Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
CIrca quartum arguitur quod formalis ratio doloris sit in vi apprehensiua. Primo sic: In illa vi est formalis ratio doloris in qua est formalis ratio sui contraris scilicet delectationis: quia contraria sunt nata esse circa idem: Formalis autem ratio delectationis est in vi apprehensiua: dicente Auicen. viii. Metaphysicae. Delectatio est apprehensio conuenientis & sensibilis. Laetatio est apprehensio sensibilis conuenientis & intellectua lis. Delectatio est apprehensio intelligibilis conuenientis. Apprehensio non est ni si in vi apprehensiua. ergo &c. Secundo sic. in eo quid mouet corpus secundum qualitates calidi & frigidi, est dolor formaliter: quia passionibus mouetur corpus animalis. hoc autem est apprehensio secundum philosophum in de motibus animalium. ergo &c. Contra. Omnis passio est motus ad rem, in rem tendere proprium est appetitus non apprehensionis: quia apphensio est motus rei in animam. ergo &c. Dicendum quod omnis passioanimalis dispositio est ad operationem siue motum vel causandum vel continuandum vel subtrahendum. Oportet ergo quod sit in eo maxime quod est causa motus siue operationis vel eius con tinuationis vel subtractionis: hoc est appetitus non apprehensio: quia ad impetum appetitus moue tur apprehensio vel ad motus continuationem vel ad eius subtractionem vel ad aliquam aliam apprehensionem quam prius: & quaecunque mouentur in animali motu animalis inquantum est animal. Idcirco ergo dico quod in solo appetitu habet esse omnis passio: & ita dolor: Aliter enim appetitus in animali non est mouens motum nisi quia per apprehensionem mouetur alteratione quae est passio. & tunc appetendo mouet alia, dicente Damas. libro. ii. cap. xxiii. Passio est motus appetitus sensibilis in imaginatione bo ni & mali. Et loquitur de passione sensitiua: quare & consimili modo erit de passione intellectiua. Item Augustinus quarto de Ciuita. cap. iiii. commendat philosophos appellantes passiones parturbationes & affectiones quas dam, quae plane non sunt nisi in vi appetitiua. & secundum hoc, est concedenda vltima ratio. Ad primam in oppositum: quod delectatio est in vi apprhensiua: dicendum quod falsum est: immo in vi appetitiua: per quam ap prehensiuam detinet appetitiua in sua operatione. propter quid dicit Philosophus. x. Ethico. Delectatio confirmat operationes & diuturniores facit. Quia inducitur secundum Auicennam quod delectatio est apprehensio con uenientis: Dicendum quod opinio aliquorum fuit, quod delectatio est ipsa operatio in qua consistit rei perfectio. Et isti dicerent quod delectatio formaliter esset ipsa apprehensio: & ita in vi apprehensiua in qua est ips sa apprehensio vt procedit argumentum. Sed non est ita. Immo licet sit inseparabiliter coniuncta ei non tamen est idem illi, dicente Philosopho. x. Ethico. Delectationes sunt propinquae operibus & indiscretae: sic vt habeat dubitationem si idem est operatio delectationi: inconueniens. nim sed propter non separari, videtur idem quibusdam. Ponendo ergo quod differunt & est quiddam consequens operationem & firmans eam & hoc non nisi quia per appetitum tenet sensum in sua operatione: & quod secundum hoc sit in virtute appetitiua: dictum illud Auicen. debet exponi secundum praedicationem causae efficientis vt delectatio dicatur apprehensio conuenientis quod ex illa consequitur. Ad secundam quod dolor mouet corpus secundum qualitates sensibiles & hoc per apprehensionem: Dicendum ad huius declarationem quod in motu animalis secundum quod tactum est in quaestione praecedenti: est quoddam quod mouet non motum, quod est conueniens vel disconueniens apprehensum, quid mouet alterando partes organicas secundum calidum & frigidum. Quoddam vero est mouens motum. & hoc multiplex est circa partem sensitiuam: quorum primum est ipsae partes organicae: quae motae per alterationem secundum ca lidum & frigidum mouent vim sensitiuam appetitiuam existentem in illis secundum passiones timoris & doloris & huiusmodi. Secundo mouens motum est ipsa vis appetitiua quae informata passione per illam elicit suam propriam operationem quae est appetere. Tertio mouens motum est ipsa vis appetitiua exi stens informata operatione appetendi: qua mouet membra ad fugiendum, vel imitandum id quod appetitur: quid erat primum mouens & terminus motus. & illud vltimum motum non est necesse aliud mouere: sed potest esse motum non mouens. secundum quod de primo istorum dicit philosophous de motibus animalium sic. Mouet primum quod appetibile, quod quidem non motum mouet. Quia autem mo uet alterando partes organicas secundum calidum & frigidum & huiusmodi dispositiones, exponit: subdens. In animali potest & maius & minus fieri & figurae permutari, partibus propter calorem & frigiditatem alteratis. Alterant autem phantasiae & sensus. Ex qua autem vi & quomodo sic mo uet exponit continue subdens. Phantasia autem & intelligentia habent rerum virtutem. Aliquo enim modo species intellecta calidi & frigidi aut delectabilis & tristabilis talis existit qualis quidem & re- rum vnaquaeque. De secundo autem & quomodo partes organicae sic motae & dispositae mouent vim appetitiuam secundum passiones metus & doloris & huiusmodi, exponit subdens continue post iam dicta. Propter quod tremunt & timent intelligentes solum: haec autem passiones & alterationes sunt: alteratis autem partibus in corpore: haec quidem maiora: haec autem minora fiunt. Adhuc au tem secundum caliditatem & frigiditatems: aut secundum aliquam aliam talem passionem, cum fiat alteratio circa cor & hoc secundum magnitudinem: in sensibili parte multam facit corporis differentiam in ruboribus & palloribus & tremoribus & timoribus & horum contrariis. Repetens autem iam dicta circa haec duo: subdit, dicens. Principium igitur motus persequibile & fugibile: ex ne cessitate autem consequitur meditationi & phantasiae ipsorum caliditas & frigiditas: sed latet circa modica accidens hoc. Sunt autem delectabilia & tristabilia fere cum frigiditate & caliditate aliqua. hoc autem palam ex passionibus: audaciae enim & timores & ad venerea motus & alia corpora lia: haec quidem secundum partem cum caliditate aut frigiditate sunt: haec autem secundum totum corpus. Quare rationabiliter iam condita sunt quae intus & quae circa principia organicarum partium transmutantia & mollia & dura ex inuicem. De tertio autem quomodo per passiones mo uetur vis appetitiua ad actum appetendi subdit dicens. Organicas partes praeparant idoneae passio nes: appetitus autem passiones: appetitum autem phantasia, quod intelligo sic. Passiones idoneae secundum calidum scilicet & frigidum praeparant sua dispositione organicas partes vt possint mouere vim appetitiuam ad passionem metus & doloris & huiusmodi. lstae autem passiones quae proprie passiones dicuntur (licet hic aequiuocet nomen passionis) praeparant appetitus, id est vires appetitiuas: vt possint elicere suas operationes appetendi. Phantasia autem per sensum aut intellectum prae parat appetitum, id est id quod appetitur: vt scilicet per hoc quod est apprehensum & perceptum, possit mouere partes organicas secundum calidum, & hoc necessitate naturali, & secundum quod continuo subditur. Simul et scito quia passiuum & factiuum ad inuicem sunt secundum naturam. & secundum quod praemisit. His autem accidentibus secundum modum hunc & adhuc passiuo & actiuo talem naturam habentibus: & nihil defecerit eorum quae in ratione: confestim haec quidem facit haec autem patitur. De quarto aute scilicet quomodo vis appetitiua mota & existens in actione appetendi eadem necessitate naturali confestim mouet membra ad fugam aut imitationem, continuo subdit: dicens. Propter hoc autem simul vt est dicere intelligit ambulandum: quia & ambulat si non aliquid impediat alterum. Quod licet forte secundum ipsum aequaliter sit verum de appetitiua intellectuali sicut & de sensibili: tamen in rei veritate non est ita nisi de appetitu sensitiuae. appetitus enim rationa lis non nisi libere mouet. De quinto autem, quod vltimo motum est motum tantum non mouens aliud, declarat reducendo haec omnia ad tria. scilicet ad mouens primum non motum quod est appetibile, & ad motum vltimum non mouens: cuiusmodi sunt membra aut instrumenta exteriora, & ad mouens motum cuiusmodi sunt omnia intermedia quae comprehendit sub appetitu. vbi dicit. Quod quidem igitur primum non motum mouet: appetitus autem & appetitiuum motum mouet: vltimum autem motorum non necesse est mouere aliquid. Est autem primo hic aduertendum quod dicit simul intelligit quia ambulandum & ambulat si non aliquid impediat alterum, quod simpliciter verum est & quo ad appe titum sensitiuum & quo ad appetitum intellectiuum. Sed in brutis nuilum potest esse impediens intra: sed est in ipsis actiuis & passiuis dictis modis dispositis necessarius impulsus ad motus fugae vel imitationis nisi sit impediens extra. secundum quod timore ictus cum eleuatur claua vel gladius fugit canis qui appetit euadere. Est enim vt dicit aliqua magnitudo vigoris & virtutis: secundum quan mouet mouens: et est quaedam proportio necessario motuum contrariorum: sed obtinet ille qui procedit ex maiore virtute. In hominibus autem cum hoc quod potest esse impedimentum extra, sicut et in brutis: potest esse impedimentum intra: cuiusmodi est liberum arbitrium: cuius est posse refrena re pro voluntate sua omnem appetitum quo ad mouendum membra exteriora, licet non quo ad in teriora quaedam scilicet cor et genitalia quae mouentur ad appetitus sensationis inuoluntarie: et similiter quaedam alia membra ad inspirationem et somnum non voluntarie. secundum quod dicit in eodem. Mouentur igitur motibus voluntariis animalia: mouentur autem et aliquibus inuoluntariis quaedam partium: plurimis autem non voluntariis. Dico autem inuoluntarios vt puta eum qui cor dis et eum qui pudendi, multotiens enim appetente aliquo non tamen volente intellectu mouetur. Non voluntarios autem puta somnum et vigiliam et respirationem et quicumque alii tales sunt: nullus enim dominus est horum simpliciter, neque phantasia, neque appetitus. In aliis autem omnibus motibus voluntas domina est: et potest impedire ipsos. Aliter enim cessante impedimento exteriori quo ad motus illos nul la esset omnino differentia in nobis et in brutis. Secundo est hic aduertendum: quod licet princi piatiue omnis sensus & motus est a corde, & forte omnis motus secundum passiones & secundum situm incipiat in corde: & hoc quo ad valde modicum & imperceptibile quandoque: secundum quod dicitur in de motibus animalium: Modica permutatio facta in principio multas & magnas facit diffe rentias deinceps: non immanifestum: velut gubernaculo secundum aliquid modicum transposito magna prorae sit transmutatio: adhuc autem secundum caliditatem & frigiditatem: aut secundum aliquam aliam passionem: cum fiat alteratio circa cor: & hoc secundum magnitudinem insensibilem: multam facit corporis differentiam in ruboribus & palloribus & tremoribus & timoribus & horum contrariis: Tamen non est vnicum membrum siue organicum commune appetitus ad omnes passio nes & motus in se complendos: sed aliud & aliud secundum quod sunt aliae & aliae passiones & motus: & similiter aliae & aliae alterationes disponentes secundum calidum & frigidum & caeteras consequenter diuersimode praeparantes ad diuersas passiones & diuersos motus. secundum quod hoc dicitur tertio de Anima de motu secundum passiones: & est idem intelligendum secundum alia. Di cit ergo sic. Intellectus multotiens intelligit timidum aliquid aut laetum: non iubet autem timere: sed cor mouetur. Si vero laetum, altera quaedam pars est. vbi dicit alia translatio. Multotiens cogitat in tellectus in aliquo timoroso: sed non propter hoc erit timor aut delectatio. Cor autem mouetur motu timoris: & cum cogitat in aliquo delectabili, membrum aliud a corde mouetur motu delectationis. Ecce quam plane ponit delectationem in organo aliquo appetitus per hoc indicans quod sit in vi appetitiua. Tertio hic est aduertendum quod passiones mutuo concurrunt, & secundum suos motus sese excitant vel impediunt. Timor enim cum maior est per fugam impedit delectationem quo ad prosequutionem delectabilis & econuerso. Dolor autem ex inconuenienti illato frequenter excitat iram & motum ad prosequutionem vindictae. Quarto autem est aduertendum quod licet passiones intellectuales non causentur per dispositiones alterationis secundum calidum & frigidum: quia appetitus in tellectualis non est virtus organica: tamen causantur per aliquid respondens illi. In aliis autemomnibus conueniunt. Sicut primum mouens in appetitu sensitiuo est conueniens vel disconueniens apprehensione sensus perceptum: sic & motiuum primum in appetitu intellectiuo est conueniens vel disconueniens apprehensione intellectus perceptum. Ita quod quemadmodum ex parte sensus, quanta cunque sit alicuius perceptio siue sit nociuum siue non: si tamen non percipiatur sub ratione nociui vel proficui, non sequitur passio aut motus in appetitu: quantuncunque enim ouis videret lupum venientem si non aestimaret eum nociuum, nunquam timeret ac fugeret: & si videat canem custodem ouium: si tamen cum aestimet lupum, timet & fugit: similiter quantuncunque sit laedens vel offendens, siue delectans apprehensum praesentialiter: si tamen non percipiatur esse tale nunquam mouet. Similiter contingit ex parte intellectus. Quia autem non percipiatur tale apprehensum, contingit propter ali quod impedimentum ex parte sensas & intellectus. secundum quod dicit Auicenna nono Metaphycae Perfectio & res conueniens praeparata virtuti apprehendenti si fuerit impediens animam abhorret eam & eligit potius eius contrarium. Sicut infirmus aliquis abominatur sapores dulces. quia non est abominatio, sed priuatio delectationis: sicut cum formidolosus inuenerit victoriam non percipit eam nec delectatur in ea, quousque remoueatur impediens & tunc redibit ad suam naturam. De delectatione autem circa spiritualia similiter loquitur ibidem, dicens. Quia nos in hoc saeculo & no stro corpore demersi sumus in multa turpia: ideo non sentimus illam delectationem cum apud nos fuerit aliquid de causis eius, nisi prius deposuerimus a ceruicibus nostris iugum voluptatis & irae & forores earum. Sicut autem post apprehensionem & perceptionem ex sensu non sequitur pas sio, aut motus appetitus sensibilis nisi praecedat in organo alteratio secundum calidum & frigidum: sic post apprehensionem & perceptionem intellectus non sequitur passio aut motus appetitus intellectualis: nisi praecedat in intellectu medium syllogisticum coniungens perceptum ad motum consequendum: vt praemissam minorem conclusioni. Cum enim sensus apprehensione & perceptione sua quasi dicat quod imminet nociuum, statim naturaliter sequitur alteratio dicta: & ad illam motus appetitus sensibilis. Quae alteratio si non intercederet, motus ille non sequeretur. Cum vero intellectus sua apprehensione & perceptione dicit quod imminet nociuum, nihil statim naturaliter sequitur vt impressio aliqua ad quod necessario sequitur motus appetitus intellectualis: sed si necesse est eum sequi oportet adiungi per intellectus apprehensionem, maiorem propositionem quae virtute continet conclusionem, scilicet quod imminente nociuo fugiendum est, qua adiuncta penes in tellectus assertionem necessario sequitur passio timoris & motus appetitus in appetendo longius abesse: & similiter motus fugae nisi sit aliud quod obsistat. Et secundum hoc philosophus in de motibus animalium postquam deter minauit quod animalia siue rationalia siue irrationalia mouentur secundum appetitum sensibilem alteratione facta secundum calidum & frigidum circa organum appetitus dicens. Mouetur & procedit animal appetitu aut ele ctione, alterato aliquo secundum sensum, aut phantasiam. stati subiungit de motu, secundum appetitum rationalem facta non alteratione, sed augmentatione, subdens. Propositio autem intellectus quandoque quidem operatur quandoque non operatur: & mouet quandoque, quandoque autem non mouet. Videtur similiter accidere & de immobilibus syllogizanti bus. cum enim duas propositiones intellexerit, conclusionem intellexit & composuit. Hic autem ex duabus propositionibus conclusio sit operatio, vt puta cum intellexerit quia omni homini ambulandum: ipse autem homo: ambulat sta tim. Si autem quod nulli nunc ambulandum homini: ipse autem homo: statim quiescit: & hoc facit si non aliquid prohibeat. si militer faciendum mihi bonum, domus autem bonum: facit domum statim: & conclusio operatio est. Ego autem descem dens ad propositum addo sic. Imminente nociuo, fugiendum est: nunc autem imminet nociuum: ergo nunc fugiendum est & fugit: estque conclusio fuga. Similiter imminente convenienti imitandum est: nunc imminet. ergo &c. Vel, hoc imminens est conueniens ergo &c. In hac autem argumentatione maior propositio debet poni sub interrogatione & de ea certificari intellectus per inuestigationem, quando non naturaliter in eo habet esse eius notitia per minorem cognitam perceptione intellectus stati sequitur motus. sicut per perceptionem sensus habet statim in organo appetitus esse al teratio secundum calidum & frigidum propter quod in appetitu sensitiuo tam in brutis quam in hominibus qui non vtuntur ratione ex parte maioris propositionis statim sequitur appetitio & operatio nisi sit impediens, non sic in intellectiuo apud homines qui non operantur nisi ratione apparente in propositione, maiore: quia quanidoque oportet prius ad notitiam maioris propositionis rtiocinari: sed circa minorem propositionem non insistunt: quia quasi manifestam non considerant eam: & sic isti non propter minorem sed propter maiorem propositionem, non velociter operantur. Alii autem qui non curant de maiore cui oportet ratiocinando insistere: sed solum minori quam ostendunt sensus & intellectus: velociter operantur. vnde dicit Philosophus ibidem. Interrogantes sic alteram pro positionem scilicet maiorem, eam quae est manifest. scilicet minorem: neque intellectus consistens considerat puta si am bulare bonum homini: quae scilicet debet haberi ex interrogatione, quod autem ipse homo non iam immoratur: quia. scilicet manifestum est ex sensu vel intellectum: & ideo statim concludit quia bonum est ipsi ambulare & statim ambulat. propter quod vt subdit, quaecumque non ratiocinantes operantes nihi scilicet considerantes de maiore propositione: sed solum sequentes minorem quam apprehensio proponit: velociter operantur. Cum enim compertus fuerit aliquis illorum, aut sensu, aut phantasia, aut intellectum, id quod appetit, statim facit. Pro interrogatione enim aut intelligentia quae deberet esse de maiore propositione ipsa appeti tio fit operatio: quia statim ad eam sequitur operari. Potabile mihi appeto, dicit concupiscentia. & hoc pro maiore propositione. istud autem potabile dicit sensus aut phantasia, aut intellectus. statim bibit. & hoc non contingit nisi quia per passionem absorbetur ratio, ne consideret illam maiorem. Sed qualitercunque in homine operari concludatur semper a libertate voluntatis impediri potest. Quia ergo arguitur que dolor siue passio mouet corpus per qualitates sensibiles: Dicendum quod verum est quod mouet corpus ad operis executionem & continuationem mouendo immediate appetitum ad actum appetiti: sed non mouet corpus ad qualitates sensibiles: sed magis econuerso qualitates illae mouent appetitum secun dum passiones vt patet ex praedictis.
On this page