Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 11
Irca secundum arguitur quod non sit vnum aeuum omnium aeuiternorum: quia de ratione men surae quae est vna plurium, oportet quod illa sit mensura primi respectu aliorum: vt tempus primi motus respectu aliorum temporalium: non sic aeuum primi angeli quod esset mensura aliorum angelorum si aliquod esset. quia ille lucifer est cuius aeuum non potest esse mensura bonorum angelorum cum sint minus mutabiles in esse quam ille. ergo &c. Contra est illud philosophi. x. Metaph. In quolibet genere est vnum primum &c. quare in aeuiternis est vnum aeuum omnium aliorum mensura. Dicendum quod ista stio plures potest habere sinus & intellectus. Vnum an singuli angeli habent aeuum proprium sibi, se. scilicet quod aeuum primi angeli est mensura aliorum aeuorum & per hoc mensura omnium angelorum. Alium an sit vnum aeuum vnius primi angeli quod est mensura omnium aliorum angelorum: sic quod nullus illorum habeat proprium aeuum: quemadmodum vnum tempus est mensura omnium motuum. Et dico quod plurium nunquam est vna mensura secundum numerum plurium quae est propria vni us illorum: sic quod nullum aliorum habet propriam mensuram nisi illa connexionem & connaturalitatem habeant inter se secundum rationem causae & causati. & sic esse omnium aliorum dependet ab esse primo: quemadmodum contingit in motibus naturalibus: quod omnes habent causari a motu primi mobilis. Propter quod tem pus quod est mensura illius, mensura est omnium aliorum motuum. Quare cum vnus angelus nullam habeat causalitatem in esse super alium: idcirco dico quod non est aliquid aeuu propria mensura vnius angeli & aliorum per illum, sic quod nullus illorum proprium habeat aeuum: immo dico quod quilibet angelus habet suum aeuum proprium. Et tunc restat videre vtrum aeuum alicuius angeli sit mensura omnium aliorum angelorum cum hoc quod sit mensura vnius propria: quod per se nullo modo potest esse. Quia n mensura vnius, propria sit mensura alterius, hoc non est nisi quia illud vnum habet causalitatem in esse aliorum, siue alia ponantur habere proprias mensuras si ue non: quemadmodum siue motus alii a primo ponantur habere propria tempora ac suas mensuras siue non: tempus tamen primi motus nunquam diceretur esse mensura aliorum motuum: nisi quia primus motus haberet causalita tem in esse super alios. & sic eadem ratione quae prius vnum aeuum non potest esse per se mensura omnium aeuiternorum. Si ergo possibile est vt sit, hoc non potest esse nisi per accidens, scilicet quia vnum aeuum est mensura aliorum aeuorum & per hoc est mensura aliorum aeuiternorum, quod aliqui ponunt per allegatum in secunda ratione praedicta. Quia nm aeuorum omnium est vnum genus entis: oportet quod in illis sit vnum primum quod est mensura aliorum. Sed hoc non potest stare: quia si aliquid est mensura mensurati: quia est mensura mensurae: oportet quod sit mensura mensurati sub illa ratione qua est mensura mensurae: vt si locus est mensura albedinis quae est in superficie: quia ille est mensura superficiei: oportet quod secundum eandem rationem men surandi locus sit mensura superficiei & albedinis. Nunc autem aliter aeuum est mensura aeuiterni: aliter vero vnum aeuum est mensura alterius aeui. Aeuum enim est mensura aeuiterni quo ad modum existendi in simultate quadam defectibili: quemadmodum aeternitas est mensura Dei quo ad modum existendi in simultate quadam indefectibili. Et tempus est mensura motus quo ad modum existendi in quadam successione, se cundum quod alibi planius exposuimus. Aeuum autem vnum, est mensura aliorum aeuorum quo ad dignitatem naturae existentis: & sic aequiuoce dicitur mensura hincinde. Et secundum primum modum mensurandi nihil potest esse per se mensura vnius, & per illud plurium aliorum, nisi illud vnum habeat causalitatem in esse supe alia vt dictum est: de quo nihil ad praesens. Secundum autem modum mensurandi secundum. secundum quod vnum est mensura pluri um: de quo loquitur Philosophus: cum dicit. x. Metaph. In quolibet genere vno &c. et super quem fundatur tertius modus relationis: de quo loquitur in. v eiusdem: isto modo mensura in vnoquoque genere appellatur id in quo nobilissime & perfectissime reperitur natura illius generis: sic quod in quocunque alio illius generis reperitur per quandam defectionem & sub quodam gradu inferiori. Et per hoc mensura isto modo principium est cognoscendi quantitatem rei mensuratae: non quantitatem molis: quae cognoscitur per mensuram secundum primum modum maesurae: sed quantitatem perfectionis naturalis qua secundum Augustinus in iis quae non sunt mole magna idem est maius esse quod melius: & hoc melius non bonita te moris sed bonitate naturae: quod est esse perfectius in illa natura. In quanto autem gradu dignitatis sit vnumquidque mensuratorum, cognoscitur per mensuram eius: quia in tanto gradu est secundum quantum participat id quod est mensurae. Quod enim participat magis, est perfectius & melius atque maius. propter quid dicitur quod men sura est vnigenea mensurato. i. vnius generis: & debet mensura esse aliquid vnum in natura singulare in quo natura habet esse perfectissime: & in quo est status omnium conmunicantium naturam illam vt in quo dam supremo dignitate & perfectione, & quid omnia alia continet virtute & eminentia quadam in natura simplicissima illius generis: a cuius simplicitate omnia alia recedunt per aliqualem compositionem. propter quid dicitur esse minimum in illo genere. Sed genus vnum in quo habent esse vnigenea mensura & men suratum dupliciter est: & secundum hoc duplex est vnigenitas & duplex ratio mensurae de qua loquitur: quarum vna magis proprie habet rationem mensurae quam alia vt iam patebit. Est enim quoddam genus metaphysicum, quoddam logicum. Genus Metaphysicum accipitur penes communitatem pure analogicam: quae continet aliquid, cui principaliter nomen conuenit quod est mensura: & aliis per quandam attributionem par ticipatiuam ad illud: quae sunt mensurata. & sic ens dicitur genus vnum in quo est vnum primum mi nimum mensura aliorum. De isto genere loquitur Philosophus cum dicit. iiii. Metaphysi. Consideratio de omni bus entis formis vniuersaliter est vnius scientiae secundum genus formae: & est in rei veritate scientia prio ris rei ex qua aliae dependent & per quam vocantur entia. Et haec res in genere entis est deus: & est propriissime mensura cuiuslibet alterius entis. Cum enim propriissime dicitur mensura aliquid in aliquo genere: oportet quod genus illud secundum conmunitatem analogicam, non aequiuocam dicatur. secundum quod dicit Philosophus ibidem. Ens dicitur multipliciter, & non aequiuoce. Diuidatur prima diuisione in id quid est men sura, & in id quid est mensuratum: sic quod in primo membro diuisionis stet ratio nominis secundum naturam rei simpliciter significatam per nomen absque omni alia additione. In secundo vero membro stet per alicuius additio nem quod est extra naturam rei vt per nomen significatur simpliciter. Et sic hoc nomen ens quod imponitur ab actu essendi simpliciter, diuiditur in ens quod non est nisi esse purum: quia nihil praeter esse: & per hoc est in fi ne simplicitatis: cuiusmodi est deus qui est extra omne genus praedicamenti quod est genus logicum vt iam dicetur: & in ens cui conuenit esse quod in suo significato includit aliquid praeter rationem esse. Et per hoc cadit in compositionem & deficit a simplicitate primi entis: cuiusmodi est creaturae essentia: quae per tinet ad genus praedicamenti quod non tantum nominat esse: sed etiam aliquid cui convenit esse. ita quod res cuiusli bet praedicamenti etiam in generalissimo considerata compositum quid nominat ex esse latissimo & aliquo cui illud conuenit, vti alias declarauimus. Et secundum hunc modum potest exponi illud dictum Boetii de Hebdo. Diuersum est esse & id quid est. quod quidem id quid est non est ipsum esse vt dicit ibidem sed accepta essendi forma est. Sed hoc non aliud re: sed intentione sola: si enim sola ratione differrent nul lam facerent compositionem. & est vtrumque participatio & pertialitas quaedam in se respectu esse Dei & respe ctu eius quod est id quod est Deus: in quo esse & id quid est siue quod est aliquid siue aliquitas eius: differunt so la ratione. Vnum tamen illorum, vt ipsum esse, est quasi quiddam participatum ab eo quod est aliquid in ipso:- non autem econuerso. dicente Boetio. Quod est participat aliquo. sed ipsum esse nullo modo aliquo par ticipat. Et sic mensura dicitur hic propriissime: quia naturam continet puram esse, & secundum veritatem sim plicitatis: & essentia creata dicitur mensurata: quia continet esse & aliquitatem vt participatam per quandam imitationem ad esse & aliquitatem Dei & per quandam compositionem. & sic velt natura in quae debet esse ratio vni geneitatis inter mensuram & mensuratum: in ipsa mensura est sub quadam simplicitate & claritate & puri tate spirituali: in ipso mensurato sub quadam grossitie, obscuritate, & impuritatis admixtione. Propter quod respectu Dei quaelibet creaturae essentia, materiale quid dicitur: propter quid etiam Deus non proprie dicitur ens sed esse: creaturae vero essentia econuerso non proprie dicitur esse: sed ens, quod includit esse. & quod est vt commune analogum ad deum & essentiam creaturae non proprie dicitur ipsum ens: sed ipsum esse: vt esse sit ipsum latissimum coniter analogum ad esse dei, hoc est quod est ipse Deus qui non est nisi esse: et ad esse cre aturae, hoc est non quod praecise est ipsa essentia creaturae: quia ipsa est aliquid praeter esse: quae quidem aliquitas non cadit proprie in altero membro cum diuiditur esse: sed in quod esse descendens per identitatem realem in grossatur & obscuratur vt sit quaedam participatio & participatum esse. Sicut autem Deus minus proprie loquendo dicitur ens vel substantia, vt ens & substantia sint analoga quaedam ad ens siue substantiam, quae est deus: & ad ens siue substantiam, quae est creatura: consimiliter in tali genere entis & substantiae, mensura est ens si ue substantia quae est deus: mensuratum vero ens siue substantia quae est essentia creaturae. Sicut autem secundum iam dictum modum esse simpliciter est vnum genus in quo mensura est primum esse quod est deus: & mensuratum ipsa essentia creaturae: & hoc per se: et per hoc ipsa essentia creaturae continens in se esse vt aliquid sui: sic ens quod proprie dicitur ens in creaturis est vnum genus: in quo consimili modo iam dicto ens est primum quid est mensura aliorum. Hoc enim ens diuiditur in ens quod non est nisi ens: & in ens quid est alicuius vt sicut deus est esse in sua puritate non per alicuius appositionem quod facit compositionem cum ipso: & ideo primum esse inter omnia esse: sic substantia est ens in entitatis talis puritate non per alicuius additionem: & ideo primum ens inter entia inquantum proprie entia dicuntur: sicut deus est primum esse inter alia esse. Et sicut esse quod conuenit essentiae creaturae, est esse participatione quadam, quid per quandam compositionem habet esse in essentia creaturae inquantum est essentia simpliciter: sic accidens est ens per quam dam participationem, quod per quandam vlteriorem compositionem habet esse in essentia accidentis: inquantum accidens est. secundum hoc nim substantiae esse respectu accidentis: est esse simpliciter. & per consimilem attributionem, qua se habet omne aliud esse ad esse dei, se habet omne aliud ens inquantum est ens ad ens quid est substantia. & ideo in genere entis quod est cone ad sola decem praedicamenta, ens quod est substantia, est mensura: & ens quid est accidens, est mensuratum. Sicut autem ens secundum iam dictum modum est vnum genus ad decem praedicamenta sic accidens est vnum genus Metaphysicum ad nouem praedicamenta accidentium: quid diuiditur consimili mo do, modis iam dictis, in accidens quod est alicuius simpliciter absque alio addito: quod est quantitas: & in ac cidens quod est alicuius per aliud: & sic per additum: vt sunt alia accidentia quae non insunt nisi per quanti tatem: & hoc loquendo secundum philosophos qui non posuerunt accidentia nisi in substantiis corporalibus: & sic in genere accidentium mensura aliorum est quantitas: quia alia non accidunt substan tiae nisi per quantitatem. Similiter accidens per aliud est vnum genus continens octo alia praedicamenta: quod diuiditur in accidens per aliud simpliciter absque alio addito quod est relatio: quae nihil rei addit super suum fundamentum per quod accidit, & in accidens per aliud additum quam sit illud per quod accidit simpliciter vt sunt alia septem: quia qualitas praeter hoc quod accidit per aliud: vt per quantitatem: rem propriam absolutam habet. & similiter caetera sex. & sic inter talia accidentia quae accidunt per aliud, mensura est relatio propter simplicitatem in accidendo per aliud. Propter quod tertio loco a Philosopho ordinatur post substantiam: secundum quod super ipsius ordinatione immediate post quantitatem magnam disputationem ponit Simplicius super praedicamentum relationis: & sic in procedendo semper in quolibet genere me taphysico est inuenire vnum primum minimum quod est mensura aliorum in ratione illius communis: licet non secundum id quid alia addunt nisi per accidens vt patet ex dictis. Non solum autem secundum dictum modum est inuenire mensuram in genere metaphysico: quod secundum dicta non habet communitatem nisi analogicam puram in quae est solum nomen comne: & nulla res: neque secundum rationem naturae, neque secundum rationem considerationis: sed etiam est inue- nire eam in quolibet genere logico: in quo licet secundum Philosophum. vii. Physi. semper latet aliqua aequiuocatio: quia semper in diuisione generis per differentias contrarias, est nobilius alterum extremum contrarietatis: vt dicit in x. Metaphysicae est tamen in ipso vniuocatio inquantum est in eo aliquid conmune suis speciebus secundum considerationem: & est semper species quae constituitur per nobiliorem differentiam mensura in illo genere puta in substantiae genere. Cum. n. ipsa diuiditur per incorpoream & corpoream: nobilius natura eius descendit in incorpoream quam in corpoream. Propter quid loquendo de mensura in genere substantiae: vt est genus praedica menti vniuoce se habens ad contenta sua: substantia incorporea est mensura substantiarum corporea rum inquantum substantiae sunt. Vlterius autem inquantum corporeae sunt vnum genus: & similiter in quantum incorporeae: & semper in quolibet vsque ad specialissima, est mensura aliorum secundum ratio nem illius generis species quae constituitur nobiliore differentia. sed in indiuiduis sub eadem specie specialissi ma: quia nihil rei addunt super speciem: & in ipsis non est ordo dignitatis naturalis: nec ante nec post: vt dicitur. v Metaphsicae ideo in illis nullum eorum est mensura aliorum. Sunt autem ad intellectum dictorum tria hic aduertenda. Primum est quod mensura quae est secundum genus logicum: non ita proprie & perfecte habet rationem mensurae sicut illa quae est secundum genus metaphysicum. In genere n. Metaphysico id quid est mensura in simplicitate quadam naturae cadit in diuisione illius generis & in illa stat, quam primo principaliter & immediate significat nomen generis: a qua deficit natura quam signat mensuratum & cadit in ratione compositi: ita quod nihil commune neque re neque ratione habent mensura & mensuratum. Sed ratio & nomen generis conuenit mensurato per quandam attributionem & imitationem ad mensuram: & non est inter illa nisi vnigeneitas imi tationis propter nimium excessum & supereminentiam naturae vt signatur per mensuram respectu eius vt si gnatur per mensuratum. Propter quod virtute perfectissime continet mensura in se mensuratum. & inter haec verissime habet rationem mensurae quod est prima mensura sub latissimo genere. scilicet sub esse vt deus: quia se toto est mensura totius mensurati: & non sic aliqua aliarum. Deus enim nihil aliud existens quam esse, est men sura cuiuslibet esse inquantum est esse: licet enim non inquantum est aliquid essentia creaturae, Deus non est eius mensura inquantum ipse est esse: inquantum tamen ipse est aliquid secundum rationem differens ab esse, est mensura cuiuslibet: inquantum est aliquid: sicut & est mensura substantiae, inquantum est eminenter substantia, &e mensura nostrae sapientiae inquantum est eminenter sapientia: & sic se caeteris, quae ratione nobilitatis quam important secundum nominia sua transferuntur ad deum. Substantia autem etsi inquantum est ens secundum totalitatem entitatis suae quam ens primo signat est mensura aliorum entium inquantum sunt entia: non tamen est mensura illorum ratione eius quod addunt secundum praedictum modum: sed mensura secundum genus logicum quia non stat in simplicitate generis. Cum enim dicitur: Substantiarum alia corporea: alia incorporea: incor poreum quod est mensura non stat in simplicitate substantiae: nihil addendo super illud quod primo fi gnat substantia: sicut stat quod est mensura sub genere metaphysico. Cum enim dicitur entium aliud substantia aliud accidens: substantia nihil addit super aliquid significatum nomine entis quia nihil signat primo nisi ens quid est substantia. & sic cum incorporeum sit mensura corporeorum non secundum se totum hoc est mensura neque illud mensuratum, quia incorporeum non est mensura illius nisi inquantum est substantia: non inquantum est talis substantia secundum rationem suae differentiae quam addit supra genus. Similiter nec corporeum est mensuratum ni si ratione qua est substantia simpliciter: non ratione differentiae suae. Ratione enm differentiae vna non est in illa aliquo modo neque secundum esse nobilius neque alio modo: licet vna differentia sit nobilior quam alia: sed solummodo est in illa virtute vt in nobiliori inquantum est nobilior ratio substantialitatis descendens in speciem per diffe rentiam nobiliorem quam per differentiam minus nobilem. Secundum autem quod hic est aduertendum est quod aliter descem dit genus quid est substantia in species corporeas & incorporeas. In istis enim descendit per solam formam separatam quam addit differentia super formam generis & super solam formam: in illis autem per formam differentiae quae recipitur in materia. Et sic non per solam formam sed etiam per materiam quae facit quod corporeum sit genus subalternum non solum logicum sed naturae. & sic etiam nobilius esse habet subalternum in incorporeo: quia in illa descendit per differentiam quae est forma immaterialis: & sic manet in illo forma immaterialis: quam in corporeo: quia in illa descendit per differentiam quae est forma materialis. & sic fit quodammodo in illo forma materialis. Propter quod, vt dictum est, incorporeum mensura est corporei. Secundum autem istos diuersos modos descendendi genus in species diuersificatur ratio mensurae sumendae in genere corporei & in genere incorporei: quia enim vt alibi declarauimus in genere incorporei quanto differentia prius stat constituendo speciem specia lissimam: tanto speciem perfectiorem constituit: & ipsa in se est perfectior: & quanto tardius constituit speciem specialissimam: sed prius constituit speciem subalternam quae per vlteriorem differentiam descendit qusque perueniatur ad speciem specialissimam: tanto constituit speciem imperfectiorem & ipsa est in se imperfectior: ita quod in incorporeis species specialissima quae plures differentias in se colligit, & in quam vltimo descendit genus illa est ipfectissima: & illa in quam vnica differentia descendit genus, illa est simplicissima & perfectissi ma omnium aliarum perfectiones in se continens, inquantum sunt substantiae sub ratione eminentiori. & ideo illa species est mensura aliarum in genere incorporeorum. In genere autem corporei quanto differentia prius stat constituem do speciem specialissimam: tanto speciem imperfectiorem constituit & ipsa in se est imperfectior. Et quanto tardius constituit speciem specialissimam: sed prius constituit speciem subalternam quae per vlteriorem differentiam descendit, quousque perueniatur ad speciem specialissimam: tanto constituit speciem perfectiorem: & ipsa in se est perfectior. Ita quod in corporeis species specialissima, quae plures differentias colligit in se: & in quam vltimo descendit genus: illa est perfectissima omnium aliarum perfectiones in se continens in vna simplicissima re secundum quod corporea. licet plures contineat intentiones. Et ideo illa species est mensura aliarum in genere corporeorum: vt est species humana se cundum quod corporea: & habet perfectius rationem mensurae respectu omnium corporeorum: quia secundum omnem rationem scilicet & secundum rationem corporei mixti, & secundum rationem animati vegetabilis & sensibilis: licet secundum rationem rationalis nul lius sit mensura: quia per illam differentiam ab aliis distinguitur & mensuratur per mensuram incorporeorum: eo quod anima rationa lis secundum rationalitatem infima est intelligentiarum: & per ipsam est confinium incorporeorum & corporeorum per diffe rentias alias: cum tamen mensura incorporeorum non est mensura aliorum nisi secundum rationem substantiae vt dictum est. Tertium est, quod hic aduertendum est, quod cum indiuidua sub eadem specie non possunt habere rationem mensurae ra tione qua indiuidua: quia nullum eorum potest esse aliorum mensura: vt dictum est: quod nihil esse habet mensura ni si ratione formae speciei & hoc specialissimae solum: quia in illa est sola perfectionis ratio Quia si ratio mensurae sit in vnico indiuiduo: hoc est solum per accidem scilicet quia species non subsistit in alio: quae tamen posset vt habitum est supra esse in plu ribus: vt patet in corpore orbis primi quod ponitur mensura omnium corporum secundum quod sunt corpora: & in primo angelorum: si sit vnicus sub sua specie: si tamen sit ponere aliquem primum & supremum. Quod dico sed non asseren do: si enim esset aliqua substantia separata, quae esset mensura aliorum, in ipsa esset status. Sed secundum articulum quendam damnatum Parisii nulla creatura habet statum in supremo: quoniam superior ea esse potest, eo quod in infi nitum semper distat a substantia increata. Sed in infima est statu scilice in anima rationali. propter quid aliqui ponunt eam esse mensuram omnium substantiarum separatarum, quia dicit Auerr. si ignoratur intellectus possi bilis tunc non scitur numerus substantiarum separatarum. Item quia vt argutum est tunc diabolus lucifer esset mensura omnium secundum opinionem illorum qui dicunt ipsum fuisse supremum angelorum: an in infinitum proce deret processus angelorum secundum perfectius & perfectius: & sic secundum species diuersas: non video. Sed video quod si sic sit quod tunc infinitae ideae angelorum sunt in Deo & similiter infinite essentiae specierum angelorum sunt in eius notitia: licet non sit ponere aliquem vltimum in actu propter processum in infinitum, quod si sit, non video quindo vniuersitas illarum essentiarum etiam in infinitum distat a diuina essentia: sicut & quaelibet illarum secundum se: vt extra illam eadem ratione sit ponendum aliam omnibus, quae sunt in illa, superiorem quae potest similiter fi eri secundum actum a Deo: & sic etiam in infinitum: vt esset alia infinitas talium essentiarum in diuina no titia & similiter idearum earundem: & sic in infinitum esset ponere infinities infinitas ideas in Deo, & infinities infinitas essentias angelorum in diuina notitia. Nec sufficit dicere quod illa summa infinita rum essentiarum a diuina essentia distat distantia infinita: considerando diuinam essentiam vt est essentia non tamen considerando ipsam vt est idea. Quia. scilicet sicut infinitae essentiae angelorum sunt infinita co gnita in diuina notitia: sic sunt earum infinitae ideae in diuina essentia: & sic inquantum est vtrobique infinitas non distant omnino sed aequiparantur licet distent in infinitum quo ad essentiam maxime cu iusque illorum secundum se. & sic quia ratione numerorum est aequiparatio, non est processus in infini tum super totam summam praedictam: licet super quemlibet singulariter datum procedit processus in infi nitum. Respondendum est enim quod sicut numerus infinitus essentiarum aequiparatur numero idearum: sic vnitas essentiae cuiusque illarum aequiparatur vnitati ideae suae. sicut ergo non obstante ista aequiparantia secundum rationem vnitatum qua vnitati essentiae respondet vnitas ideae: vt quod vnitati essentiae cuiuslibet an geli vnitas suae ideae respondet: propter distantiam tamen infinitam inter essentiam cuiusque angeli & essen tiam diuinam est sumere essentiam angeli specificam: vnam super alteram in infinitum: sic non obstante illa aequiparantia secundum rationem infinitatum qua infinitati essentiarum respondet infinitas idearum vt quod infinitis essentiis specificis angelorum respondent infinitae ideae: propter distantiam tamen infinitam illarum essentiarum infinitarum, inquantum sunt essentiae ab essentia diuina, est eadem ratione sumere super quamli bet summam infinitarum essentiarum angelorum aliquam essentiam angeli superiorem. Semper enim aeque infi nita distantia manet inter quamcunque vnam essentiam datam & quamcunque summam infinitarum essentiarum angelicarum ad diuinam essentiam: & sic bene procedit argumentatio iam inducta. Non video ergo posse absolui infinitam distantiam creaturae ad deum per hoc quod sit semper sumere angelum super angelum in infinitum: nisi aliqua essentiarum infinitas adaequet quoquo modo infinitatem diuinae essentiae: non tantum quo ad numerum essentiarum: sed etiam quo ad quantitatem perfectionis ipsius essentiae vt est essentia. Videat ergo qui poterit si infinities infinitae essentiae creaturarum possunt adaequare illam infinitatem: ita quod remaneat distantia infinita inter illas: & an sumendo vnum inconueniens, ne scilicet ponatur finita distantia inter creatorem & creaturam: incidatur in aliue. scilicet quod in infinitum angelorum perfectio & simplicitas: procedit: & quod sic vniuersitas aliqua creaturarum posset adaequare diuinam infinitatem quo ad perfectionem & simplicitatem essentiarum. Videat ergo qui poterit an sit inconueniens ponere primum & supremum angelum: & manere illam infinitam distantiam: quia aequaliter videtur manere: etsi processus ponatur procedere in infinitum. Quantum enim nunc distat diuina substantia a nouem generibus accidentium, tantum distaret substantia simpliciter ab accidente: etiam si ponatur quod in infini tum posset procedere processus, vt semper genus accidentis aliud & aliud nobilius & nobilius fieri posset. nunquam enim infinitas generum accidentis posset attingere dignitatem eius quia est eius mensura secundum naturam. Et similiter quantum distat infima substantia puta materia a deo: tantum differt supremus angelus non solum qui factus est sed etiam qui fieri posset: quia licet inter creata finita secundum quod inter se comparentur, secundum hoc quod sunt finita magna est distantia secundum gradus: inter ipsa tamen secundum quod comparantur ambo ad deum ad quem habent distantiam infinitam, nul la est distantia maior inter vnum eorum & deum, & inter alterum eorum & deum: quemadmodum si duae lineae coniunctae in aliquo puncto ambae essent infinitae ex parte vna, & finitae ex altera, quantumcunque vna earum excederet alteram ex parte illa qua sunt finitae: aequaliter tamen essent infinitae ex altera: & a partibus finitis signatis in dictis punctis aequaliter distaret quicquid in infinitum vel infi nite distaret ex parte alia: quia ex parte infinitae distantiae non est comparatio secundum magis, nec se cundum minus, nec secundum aequale. inter se tamen sese haberent finita secundum excessum. & qualis esset excessus secundum situm in corporalibus & lineis: talis est in spiritualibus secundum naturae gradus. Sed qualitercunque res se habeat in hoc, tamen si aliquis angelus secundum aliquam speciem vel aliqua species angelorum esset mensura omnium angelorum simpliciter: reuera non posset fieri superior: quia status est in mensura simpliciter. Nihilominus tamen quia angelus superior semper in dignitate superior est inferiore: ille secundum hoc manet mensura illius, quodlibet enim genus vt iam dixi habet suam propriam mensuram in specie nobilioris differentiae licet sit alia superior: vel posset esse etiam in infinitum. secundum enim hunc modum mensura prima accidentis in eo quod habet esse, deus est: in eo tamen quod est ens pertinens ad praedicamentum: substantia quae est in praedica mento est eius mensura etiam ratione generis: licet aliqui dicant quod non sit ita. Quid autem dicunt aliqui quod anima ratio nalis sit mensura angelorum: hoc omnino est contra rationem mensurae: de cuius conditione est esse perfectissimum vt habitum est supra. Et quid dicit Auerro. quod ignoto intellectu possibili ignoratur numerus substantiarum separatarum: hoc non dicit quia per eius notitiam vt per mensuram cognoscuntur: quid etsi esset verum non tamen per eius notitiam cognoscitur numerus earum: quia mensura non facit notitiam secundum rationem differentiarum qua inter se distinguuntur mensura & mensuratum nisi in solo Deo vt dictum est. Sed id dicit Auerrois quia intellectus possibilis est vna substantiarum separatarum: qua non cognita im possibile est quod omnes sint cognitae. Tunc descendendo ad propositum: dico quod sicut in substantiis in quolibet genere est ponere mensuram & mensuratum sic & in accidentibus: quare cum ponendo aeua dis ferre secundum differentiam angelorum est vnum genus subalternum aeuorum sicut & angelorum: secundum eundem modum quo est ponendum vel non ponendum mensuram vnam angelorum secundum substan tiam in vna specie angeli: sic est similiter ponendum in aeuis, ponende scilicet vel non ponendo aeuum illius esse mensuram aliorum aeuorum: sed nullo modo aliorum aeuiternorum propter mensurae aequiuocatio nem vt habitum est supra. Vnde negantes aliquam speciem angeli esse secundum substantiam aliorum men suram, negant aeuum cuiuscunque esse mensuram aliorum aeuorum. Si autem poneretur & liceret ponere vnam speciem angeli tanquam superiorem: reuera aeuum illius consimiliter deberet poni mensura om nium aeuorum. Nihilominus tamen sicut in speciebus angelorum quae sunt, est ponere aliquod genus angelorum quod non est minus, siue superiores fiant siue non. secundum illud genus saltem est ponere vnam speciem mensuram aliarum, & aeuum illorum aliorum aeuorum. Quid autem aliqui dicunt quod licet non sit vnum aeuum omnium aeuiternorum hoc est mensura eorum aut suorum aeuorum: reducuntur tamen in vnam mensuram primam omnium quae est aeternitas: quod verum est: nihilominus tamen praeter illam quae est extra genus logicum: quaerendae sunt propriae in quolibet genere logico: quemadmodum in genere colorum ponitur mensura albus color. Quid arguitur si angelus vnus esset mensura aliorum, & eius aeuum aliorum aeuorum: ille esset lucifer: & videtur inconveniens quod sit mensura bonorum angelorum: hoc certe verum esset si ratio mensurae sumeretur secundum rationem gratiae. nunc autem non sic est, sed sumitur secundum rationem naturae quam non mutat gratia: nec in Lucifero deleuit culpa: propter quod nuilum esset inconveniens ipsum & suum aeuum ponere mensuram aliorum angelorum. scilicet beatorum & aeuorum ipsorum.
On this page