Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

CIrca quartum arguitur quod in daemonibus cadat obliuio, sic. Augustinus dicit sexto Musicae. Species quae est in memoria quam cito inest incipit labi: & hoc causat obliuionem: quare quia daemon cognoscit per speciem siue quae est habitus siue aliquid aliud (in hoc enim nulla est differentia) potest obliuisci. Contra, in ipso nulla euenit deletio: nec per se naturaliter, quia in ipso nihil naturaliter productum est: nec par accidens: quia nec per subiecti corruptionem: quia ipse incorruptibilis est: nec per actus cessationem quia per actus nihil in ipso generatum est. ergo &c. Dicendum quod in diabolo sicut & in angelis bonis duplex habetur scientia. Vna ab aeterno suo siue ab initio suae creationis, pure speculatiua circa aeterna & rerum omnium vels essentias: quae ei naturaliter est indita a producente ipsum in esse. Altera ex tempore practica siue experimentalis, acquisita ex factis & contingentibus particularibus. De prima dico quod circa eam in daemonibus nulla omnino cadit obliuio: quia sicut integra ipsis manent naturalia vt dicit Dionysius. iiii. cap. de Di. no sic integra manet & talis notitia. De secunda dico quod haec tria differunt, nescientia, ignorantia, & obliuio: quoniam omnis ignorantia & obliuio est nescientia. sed non conuertitur: qui enim ignorat aliquid aut oblitus est eius nescit illud: quod enim aliquis numquam sciuit, nescit: non tamen ignorat aut oblitus est: quia nunquam illud sciuit. Ignorantia autem & obliuio proprie loquendo praesupponunt habitum fuisse vel ad minus quae ad ignorantiam potuisse fuisse. De nescientia verum est quod est in daemone: quia multa potuisset sciuisse si stetisset quae nunquam postea sciuit. Multa etiam sunt scibilia deo de se ipso quae non possunt sciri modo quo deus illa scit a creatura. Et sic quo ad illa diabolus habet nescientiam. Quae si largo modo possit dici obliuio talis obliuio cadit in daemone ex merito peccati sui. dicente Grego. iiii. libro Moralis super illud lob. iii. Obscurent eum tenebrae & vmbra mortis. Per vmbram mortis obliuio debet intelligi: quia ergo apo stata angelus aeternae obliuioni traditur, vmbra mortis obscuratur. Obliuio autem proprie dicta est. carentia notitiae prius habitae per deletionem interius illius quo eam habuit, siue ponatur fuisse speci es siue habitus. & quia in ipso interius nulla potest fieri deletio eorum quae a creatura & ex creatione naturaliter habuit, idcirco in ipso nulla, proprie loquendo cadit obliuio. Ignorantia autem tripliciter causatur. Vno modo, quia aliquis nescit aliquid quod potuit scire & addiscere: sed noluit, faciendo quod eum ab addiscendo impediuit, vel impossibilem ad addiscendum reddidit. Alio modo quia per deletionem alicuius quo sciuit interius est oblitus simpliciter. Tertio modo quia propter passionem superuenientem non aduertit ad tempus. Primo modo dico quod multa ignorat quae modo sciunt beati angeli. Se cundo modo nihil ignorat sicut nec proprie est oblitus. vt enim alibi dixi: angelus per habitus innatos, cognoscit rerum vniuersalia: per quae absque omni sua immutatione cognoscit eorum singularia secundum quod succedunt sibi & secundum quod contingunt in tempore. Sed ex illis Tertio modo aliquando cognoscit aliqua certa experiem tia coniecturali quibus opinanter adhaeret. puta de Christo quod erat filius dei: supueniente tamen motu irae & inuidiae opinatus est contrarium: & sic ad horam ignorauit quid prius sciuit. Aut forte quid aliquando vere sciuit ex habitu interiore: vt quod deus iustus esset: per passiones obnubilatus ad horam sine variato tione facta in habitu: sed solum in actu mentis potuit aliquando ad horam ignorare quid prius sciuit. Quia enim ad actus mentis & voluntatis in ipso ponatur mutatio, nullum est inconueniens. Et hoc modo ignorando large loquendo appellando ignorantiam hanc ad tempus obliuionem, in ipso cadit obliuio: alias autem non quae in bonis angelis nequaquam cadit: quia in ipsis non prouenit aliqua passio obnubilans. Vnde Ioannes IDa mascenus. iiii. cap. Cael. Hierarchca. loquens de daemonibus & de obliuione ipsorum proprie dicta, dicit sic. Angeli semper discere possunt sed nunquam obliuisci, & sequitur. Malitiam omnem superat & obliuionem. Per iam dicta circa corpus quaestionis patent argumenta vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13