideo vt principium reducitur ad genus substantiae: consequens falsum est. ergo &c. Quod in parte declarant contra se cum subdunt. Est ergo diligenter sciendum quod non est inconueniens aliquid non esse de ratione rei simpliciter, immo esse posterius illa re, quid tamen potest esse de ratione ip sius secundum aliquem modum: vt cuprum quod non est de ratione circuli simpliciter, immo intellectus circu li simpliciter potest praecedere intellectum cupri: attamen cuprum licet non sit de ratione circuli simpliciter, est tamen de ratione circuli cuprei: sic licet intellectus essentiae praecedat intellectum ipsius essee, & di uidatur contra essentiam, nec habeat rationem principii respectu eius simpliciter, est tamen de ratione eius vt est in effectu. Quod si ita est, immo quia ita est, cum cuprum non sit posterius circulo, nisi quia accidit circulo quod sit in cupro, quia potest esse in alio, vt in lapide & ligno: propter hoc in definitione eius non ponitur cuprum secundum philosophum septimo Metaphysicae & ita si cuprum sit de ratione cir culi cuprei, licet non de ratione circuli simpliciter, hoc non est nisi sicut albedo est de ratione hominis albi: licet non de ratione hominis simpliciter: & similiter esse de ratione existentis substantiae in effectu & in rerum natura: & sic com stituit esse cum essentia vnum quodammo per accidens, sicut albedo cum homine, & circulus cum cupro. Sed quod est principium alicuius quod est vnum per accidens cuius vna pars est substantia & ipsum est pars altera, non est reducendum vt principium ad genus substantiae: immo per se pertinet ad genus alicuius ac cidentis. Praeterea cum secundum iam dicta: & vt illi dicunt, esse semper est esse: quod non habetex creatione neque per hoc quod est in alio, sed quod est in alio hoc habet per creationem, & per illam creationem habet respectum ad deum: esse ergo secundum quod sequitur ex dicto illorum ex se absque esse in alio & absque dicto respectu, est aliquid per essentiam, & ita determinatum ad genus aliquod. Siue ergo creetur in se siue in alio, oportet quod ex se sit principaliter res alicuius praedicamenti: & sic non per reductionem vt pri cipium aliquod illius. Et sic sicut res aliae absolutae quoruncumque generum non creantur secundum illonisi quia esse aliquod aliud re ab illis, cis acquiritur: similiter nec res illa quae secundum se est ipsum esse: & sic procederetur in infinitum: vt dicit ratio praecedens: aut si in natura ipsius esse per creationem nihil acquiritur nisi respectus aliquis, eadem ratione nec in quacunque re alia absoluta. Et sic vt videtur illi in di ctis suis istis propriam vocem ignorauerunt.
CIRca quintum sic procedunt illi dicentes: Postquam soluimus rationes, & improbauimus distinctiones, & ostendimus quod ea per quae confirmant rationes prius factas non sunt sufficientia nec quietant intellectum: ostendere volumus quod non bene exponitur auctoritas Boetii Arguebatur enim contra me(vt dicunt, & verum est) per Boetium dicentem: Diuersum est esse & id quid est, differunt ergo secundum rem. Hoc soluebam dicens quod Boetius per esse intelligit ipsum principium: per id quod est, id quod est ex principio: & sic diuersum est, esse & id quod est: quia differunt re, creator & crea tura. Haec reuera dixi: & adhuc dico, & est vna expositionum Commeator & vera est, vt secundum Commen- sicut & illi confitentur, per esse debeamus intelligere principium siue deum eo modo quo ipse est esse omnium. scilicet non formaliter sed causaliter: quia. scilicet omnia dicuntur esse per ipsum, quid sufficit nobis ad propo situm nostrum contra illud argumentum. Vel si velimus secundum aliam expositionem dictum illud esse de solo esse creaturae: et dicere quod diuersum est, esse & id quod est: dicendum quod non intelligitur ista diuersitas de di uersitate secundum rem, sed tantum vel de diuersitate secundum rationem, vel de diuersitate secundum intentionem. Compo sitio enim in creatura non semper intelligitur ex diuersis secundum rem, secundum quod dicit idem Commenr. Est igitur intelligendum quod secundum iam dicta superius & secundum illos, esse vno modo dicit esse essentiae praedicamenti alio modo dicit eius existentiam. Loquendo de esse primo modo: vno alio modo a praedicto exponitur dictum Boetii, quod diuersum est esse & id quod est: quia quaelibet res creaturae per rationem ipsius esse quid indeterminatum est, nec determinatur ad genus, sed solummodo per rationem suae essentiae in qua tale esse est quaedam diuina participatio secundum rationem causae formalis exemplaris. Vnde secundum Conmen. homo humanitate non habet esse, sed tantummodo esse aliquid. Et secundum hoc aliquando diximus in quaestione quadam de praedicamentis in conmuni, quod praedicamentum nominat aliquid cui conuenit esse: & est quodlibet praedi camentum in ratione eius cui conuenit quod sit genus generalissimum: puta in eo quid est substantia aut quantitas aut huiusmodi compositum ex esse tali & eo cui conuenit esse. & est diuersum in eo esse & id quod est cui conuenit esse, sed hoc non sicut re differentia sed sicut differentia intentione tantummodo, vel ratione. Hoc quidem esse licet secundum praedicta sit prima rerum creatarum, quia tamen ex se non est determi natum ad genus, & per consequens nec ad speciem nec ad indiuiduum, ideo per se separatim absque essentia quae se habet ad illud per informationem creari non potest, nec est re aliud ab eo quod ipsum informat. Loquem do autem de esse secundo modo, tertio modo potest exponi dictum Boetii dicendo quod diuersum est esse & id quid est: quia quaelibet res siue essentia creaturae, includens in se esse secundo modo dictum per quid existit extra intellectum, est quaedam diuina prticipatio secundum rationem causae efficientis. & sic homo humanitate habet esse aliquid cui conuenit esse. sed hoc modo non sicut superius & magis commune essentiale conuenit suo inferiori & minus communi sicut conuenit esse primo modo homini: sed sicut accidentale quid suo sub iecto. Vnde si deus ad momentum subtrahat se vt causa efficiens & conseruans, a creatura vt a suo effectu, subito cadit in nihilum & in non esse oppositum esse actualis existentiae, non tamen in non esse oppo situm esse primo modo dicti. Sicut enim non potest cadere a sua essentia vt non sit essentia secundum praedicta: sic nec a tali esse: aliter enim non esset quid intelligibile, sed imaginabile tantum, vt chimaera vel hircoceruus. Nec hoc esse oportet intelligere vt rem aliam absolutam ab ipsa essentia: immo est econuerso esse essentiae: quid sola ratione ab ipsa differt. Similiter nec esse existentiae oportet intelligere vt rem aliam absolutam ab essentia, sicut illi dicunt: sed sufficit intelligere vt intentione aliud. quodquidem esse tam primum quam secundum, quia nihil nisi respectum quendam addit super essentiam cuius est respectus, qui separatus esse non potest: idcirco per se separatim creari non potest, quod reuera posset si diceret rem aliam absolutam ab essentia cuius est. Tunc enim ex eo quod in se esset quaedam essentia secundum praedeterminata esset determinatum ad genus, & per consequens ad speciem, & etiam ad indiuiduum sub specie, eo quod secundum quod dicunt illi, esset maioris actualitatis quam essentia cuius est: vt patet ex praedictis.
CIRca sextum quo ad primum eius articulum sic procedunt dicentes, quod non possit creatura in nihilum redigi nisi differret in ea realiter esse & essentia, triplici via probamus. Prima ex ipsa creaturae productione: secunda ex conserua tione eius: tertia ex defectibilitate eius. Prima via, vt dicunt, sic patet. Nam quod esse secundum se possit incipere esse, & quod actus secundum se possit incipere esse actu per se loquendo contradictionem implicat: quia semper haec est vera, esse est esse, & actus est actus. Si ergo actus vel esse incipit esse oportet quod sit tale quod non sit esse vel actus per se sed in alio. Ex hoc enim potest non esse, quia ab illo potest separari. Oportet ergo quod omne esse vel actus creatus sit in alio receptum. creatura ergo non potest esse actus tantum, similiter nec potentia tantum, quia potentia tantum non potest actu esse, & sic est composita ex po tentia & actum, & hoc differentibus re, quia sicut non differunt sic non possunt separari: si ergo non dir ferunt realiter, realiter non possunt separari, quia nihil potest separari a se nec seipsum perdere: ergo &c. Et ego respondeo hic secundum praedicta quod esse si esset res absoluta, & actualitas alterius in se posset esse. Similiter quod dicitur de actu quod implicat contradictionem ponendo quod secundum se possit incipere esse, falsum est, & instantia est in anima rationali & in quantitate continua quae naturaliter actus sunt alterius: & tamen secundum se possunt incipere esse: quia deus potest illa secundum se creare, sicut potest ea a suis possibilibus separare. Quid autem arguunt ad illius probationem, quod haec semper est vera: esse est esse, & actus est actus: Dico quod licet hoc verum sit, esse tamen esse incipit actum: & actus incipit esse actum. sicut haec semper est vera, homo est homo: & tamen haec est vera: homo incipit esse homo. Illa enim semper est vera: homo est homo: vt ly homo in subiecto stat pro forma siue pro significato. Et similiter illa est vera homo incipit esse homo, vt ly homo in subiecto stat pro supposito. Adam enim vt erat subsistens ex corpore hoc siue ex hac materia & hac anima coniunctis, incepit esse homo corpore formato de materia, & de anima per creationem ei adiuncta. Et similiter desiit esse homo corpore illo corrupto & forma eius corporali in potentiam materiae resoluta: & per hoc anima ab ipso separata. Similiter illa, esse semper est esse, est vera, vt esse in subiecto stat pro significato: et cum hoc illa similiter est vera: esse incipit esse secundum quod ipsum esse stat pro supposito: quod est quaedam essentia singularis cui acquiritur respectus ad deum per creationem: cuius naturae necesse habet ponere ipsum esse qui ponit quod sit res absoluta secundum praedicta Similiter illa est vera: semper actus est actus: & similiter illa: aliquando actus incipit esse actus siue ens in actum. Haec enim anima separatim creata est actus subsistens, & incipit esse actus: et secundum id quod est in se, et similiter compositi ex anima & corpore. Et sic esse & actus consimiliter potest desinere esse secundum se absque hoc quod possit ab alio separari: quia posse separari ab alio non est causa alicuius quod possit in se corrumpi, sed magis econuerso. Quid assumitur in fine: sicut aliqua non differunt, sic non possunt separari: verum est. Quid autem concluditur ex hoc, si ergo non differunt realiter: realiter non possunt separari: dicen dum est quod verum est intelligendo per realiter separari separationem rei a re. Sic enim nihil potest separari ab eo a quo non differt secundum rem, sicut nec a se. Et sic ponendo quod esse non apponat rem aliam super essentiam non separatur ab essentia realiter sed tantum intentionaliter, sicut intentionaliter differt ab illa. Intelli gendo vero per realiter separari separationem secundum naturam rei, quid distinguitur contra intellectualiter se parari, sicut nigredo separatur a coruo, sic esse separatur ab essentia realiter per ipsius corruptionem licet ab illa differat intentione sola. et sic quicquid accipitur in argumento, sophisma est. Secunda via(vt dicunt) sumitur ex conseruatione rerum: nam in ipsa essentia creaturae vt est coniuncta essentiae creatoris fit actualitas quaedam quam appellamus esse, quam perdit cum separatur a deo. illud autem actuale (vt saepe dictum est) non potest dicere respectum tantum, quia solus respectus non potest acquiri aut perdi: ergo &c. Sed dico ego quod reuera ex sola coniunctione essentiae creaturae cum essentia creatoris secundum modum coniunctionis causae efficientis cum effectu, fit actualitas quaedam in essentia, quam appellamus esse, & ex separatione vnius ab altero perditur: nec est tamen aliud esse ipsum super essentiam quam respectus in es sentia creaturae fundatus in ordine ad deum, vt saepe dictum est. Quid autem additur, quod respectus non po test acquiri nec perdi, dicendum quod immo secundum praedictum modum. Et sic nihil continetur hic nisi repetitio praetactorum. Tertia via(ut dicunt) ad idem sumitur ex defectibilitate rerum. nam omnis defectibilitas accidit ex potentialitate secundum philosophum. ix. Metaphysicae permanentia vero ex actualitate. & haec oportet differre secundum rem, quia cum actus secundum quod huiusmodi non deficit ab actu, sed sola potentialitas, secundum igi:ur quod in re differunt potentia & actus, sic poterit in re esse defectus. Si ergo non differrent realiter, potentia & actus nunquam creatura deficeret ab actualitate secundum rem, licet forte secundum intellectum & sic nullo modo annihilari posset. Sed dico ego secundum iam dicta quod reuera omnis defectibilitas est a potentialitate, & ideo actus cui nulla potentialitas admiscetur omnino deficere non potest, cuiusmodi est actus diuini esse tantummodo: omnis autem alius actus potentialitatem habet coniunctam suae actualitati qua potest deficere ab actum, & hoc ratione qua est potentialitas simpliciter qualitercumque ponatur differre ab actum: in hoc enim nulla est differentia. Non enim secundum modum differentiae illorum est modus differens defectibilitatis actuum, vt si non differant secundum rem nihil possit deficere vt illi dicunt: immo aequaliter secundum rem potest creatura deficere & annihilari ponendo quod in eadem non differant secundum rem potentia & actus, & ponendo quod differant secundum rem & magis proprie, secundum quod supra dictum est econtrario de creatione.
CIRca sextum quo ad secundum eius articulum sic procedunt dicentes, si creatura de necessitate fuisset ab aeterno & esset necesse esse, adhuc possemus saluare quod esset creata a deo & conseruata in esse, & dependens ab eo & deficiens ab il lo: sed hoc ponendo non possemus ponere quod creatura procederet a deo mera libertate arbitrii, sed sola necessitate naturae, sicut vmbra a corpore, aut imago a facie, aut sicut vestigium a pede. Et quantum nobis occurrit, oportet ponere idem eos qui dicunt in creaturis essentiam non differre ab esse: vel quod creatura nullo modo indigeret factore. Si enim vera esset opinio philosophorum qui dicunt creaturas non procedere a deo mera arbitrii libertate, sed sola necessitate naturae, difficile esset valde probare quod realiter differrent essentia & esse, scilicet actualis existentiae. Sed non videtur habere dubium: quin si tolleretur ab eis talis differentia saluare non possemus quod creaturae de nouo possent creari a deo, nec quod possent procedere ab ipso ex mera arbitrii libertate, sed ex ne cessitate naturae. Quod (ut dicunt illi) volumus quatuor viis inuestigare: quarum prima sumitur ex generali habitudine creaturae ad deum. Secunda ex speciali habitudine eius ad diuinam naturam. Tertia ex speciali habitudine eius ad diuinum intellectum. Quarta ex consideratione naturae & suppositi in creaturis. Propter primam(vt dicunt) Sciendum est quod creatura quatuor habet habitu dines ad deum. Primo vt a deo est producta simpliciter. Secundo vt a deo causaliter est producta. scilicet vt dependens & deficiens ab eo. Tertio quod ab ipso est sine eius mutatione creata. Quarto quod continuo indiget conseruari ab ipso per praesentiam eius in ipsa. Si ergo (vt dicunt) consideremus crea turam solum sub hac habitudine vt est a deo producta, & non etiam consideretur qualiter produ cta sit, nihil est in creatura nisi natura & respectus fundatus in natura: quia oportet quod productio terminetur ad naturam aliquam, & quod productum realiter referatur ad productorem. Sed si vlterius consideretur illa natura vt habet dependentiam ad producentem, oportet quod natura illa dicat aliquid defectiuum: & ideo creatura non solum in se habet naturam & respectum, sed etiam defectum. Ex quo possumus inuestigare in eis differentiam inter essentiam & esse, quod videlicet creaturae etsi necessita te quadam essent a deo ab aeterno, non essent suum esse, sed essent compositae ex essentia & esse, nam si creatura a deo producta & actu dependens ab ipso habet actualem respectum ad ipsum: iste actualis respectus vel debetur ei ex natura sua, & tunc a deo processisset: & non potuit a deo non procedere: & hoc est incidere in opinionem philosophorum: scilicet quod quicquid potuit immediate a deo procedere, totum de necessitate naturae ab aeterno processit ab ipso: sed si essentia vel natura creaturae non est sufficiens fundamentum huiusmodi respectus oportet quod aliquid addatur ei quid faciat ipsam essentiam esse in actum, respectu cuius superadditi ipsa essentia se habebit vt potentia ad actum quem vocamus esse. Ex hoc ergo dicimus quod creatura eo ipso quod non est de necessitate, aeterna sed potest de nouo creari: differunt in ea esse & posse esse & essentia, actus & potentia, & est composita ex illis: in quo toto composito fundatur ille actualis respectus. et sic si ipsa habet actualem respectum ad deum hoc est inquantum est coniuncta cum ipso esse quod dependet ex mera voluntate dei. Sed si ille actua lis respectus fundaretur in sola essentia creaturae, tunc ipsi deberetur ex se talis actualis respectus, quo posito, creatura vel esset de necessitate aeterna, & hoc ponendo respectum illum semper funda ri in ipsa essentia, vel non posset produci in esse fine motu praecedente in deo vel mutatione aliqua vnde surrexit iste nouus respectus, & hoc ponendo creaturam non aeternam & non semper habere actualem respectum ad deum. Sed forte dices (inquiunt illi) quod creatura ex se non habet illum respectum, sed ex mera dei voluntate illum acquirit & perdit. Sed hoc (ut inquiunt) satis improba tum est: quia solus respectus non potest de nouo acquiri aut perdi, quare si productum nihil habet reale additum super essentiam, oportet quod essentiae de se debeatur talis respectus, & oportet illum esse inseparabilem ab ipsa, sicut apparet in productione diuinarum personarum, vbi persona producta super naturam nihil addit nisi respectum ad producentem. In talibus ergo ex quo pronucens est aeternum, oportet quod etiam productum sit aeternum, vel quod sit facta mutatio in producente si secundum hunc modum aliquid ab eo produceretur de nouo siue in diuinis siue in creaturis. Nunquam enim respectus aliquis de nouo acquiritur vel amittitur: nisi simul aliqua mutatio fiat in subiecto illius aut in aliquo alio secundum rem aliquam qua acquisita acquiritur respectus, & qua perdita perditur respectus. lpse enim respectus quia non est aliquid sed ad aliquid, per se nec acqui ri nec perdi potest. Vnde si creatura dicit aliquid commpositum ex pluribus rebus secundum quod illae res coniunguntur vel separantur, ex mera dei voluntate potest respectus ille acquiri vel perdi. Si vero dicat vnam rem simplicem, respectum illum non potest de nouo acquirere nec de nouo perdete, quia hoc esset per aliud, & sic facta esset mutatio in alio, & hoc solummodo in eo ad quem terminatur respectus ille: & sic in proposito facta esset mutatio in ipso deo. Per se enim non potest aliquid acquirere vel perdere huiusmodi respectum. respectus enim non acquiritur vel perditur nisi quia acquiritur vel perditur eius fundamentum: quare cum in creatione & annihilatione semper nouus respectus acquiratur vel amittatur, & res noua aliqua alia acquiritur vel amittitur, & sic creatio & annihila tio requirunt compositionem in creatura ex rebus diuersis. Quia igitur ex tertia habitudine crea tura est a deo producta de nouo dependens ab ipso sine sui mutatione: manifeste concluditur quod ipsa est ex diuersis secundum rem composita.
SED ego dico ad singula istorum: incipiendo a primo. Quod enim dicunt primo: si creatura de necessitate &c. omnino falsum est. Si enim creatura sic de fecessitate fuisset ab aeterno quod esset necesse esse, nullo modo esset a deo creata & conseruata & dependens & deficiens ex ipso: quia quid est necesse esse in se formaliter est ipsum esse: tale autem etsi habet esse ab alio, vt pa tet in diuinis personis, non tamen per creationem, quia nihil creatur nisi quid ex se est non ens: nec conser uatur vt dependens secundum suum esse, quia esse suum amittere non potest: nec habet esse deficiens, quia nihil est deficiens ratione necessitatis in esse, sed ratione possibilitatis ad esse: secundum quod ista pertractauimus. ix. Quolibet. quid ix. Quod vero addunt secundo quod ponendo in creatura non differre secundum rem essentiam & esse, oportet ponere eam procedere a deo naturae necessitate non libertate arbitiii, aut nullo modo indigeret factore: Dico quod falsum est. Factore enim creatura indiget, quia non habet ex sua essentia quod sit: nec est differentia quo ad essentiam & esse siue ponatur procedere a deo naturae necessitate, vt ponunt philosophi: siue libera voluntate, quia indifferentia secundum rem inter essentiam & esse, non magis repugnat vni illorum modorum producendi quam alteri: neque similiter differentia eorum secundum rem. Sicut enim si in ligno esset vis factiua nauis, quae est quid artificiale, sic operaretur natura nauem sicut ars: vt dicitur in secundo physicorum: similiter & econuerso, si ars esset factiua alicuius rei naturalis, sic operaretur illam sicut modo eam operatur natura. Quare si deus produceret creaturam modo necessitatis naturalis, in ea essent vel possent esse indifferentia secundum rem esse & essentia. Similiter ergo & cum modo producit eam per libertatem arbitrii modo artis, producit eam vel potest sic eam producere sub tali indisfferentia inter essentiam & esse. Quare cum in vnoquoque dignius est ponere pauciora quam plura: cum tamen est aeque possibile: potius ergo ponendum est creaturam produci a deo sub indifferentia reali inter essentiam & esse, quam sub differentia, siue producatur modo naturalis necessitatis, siue modo artis & liberae voluntatis. Quia vero dicunt tertio arguendo via prima: quod si creatura est producta a deo & dependens ab ipso, & per hoc habens actualem respectum ad deum: aut ergo ille respectus debetur ei ex natura vel essentia creaturae, aut ab aliquo alio. Dico ego quod partim ex natura ipsa creaturae, partim ex creante ipsam. Respectus enim ille secundum potentiam est in natura & essentia creaturae, inquantum ipsa est possibilis creari: secundum actum vero est a creante inquantum ipsam producit secundum actum. Quid autem assumitur contra hoc: quod tunc semper a deo processisset &c. Dico ego quod non sequitur, nisi secundum actum esset ex ipsa natura creaturae. sed tunc non haberet respectum illum eo quod procederet a creante. Et ideo non propter illum respectum sequitur quod ab aeterno procederet ab illo. Est tamen ipsa natura secundum se sufficiens fundamentum illius respectus: nec per aliud additum est secundum actum fundamentum illius per quod fiat in actu fundamentum: sed solum per agens & faciens ipsam naturam, siue ab aeterno (si tamen hoc sit possibile) siue ex tempore. In hoc enim nulla est differentia sicut dictum est. Vnde falsum est quid assumitur: si ille respectus actualis fundaretur in sola essentia creaturae, tunc ipsi deberetur de se. Non enim deberetur ei de se, nisi secundum potentiam tantum. sicut respectus in diuinis personis, fi lie. scilicet & spiritu scto, fundatur in sola diuina essentia, non tamen ipsi debetur de se esse secundum actum sed sola actione generationis & spirationis circa ipsam. Sed quod arguitur contra hoc: quod tunc non posset creatura produci a deo sine mutatione praecedente in deo aut in alio aliquo, de qua mutatione surrexit iste nouus respectus: Dico quod verum est, & ista mutatio praecessit natura non duratione, non in deo, sed in ipsa essentia crea turae, quae est subiectum & terminus transmutationis illius, quae scilicet est creatio. sed ipsa essentia creatu rae est prius natura subiectum transmutationis quae est creatio, quam terminus: secundum quod alibi exposuimus: & sic ex mera voluntate dei per eius actionem quae est creatio, illum respectum secundum actum acqui rit creatura inquantum ipsa est terminus creationis, licet secundum potentiam sit in ipsa de se. Et quod arguitur contra hoc, quod solus respectus non potest acquiri: Dicendum quod verum est, sed hic non solus respectus acquiritur, immo ipsa essentia vt est terminus creationis acquiritur sub ipso respectum: & per hoc respectus ille in ipsa. et quia actio diuina circa ipsam essentiam creaturae quo ad ipsius conseruationem est separabilis ab ipsa, ideo & respectus ille secundum actum est separabilis. Nec est simile de respectu semper fundato in diuina essentia quo ad diuinas personas: quia diuina actio inseparabiliter est circa ipsam: & sic crea turam producens est aeternum. & productum temporale, et hoc absque mutatione producentis, sed solum per mutationem circa rem quae acquiritur: qua acquisita acquiritur ille respectus. Sed non oportet quod illa res acquisita sit aliquid aliud ab ipsa essentia re absoluta, vt dictum est, immo secundum illos non solum creationis terminus est res illa in es sentia creata, sed etiam ipsa essentia sub illa, vt potentia sub actum, vt non solum respectus ille sit in essentia per rem illam creatam in ipsa, sed etiam per hoc quod ipsa essentia creata est sub illa, est respectus ille in illa. sed hoc non est ratione qua sub illa creata est, sed ratione qua creata est simpliciter: ita quod si per se ponatut crea ri fine illa re, nihilominus per hoc quod ipsa est terminus creationis erit secundum actum respectus ille fundatus in essentia sola, et sic acquiritur respectus per hoc quod acquiritur suum fundamentum simpliciter, in quo nullam oportet esse compositionem ex rebus diuersis, vt videlicet si creatura dicat aliquid composi tum ex pluribus rebus secundum quod illae res coniunguntur vel separantur ex mera dei voluntate respectus ille potest acquiri vel perdi, quasi respectus iste acquiratur ex sola coniunctione diuersarum rerum, qua deus res faciendo ipsas coniungit per creationem, non autem ex earum productione qua ipsas res coniungendo facit: cuius contrarium verum est, non enim ex coniunctione habetur talis respectus, nisi quia fit in ipsis coniunctis ex illorum factione, ita quod quodlibet illorum proprium respectum habeat ad factorem, & quod tot sint tales respectus in eodem quot sint res absolutae diuersae, & per hoc tot esse: nec ipsum compositum habeat alium respectum quam componentium: ita tamen quod formale in com- posito communicet respectum suum composito sicut & esse suum, tamquam id cuius esse & respectus sunt principa liores. Quid tamen esse vt est communicatum composito, est esse suppositi: quid secundum hanc rationem neutri partium conuenit. & sic ad huiusmodi respectum fundandum in re absoluta nulla requiritur rerum compositio, sed sufficit rei cuiusque productio, siue secundum se, siue in composito: & similiter conseruatio eius talis sufficit ad conseruandum esse in ea, & talem respectum. Secunda autem via (ut illi dicunt) est quod quaelibet creatura est similitudo quaedam diuinae naturae, licet vna earum imitatur illam vno mo do, alia vero alio modo: ita quod quaelibet creatura suo proprio & speciali modo imitatur illam, quod ha bet ex natura suae propriae essentiae qua determinatur ad proprium genus & ad propriam speciem Sed quod est similitudo agentis non est ex sua natura sed ex sui productione ad quam requiritur aliquid aliud quod est subditum voluntati agentis: & oportet quod illud naturaliter procedat ab agente. Sed quia non producitur creatura nisi prout essentia eius coniungitur suo esse quod est illud aliud, ideo ad nutum voluntatis agentis creatura producitur in esse illo alio producto in ipsa, & quamdiu vult quod duret talis coniunctio ipsa perdurat in esse. Et dico ego quod dictum illud: quid est similitudo diuinae na- l turae ex sua natura &c. simpliciter verum est: omnis enim creaturae essentia est propria similitudo diuinae naturae secundum rationem causae formalis exemplaris: & hoc ab eo quod essentia est, non ab eo quod pro ducta est. Quae quidem essentia secundum se & ex se sola subdita est diuinae voluntati vt producibile, & secundum hoc respectum habet ad producentem in habitu ab aeterno. propter quod voluntate diuina po test procedere secundum suam simplicitatem in esse ab omni alia re sibi coniuncta: ex quo processu est similitudo agentis inquantum est agens. Tertia via (uvt dicunt illi) est quod creaturae comparantur ad intellectum diuinum speculatiuum naturaliter, quia quaecunque deus speculatiue intelligit, naturaliter & ab aeterno intelligit. comparantur autem ad intellectum dei practicum secundum dispositionem diuinae voluntatis. Cuius causa est, quia comparantur ad intellectum speculatiuum ratione essentiarum suarum simpliciter, inquantum per ipsas determinantur ad genus & ad speciem simpliciter: con parantur vero ad intellectum practicum vt natae sunt recipere esse & illi coniungi: et quia haec con iunctio dependet a voluntate diuina. eo enim quod intellectus est practicus & ordinatur ad opus, dependet quo ad effectus productionem a diuina voluntate,. quare si res actu existerent per suam essentiam tunc aequaliter per suam essentiam compararentur ad intellectum dei speculatiuum & practicum. Ex quo sequitur quod sicut ab aeterno sunt intellectae semper speculatiue & naturaliter, quod similiter sunt intellectae practice siue productiue: & sic consimiliter ab aeterno essent productae. Nec valet (ut dicunt) si quis diceret quod vltra essentiam est ibi respectus quidam. Nam intelligibile speculatiue intelligitur habere talem respectum. Rursus vt pluries dictum est, respectus secundum se non subditur voluntati, nec factio terminatur ad ipsum. Sed dico ego quod caetera concedo vsque ad hoc quod dicunt: si res actu existe rent per suam essentiam &c. Hoc enim potest intelligi dupliciter. Vno modo vt intelligatur res ex hoc existere quod est essentia. hoc autem falsum est, & secundum hunc intellectum illi procedunt falsum concludem do ex falso. Alio modo vt intelligatur res ex hoc existere quod eius essentia in sua simplicitate non per aliquam rem additam habet esse in actum: & hoc quia per quid ipsa secundum se essentia ab aeterno est aliquid respectu intellectus diuini speculatiui, per illud idem res ipsa est ex tempore aliquid respectu intellectus dei practici & diuina factura: vt licet aeternum sit quod essentia sit essentia, nouum tamen est quod essentia sit facta. Dico in seipsa secundum simplicitatem suae essentiae: non in aliquo composito ex alicuius rei alterius com lunctione cum ipsa, quae nequaquam requiritur. & sic non tener processus, vt per hoc quod ipsa essentia sit facta, sit in ea aliquid aliud vltra essentiam per quod est in ea actualis respectus ad agens, tanquam respectus alicuius praeter illum quem intelligitur habere speculatiue ad deum, & fundatus super aliud. quid nullo modo oportet, quia ambo fundantur super simplicitatem ipsius essentiae. Ille enim primus est secundum genus causae exemplaris & ab aeterno, in quo non distant nec differunt actus & potentia. Iste vero secundus est secundum genus causae efficientis, & secundum actum ex tempore: licet secundum habitum & potentiam fuerit in ipsa essentia ab aeterno. Qui quidem respectus vt pluries dictum est (& totiens iterare idem vanum est nisi cogeret eiusdem argumenti frequens repetitio) bene subditur diuinae voluntati per accidens, licet non per se, inquantum factio terminatur ad ipsum per accidenm scilicet per ipsam essentiam factam, non vt est essentia, sed vt est facta ex tempore aeterna sua actione in determinato supposito, vt dictum est. Quarta via (ut dicunt) est. quod si creatura nihil pilus diceret quam essentiam & naturam in qua fundatur respectus, sicut non dicit aliud suppositum in diuinis ab ipsa diuina essentia: ergo naturae secundum se debetur respectus ille. Et dico quod debetur naturae secundum se potentialiter & quasi inchoatiue, non autem actualiter, & quasi completiue, vt iam dictum est. Propter quod non est dicendum vllo modo quod essentia seipsa, hoc est eo quod est essentia refertur ad deum siue formaliter siue subiectiue, nisi quo ad hoc quod non peraliam tem sibi additam sic refertur. Sed proprie loquendo ipsa essentia respectu fundato in ipsa refertut, id quem per nullam rem additam vel aliam a se subiectiue siue fundamentaliter se habet, vt per quam sit sundamentum illius, habet tamen eum per aliam rem a se effectiue siue completiuae scilicet per deum facientem creaturae essentiam sua actione aeterna existere ex tempore in supposito determinato. Quae quia non semper producitur ab eo, ideo non semper habet secundum actum respectum illum in se fundatum. nec illo semper refertur ad deum, & hoc absque omni defectu in eo, quia facit quod facit mera volunta te nulla naturae necessitate. Propter quid ad fugam huius inconuenientis scilicet quod essentiae rerum quantum est de se sint semper productae, & quod non procedunt a deo ex mera libertate arbitrii, sed magis exquadam naturae necessitate, non oportet ponere. secundum quod illi dicunt esse ponendum, omnem creaturam de necessitate esse compositam ex re & re, quarum vna se habet vt potentia, reliqua vero vt actus, & quod actualis respectus ad productorem fundatur non in potentia secundum se, quia tunc potentia illa sem per esset producta: nec in actum secundum se, quia tunc similiter actus ille semper esset productus, sed fundatur in coniunctione vtrorumque vel in quolibet horum vt coniungitur alteri. Et quia ista coniunctio dependet ex mera voluntate dei, ideo productio rerum ex voluntate dei dependet: & sic suppo situm in creaturis non dicit respectum tantum super naturam vt in diuinis: sed oportet ponere creatu ram esse compositam in sua essentia & ex esse quod consequitur essentialiter praedicamenta, & eo quid aliquid est, vt ex eo quod est & quo est: & similiter ex genere & differentia: & in existentia ex ipsa essentia & ipso esse actualis existentiae quasi sit additum rei absolutae super essentiam. Sed ego dico quod in rei veritate sufficit ponere omnem huiusmodi compositionem ex differentibus ratione vel intentione, vt etiam ipsum esse existentiae dicat solum respectum saepe dictum, qui fundatur in sola essentia, quae non idcirco semper est producta quia non fundatur in ipsa ex se nisi potentialiter vt dictum est: sed idcirco non semper est producta quia deus non semper facit, ex qua factione sun datur in illa completiue & secundum actum respectus ille. Vtrum autem non semper eam facit deus, quia non semper eam facere voluit licet ipsa semper fieri potuit: an quia ipsa non potuit fieri semper, non est praesentis speculationis. Quod autem dicunt illi quod dictus respectus fundatur in coniunctione duorum vel in quolibet illorum vt coniungitur alteri, & ideo productio rerum dependet ex dei voluntate, quia ab ipsa dependet illa coniunctio: hoc non oportet, quia non solum il lorum coniunctio a voluntate dei dependet, sed etiam ipsorum coniungendorum vel coniunctorum productio, quia coniungi non possent nisi essent producta: aut est ponendum quod separata haberent ex se esse ab aeterno sed coniunctionem ab alio ex tempore: quemadmodum si anima humana ex se fuisset ab aeterno & similiter corpus humanum: sed de nouo & ex tempore fuisset coniuncta cor pori: hoc autem est haereticum ponere. Oportet ergo illos ponere quod non solum illorum coniunctio dependet a voluntate dei, sed etiam ipsa secundum se productio coniunctorum. Naturaliter enim coniunctio supponit productionem coniunctorum. Non ergo quia coniunctio illa dependet a dei voluntate, ideo dependet ab illa rerum productio, sed potius econuerso: nisi loquamur de productione compositi talis, sub ratione qua compositum est. sed tunc vnum eorum non est potius ratio alterius quam econuerso. lpsa enim illius compositi sub ratione compositi productio est ipsorum componentium coniunctio, & econuerso. Oportet tamen quod in tali composito ambo componentia sint producta, quod si sic, licet producantur vnica productione tamen quodlibet illorum proprium respectum alium & alium habet ad producentem: sicut sunt alia & alia res: nec oportet quod compositum habeat alium respectum quam illum qui est formalis in illo, sicut nec aliud esse quam sit esse ipsius formalis secundum dictum modum. Non ergo propter talem respectum fundandum in enssentia creaturae, aut proter nouitatem productionis creaturae oportet ponere in creatura qualibet esse compositionem ex diuersis rebus: & sic suppositum in quibusdam creaturis bene potest dicere respectum tantum super naturam & essentiameius absque compositione ex rebus diuersis, quae tamen essentia in creaturis talibus puta in illis quae non sunticompositae et materia & forma: sed sunt forma tantum absque materia, necessario est composita aliis compositionibus pluribus scilicet ex quod est & quo, est, ex genere & differentia & aliis quibusdam. secundum quod alibi declarauimus ex quo excedit eam simplicitas diuini suppositi, in quo nulla omnino intelligitur compositio. In creaturis autem compo sitis ex materia & fona, suppositum etsi in ordine ad deum dicit respectum tantum supe essentiam: illa tamen essentia composita est ex rebus diuersis simplicibus, qua multo magis recedit a simplicitate diuini suppositi. Et ita licet quod essentia sit essentia hoc habet ab aeterno, & non ab aliqua factione in quo nulla est diffe- i rentia siue intelligatur simplex siue composita realiter: Si enim a nominat essentiam simplicem: & similiter b: & c nominet essentiam compositam: ex a: & b: vt ex rebus diuersis & quod a sita & quod bsit b, aeternum sit & absque factione: similiter & quod c sit c. quod tamen essentia aliqua creaturae siue simplex siue composita sit in existentia actuali hoc habet a factione. Omnis enim essentia creaturae existens facta est, licet non est factum quod ipsa sit essentia. Vnde creare essentiam sicut non est facere quod essentia sit essentia, sic nec solum facere quod essentia sit sub esse. Similiter creare esse sicut non est facere quod esse sit esse, sic non est solum facere quod esse sit in essentia. Similiter & de materia & forma, nisi po natur quod huiusmodi componentia secundum se habent esse ex se ab aeterno, sed de nouo componantur. Sed creare essentiam, vel materiam, vel formam, vel esse, si sit res aliqua absoluta, est facere ipsam essentiam, vel materiam, vel esse, vel formam: creare vero compositum est creare vnum illorum sub alio & vnum in alio. quae tamen creatio in alio & sub alio supponit creationem vniuscuiusque eorum secundum se, quamuis etiam alterum eorum non sit natum creari separatim. Et sic super essentiam simplicem crea turae non oportet ponere ad hoc vt sit in existentia actuali aliud quam ipsam factionem diuinae actionis, per quam in ea secundum actum fundatur saepe dictus respectus ad deum. Et sic nec oportet nec est possibile imaginari imaginatione recta quod esse existentiae super essentiam creaturae aliquid nominet re diuersum ab ipsa, sed solummodo respectum praedictum.
On this page