Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
SEquitur vnicum propositum pertinens ad creaturarum reductionem in deum. Vtrum scil i. aliqua creatura posset transubstantiari in deitatem, puta substantia panis in substantiam deitatis Christi, sicut transubstantiatur in substantiam corporis Christi. Et arguitur quod sic, quia ex hoc variatio nulla ponitur circa deitatem aut personalitatem Christi, nec inconueniens aliquod sequitur: ipsa autem deitas quantum est ex se potest esse terminus omnis actionis quae nullam mutationem ponit circa eam, aut inconveniens, quia ad ipsam immediate terminatur bonorum voluntas & cognitio per actus ipsorum volendi & intelligendi. Item diuinum esse est quodammodo esse omnium, & hoc magis quam esse vnius creaturae sit esse alterius. Et similiter essentia dei est quodammo omnis essentia, quia omnium in se perfectiones continet: non sic autem vna creatura continet in se perfectiones alterius: vnumquodque autem magis natum est conuerti in sibi conue niens quam in disconveniens: cum igitur substantia panis conuertitur in corpus Christi, multo fortius potest com uerti in deitatem eius.
CONtra, per conversionem id in quod sit conuersio de nouo existit vbi prius non existebat scilicet vbi prius erat id quod conversum est: propter hoc enim corpus Christi simul est in pluribus al taribus in quibus prius non erat: sed deitas nullo modo potest esse vbi prius non erat, quia ipsa semper est vbique: ergo &c.
DIco quod sic est in conuersione transubstantiationis quod conuersum quia post conuer sionem non est nihil, eo quod per conuersionem non est omnino annihilatum, ideo necesse est ponere quod post conuersio nem sit aliquid, quia esse nihil, idem est quod non esse aliquid. Cuicumque ergo convenit quod non sit nihil siue quod non sit non aliquid: necesse est concedere quod ipsum sit aliquid: quia si non, stare posset contradictorus. scilicet quod non esset aliquid, & sic contradictoria essent simul vere. scilicet quod non esset non aliquid: & quod non esset aliquid. id ergo quod conuersum est, post conuersionem quodammodo est aliquid, quia non est nihil: sed hoc non quid erat prius, quia illud totum conuersum est: nec aliquid aliud ab illo in quod conversum est: vt nunc cum substantia panis conuertitur in corpus Christi sicut post conuersionem substantia pani s. i. quid fuit aliquando substantia panis non quod modo est substantia panis, non est panis: sic non est lignum nec lapis, nec aliquod caete rorum quae sunt aliquid aliud a corpore Christi. Oportet ergo sentire quod conversum post conuersionem sit aliquid, vt videlicet id in quod conversum est: vt verum sit dicere quod id quid fuit substantia panis sit corpus Christi: aut si hoc non concedatur, saltem oportet concedi quod secundum aliquem modum mirabilem, & forte nobis pro hac vita non plane intelligibilem, verum sit dicere quod id aliquid quid est corpus Christi, siue aliquitas corporis Christi (ut ita liceat loqu) sit aliquid eius quod fuit substantia panis: & per hoc etiam esse corporis Christi sit secundum eundem modum eius quid erat substantia panis. Aliter enim nullo modo posset dici quod conversum post conuer sionem esse aliquid sit, siue quod esse aliquo modo ei conveniret: immo oporteret dicere quod omnino esset annihilatum. Quia si sic, in omni ergo transubstantiatione aliquitas siue esse eius in quid conversum est per conversionem aliquo modo habet esse eius quod conversum: vt in proposito, eius quod fuit substantia panis. Quare cum substantia panis & vniversalter omne conuertibile per transubstantiationem in aliud, sit finitum in esse & quiditate siue aliqui tate, aliquitas autem dei sit infinita, & similiter esse eius sit infinitum, quae in infinitum excedunt quodlibet fi nitum: ei autem quod ex natura sua est omnino finitum, nullo modo convenire poterit esse quod est infinitum: vt per il lud infinitum dicatur esse aliquid & manere: & esse illud quoquo mod dicatur esse illius: idcirco ergo dico simpliciter quod nulla creatura potest transubstantiari in deitatem Christi. quid non solum facit infini ta distantia inter essentiam creatam & increatam, vt aliqui possent opinari, quia illa bene potest transiri siue absolui per actionem virtutis infinitae, a qua causatur omnis transubstantiatio: sed hoc facit infini tus excessus aliquitatis & esse dei super aliquitatem & esse creaturae: quia oportet quod illa quae sic se habentr inter se quod vnum eorum possit transubstantiari in aliud: sic similiter se habeant inter se quod esse eorum & aliquitates sint proportionalia: vt sicut hoc potest per transubstantiationem conuerti in illud, sic, econuerso illud possit conuerti in hoc. Et sic aeque impossibile est panem transubstantiari in deitatem, sicut impossibile est deitatem transubstantiari in panem. Hoc dixerim opinando & sine praeiudicio. Sed dicet aliquis, quod non obstante ista ratione posset fieri conuersio panis in angelum, quod tamen multi non concederent: deberet enim esse causa conmunis quare nec in deum nec in angelum pos set fieri transubstantiatio: non ergo huius causa est infinitas excessus dei supra quancumque creaturam, quoniam angelus non excedit in infinitum creaturam corporalem, cum ambo sint finita eo quod sunt creatu rae. Et est dicendum quod dicta causa, propria est ex parte dei, quare. scilicet in ipsum non potest fieri transubstantiatio, sed praeter hoc est aliqua causa alia communis deo & angelo: quare in neutrum potest fieri transubstantiatio, & nullum est inconueniens quod eiusdem sunt plures causae in eodem, propria. scilicet. & communis. Sed ista propria sufficit ad praesens. Quae autem sit illa causa comnmunis declarabitur quando quaestio occurret an panis pos sit transubstantiari in angelum: & an vnus angelus possit transubstantiari in alium. Ad primum in oppositum quod conversio in deitatem nullam poneret variationem in illa, Dicendum quod verum est: sed non negatur fieri propter variationem quam faceret circa ipsam, vt insinuat argumentum, sed propter aliud, vt dictum est. Ad secundum, quod diuinum esse & essentia eius sint quodammodo esse & essentia omnium: verum est: sed modo eminenti, vt in aliis quaestionibus exposuimus. propter quod habent infinitum excessum essentia & esse dei super essentiam & esse creaturae: propter quod licet essentia & esse vnius creaturae non continent essentiam & esse alterius creaturae, sicut essentia & esse dei continent essentiam & esse omnis creaturae: cum tamen ista convenientia in continendo ex parte dei sit excessiua: essentia autem vnius creaturae licet non continet essentiam alterius dicto modo, convenit tamen cum ea absque omni excessu infinitatis: idcirco propter illam convenientiam creaturae quam habent illa inter se, virtute diuina inuicem transubstantiari possunt quae conue nientiam ad hoc habent absque omni excessu secundum rationem infinitatis: quae vero non habent eam. secundum aliquorum opinio nem, nequaquam possunt inuicem transubstantiari. Quae autem sit illa convenientia, & de inter quae, & inter quae non, propter quam quaedam creaturae in inuicem possunt transubstantiari, & quaedam non, non pertinet proprie ad propositam quaestionem, quia in illa consistit communis causa quare in nullam substantiam spiritualem siue creatam siue increatam possit fieri transubstantiatio, vt aliqui dicunt.
ARgumentum in oppositum non concludit. Licet enim per con uersionem alicuius in deitatem ipsa non posset esse vbi prius non fuit, si tamen aliquid conuerteretur in ipsam, puta substantia panis, posset esse alicubi vbi fuit prius alio modo quam ibi prius fuitid est sub speciebus pa nis sacramentaliter, sub quibus non fuit prius nisi naturaliter.
On this page