Quaestio 12
Quaestio 12
CIrca tertium arguitur quod angelus naturaliter potest videre corpus Christi sub sacramento: quia sensus visus potest videre album colorem & nigrum in corpore aliquo: sed si albus color vertatur in nigrum: adhuc videbit ipsum nigrum colorem in corore eodem, quare cum angelus per intellectum potest naturaliter videre substantiam banis & corpus Christi: si vertatur substantia panis in corpus Christi sub specie us panis adhuc videbit ipsum Christi corpus sub illis: hoc autem est videre ipsum sub sacramento. ergo &c. Contra, quia diabolus potest naturaliter videre quod angelus bonus, diabolus ergo posset videre mysterium sacramenti naturaliter: consequens est falsum: quia tunc non esset mysterium. ergo &c. Dicendum quod mysterium siue sacrum secretum huius sacra menti in tribus consistit: quorum primum est conuersio panis in corpus Christi. Secundum quomodo quid fuit antequam esset ibi corpus Christi non est annihilatum: sed est aliquid in corpore Christi: siue aliquid esse habet in illo: siue esse illius quod est corpus Christi aliquo modo conuenit ei quod fuit substantia panis: secundum quid tactum est supra. Tertium quomodo corpus Christi habet esse sacramentaliter sub speciebus illis sub quibus fuit prius substantia panis. Et ad nullum istorum potest se extendere videre angeli naturale: quia quodlibet illorum est quid supernaturale. Non enim potest videre illam transmutatio nem: licet potest videre defectum substantiae panis sub illis speciebus: nec potest videre naturaliter quo modo esse aliquod conveniat in corpore Christi, ei quid prius fuerit sub speciebus panis. Nec etiam tertio potest videre quomodo corpus Christi est sub speciebus panis: & etiam an sit ibi: quia non est ibi par se nisi ratione substantiae, quae licet ex se visibilis sit naturaliter angelo per intellectum: non tamen vt est ibi per accidentium concomitantiam: sed solummodo vt est alibi per accidentium in loco proprio signationem. & secundum hoc concedenda est ratio secunda. Ad primam de videre album & nigrum: dicendum quod licet sensus visus possit videre album & nigrum seorsum in aliquibus corporibus diuersis, non autem in eo dem secundum idem: tamen si album vertatur in nigrum licet adhuc videat ipsum nigrum vbi prius vidit ipsum scilicet in corpore in quo prius vidit ipsum: non tamen videt ipsum sub quantitate siue in quantitate in qua vel sub qua prius vidit album. & similiter in proposito: licet angelus videt corpus Christi vbi prius vidit scilicet sub propriis dimensionibus: non tamen sub specie sacramenti vbi prius ipsum non vidit.
On this page