Quaestio 14
Quaestio 14
SEquuntur quaesita specialiter pertinentia ad hominem. & erat vnum pertinens ad statum separationis animae hominis a suo corpore: & plura alia pertinentia ad sta tum coniunctionis eius cum corpore. Illud vnum erat. Vtrum anima separata non impedita suo corpori omnino disposito propria virtute posset reuniri. Ex arguitur quod non quia vt videtur sicut anima se habet ex se ad separandum se a suo corpore sic se habet separata ad reuniendum se illi: sed anima a suo corpore non potest se sua propria virtute separare: quia naturale sibi est esse in corpore. ergo &c. Contra. anima separata naturaliter inclinatur ad suum corpus secundum Augustinus (ut alias exposuimus.) & si non impediatur potest se applicare illi sicut & alii, & intrare ipsum in intimis. Forma autem naturalis non potest sic intrare materiam propriam nisi ei vniatur vt forma & actus. ergo &c. Dicendum quod cum anima non sit forma educta de potentia materiae, immo per hoc corpori infundatur quod in eo creatur ac si de potentia eius educi posset & per hoc diuina actione est ei praesens vt proprio perfectibili, & vt proprium actiuum suo proprio passiuo: Dico quo ad actionem qua recipit passum actum primum qui est esse, quem anima ex seipsa agit naturaliter in proprium corpus cum sic ei est approximata: & per hoc ei vnitur, & inhaeret naturaliter vt perfectio perfectibili agendo actionem perficiendi in esse primo, quod perficiendo dat corpori seipsa: quemadmodum calidum approximatum calefactibili agendo actionem perficiendi in esse secundo quod dat passiuo calore quem agit in ipso. Proprium enim actiuum approximatum proprio passiuo: impossibile est non agere suam propriam actionem. Nec differt ex parte animae in animando & calidi in calefaciendo nisi quod anima seipsa animat & perficit & naturaliter vnitur perfectibili: calidum autem non nisi calore quem in passo generat. & sic anima vnita communicat ei vires suas vt forma materiae. ldeo dico quod parata materia sine corpore sicut erat hactenus, cum non impedita, potest se intimare corpori suo disposito & praesentem facere sicut & cuilibet alteri corpori: cum autem intimata fuerit sic illi: quia ex se naturaliter se habet ad ipsum sicut propria & na turalis perfectio ad suum, proprium & naturale persectibile: & sicut proprium actiuum ad suum proprium passiuum in recipiendo actum primum qui est esse: vt dictum est: naturaliter secundum modum iam dictum, vnit se tali corpori & agit in ipsum actum primum qui est perficere & creare esse. Ita quod licet anima non impedita voluntarie transferat se in suum corpus & ei intimetur: per hoc tamen non vnitur ei. Sic enim tam anima quam angelus possunt se transferre in lapidem & intimare se illi aliquid aliud agendo circa ipsum quam actum primum qui est dare esse. Sed sic intimata voluntarie corpori suo disposito: & sic approximata vt naturale actiuum naturali passiuo, naturaliter non voluntarie nisi voluntate concomitante vnitur corpori: & agit in ipsum actum primum qui est perficere & dare esse primum substantiale. Et hoc quemadmodum si sub speciebus sacramenti altaris virtute diuina operante reuerte retur substantia panis & debito modo disposita appropinquaretur sic illis speciebus: illae species naturaliter se reunirent substantiae panis agendo circa ipsam actum perficiendi & dandi actum qui est esse secundum accidentale. & etiam quemadmodum graue non impeditum potest se facere deorsum: & attingens deorsum illi se vnire & in ipso quiescere. sic enim anima non impedita voluntario appetitu & amore ad suum corpus (secundum quod dicit Augustinus Amor meus, pondus meum, eo feror quocunque feror) potest se transferre ad suum corpus & illi se intimare & sic vnire vt quiescat & terminetur eius appetitus: & hoc est reunire suo corpori. Sed quodammodo aliter hoc contingit in graui, aliter in anima: quia graue per idem pondus naturale grauitatis quo fertur deor- sum vnit se centro & quiescit in illo. Anima autem non sic: quia ipsa per pondus amoris voluntarii fertur ad suum corpus & ei intimatur. Per pondus autem amoris naturalis ei vnitur: & qui escit eius appetitus voluntarius & naturalis in vnione cum ipso. & sic propria virtute potest non impedita se transferre ad suum corpus & ei se vnire: sed alia & alia vt patet ex dictis. & secundum hoc concedenda est secunda ratio. Ad primam quod non potest se separare a suo corpore quare nec vnire: Simili ter posset argui quod graue non potest se separare a centro vt ascendat sursum, quare nec vnire descem dendo deorsum: Dicendum quod non est simile: quia sola voluntate non potest facere suum corpus indispositum ad se conseruandum etiam si vellet contra naturale suum desiderium quo vult esse in corpore. propter quod non potest ex se recedere: quia fine indispositione naturali non potest naturaliter recedere: eo quod non potest recedere non naturaliter: sicut nec econuerso intrare si esset indispositum. Indispositum enim intrare non potest nec manere in eo: dispositum autem non potest relinquere: & potest ipsum intrare. per instrumenta tamen & membra corporis potest suum corpus facere indispositum & sic recedere sicut faciunt occidentes se, nullo tamen modo indispositum ex se potest facere dispositum.
On this page