Quaestio 10
Quaestio 10
SEquuntur quaesita pertinentia specialiter, primo ad angelum, secundo ad hominem. Pertinentia ad angelum erant tria communiter pertinentia ad angelum tam malum quam bonum. Vnum pertinens ad eius personalitatem: vtrum scilicet angelus possit assume re naturam humanam in eius personalitate. Aliud de eius duratione: vtrum vnum sit aeuum omnium aeuiternorum. Tertium vero de eius notitia: vtrum angelus potest naturaliter videre corpus Christi sub sacramento. Et vnum specialiter pertinens ad angelum malum: vtrum in daemonibus cadat obliuio. Circa primum arguitur quod angelus potest in sua personalitate assumere naturam humanam. Primo sic: personalitas vt videtur absoluta qualis est in creaturis: non est aliud quam subsistentia ipsius naturae per esse ipsius determinatum: nisi enim determinetur habet rationem vniuersalis & indeterminati, determinabilis tamen. ipsa enim determinatio quae est haec ita quod non alia dat ei rationem personalitatis & suppositi, personalitas autem angeli talis non minus nata est determinare naturam hominis quam angeli: quia natura angeli minus est determinabilis eo quod magis est abstracta & in materialis quam sit natura hominis ergo &c. Secundo sic,. quod natura diuina possit assumere in personalitate sua: hoc non est nisi per aliquam congruentiam naturae diuinae & humanae. Sed maiorem congruentiam habet quaelibet natura creata ad aliam naturam creatam quam ad naturam diuinam: quia vna natura creata non distat in infinitum ab alia natura creata sicut quaelibet natura creata distat a natura diuina. ergo &c. Com tra: Personalitas cuiuslibet personae limitatae limitata est & determinata singularitati naturae suae, qua re cum natura vna singularis angeli nulli alii personalitati potest communicari quam suae: vt eadem natura determinetur duabus personalitatibus. ergo neque personalitas similiter singularis vnius naturae singularis vllo modo poterit communicari alteri naturae singulari. Dicendum secundum quod alibi determinauimus, quod personalitas nihil aliud est quam distincta ratio subsistendi circa singularem naturam quae in diuinis non est nisi respectiua: quia in diuinis eadem natura singularis non potest distingui neque determinari pluribus absolutis: in creaturis autem ratio illa est absoluta: & habet quaelibet natura singularis in creaturis talem singularitatem propriam sibi: qua non solum distinguitur vna natura creata ab alia: sed sic in se determinatur vt sit separata a qualibet alia: vt sic personalitas in creaturis circa naturam creatam non est ni si modus eius essendi separatim ab alia natura creata. Propter quod necesse est secundum quod procedit vltima ratio, quod personalitas quaecumque creata sit finita & sua finitatione limitata ad naturae suae singularitatem & illi appropriata: vt idcirco nullius creaturae personalitas pluribus naturis possit communicari. Propter quid personalitatem communicabilem pluribus naturis oportet esse ex se indeterminatam & naturae indeterminatae. Aliter nim per ipsam naturam determinaretur ipsa personalitas. Et sic etiam opertet quod vtrumque eorum sit infinitum, cuiusmodi sunt natura diuina & quaelibet personalitas eius. & propter indeterminationem huiusmodi personali tatis & naturae potest ipsa personalitas communicari naturae creatae limitatae: eo quod quicquid est in tali natura finita etiam est in illa natura infinita licet sub modo eminentiore. & idcirco coniunctum continens naturam diuinam & humanam non requirit aliud personalitatis quam alterum illorum tantum. Propter quod quaelibet persona diuina quamlibet naturam creatam cum sua natura potest sibi in eadem personalitate assumere, natu ra autem vna singularis creata quia omnino est extra aliam & plus est naturalitatis in duabus quam in vna idcirco personalitas vni earum appropriata immo propria, nullo modo potest esse alterius: sed quaelibet requirit propriam personalitatem. & sic contrario modo se habet de transubstantiatione naturae in naturam & de assumptione naturae ad alterius naturae personalitatem: quoniam natura finita in naturam infinitam transubstantiari nullo modo potest: vt habitum est supra: sed ad solius naturae infinitae personalitatem assumi potest. Ad primum in oppositum, quod personalitas angeli non minus est nata determinare naturam hominis quam angeli: Dicendum quod falsum est: quia cum personalitas in creaturis debet secundum praedicta esse correspondens suae naturae & determinata illi: ipsa omnino est improportionalis alteri naturae siue sit superior siue inferior siue aequalis. Ende autem verum est quod natura humana, quia materialis est, magis quo ad hoc determimabilis est quam natura angelica. Propter quod aliqui putauerunt quod non differunt in angelo natura simpliciter & suppositum vt habitum est supra. Et sic non obstante maiori determinabilitate, quia tamen non est determimabilis nisi proprietate personali sibi congruente, qualis est solummo sua personalitas finita, vel personalitas diuina infinita: conti nens in se omnem rationem cuiuslibet personalitatis finitae licet sub modo eminentiore: nullo modo potest humana natura assumi cum angelica in vnitate personae angelicae. Ad secundum quod maior est conuenientia naturae humanae cum angelica quam cum diuina: ergo &c. Dicendum quod assumptio naturae cum natura in sua personalitate non est propter convenientiam in ratione communi alicuius vniversalis qualiter conveniunt duae naturae creatae inter se, & nulla natura creata cum increata: sed est solummo propter convenientiam in aliqua singularitate: qualiter convenit quaelibet natura creata cum natura diuina: inquantum. scilicet natura diuina continet in se licet per quandam eminem tiam quamlibet naturam creatam: & similiter personalitas diuina quamlibet personalitatem creatam. propter quod quaelibet natura creata cum natura diuina potest assumi in vnitate personae.
On this page