Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
Equuntur quaesita pertinentia ad coniunctum ex corpore & anima in homine. & erat vnum pertinens ad hominem damnatum: plura autem alia pertinentia ad hominem viatorem. Illud vnum erat vtrum cessatio motus caeli post iudicium erit causa incorruptionis corporum damnatorum. Ex arguitur quod sic: quia causa illius non est ex par te corporis: eo quod nullam habet dotem incorruptibilitatis: Neque ex parte ignis: quia non impeditus quin faciat ad corruptionem quod in se est. quod ergo incorruptum manet non est nisi quatenus corruptio eius dependet a motu caeli. ergo &c. Contra: omnis passio magis facta abiicit a substantia nisi sit virtus impediens: ignis corporibus damnatorum maximam infert passionem: ergo si non esset impediens abiiceret a substantia: & sic finaliter corrumperet, non impedit quies caeli: quia defectus est & sola priuatio. ergo &c. Dicunt aliqui supponendo duos primos modos im mutationis supra expositos: quod omnis immutatio realis ad motum caelestem reducitur vt ad motum primi motoris, mediante quo virtutem motiuam influit cuilibet mouenti posteriori, sine qua penitus non moueret neque ageret. Propter quod caelo non moto nihil realiter immutari posset ab agente naturali: & ideo corpora humana damnatorum & beatorum necesse erit incorrupta manere inaeternum: quia sublatum est principium mouens & corrumpens. Sed in beatis per plenam subiectionem corporis ad animam & per donum gloriae specialiter ab omni corruptione praeseruabuntur. Immutatione autem intentionali quia reducitur ad non immutatum intentionaliter: sicut immutatio realis reducitur ad non immutatum realiter: bene potest caelum mutari etsi stet: & ideo ipso stante bene posset fieri immutatio intem tionalis secundum sensum. propter quod corpora damnatorum non immutabuntur realiter sed intentiona liter tantum. Quia stante caelo omnis motus excepto illo qui sit per immutationem intentionalem cessaret: falsum est omnino: stante enim caelo si graue esset sursum nullo impediente descensum impossibile esset ibi quiescere: quia esset perpetua violenta quies sine aliquo inferente violentiam: quod falsum est: descende ret ergo. Similiter animal stante caelo non impediretur a suo motu progressiuo: cum etiam dicit Auerro. quod isti motus essent in vacuo. Similiter animalia quae reperirentur viua in hora status caeli, semper & inaeternum viuerent naturaliter. Similiter si essent inuenta mortua cadauera ipsorum inaeternum manerent incorrupta eadem ratione qua corpora damnatorum. Licet ergo motus qui requirunt principium extra non essent stante motu caeli: motus tamen qui habent principium sufficiens intra: possent esse etsi staret caelum: & hoc maxime quando motus non tam causatur a virtute quam a defectu virtutis, cuiusmo di est motus corruptionis: & hoc maxime quando corruptio est sine generatione. Cum enim simul cur runt naturaliter generatio & corruptio, agens per se generat: corrumpit autem per accidens quia indu cit contrariam virtutem illi qua conseruabatur quid corrumpitur: per cuius defectum corrumpitur: & sic potius per defectum & virtutis subtractionem quam alicuius positiui impressionem. Signum autem ad hoc sufficiens est secundum quod dicit Philosophous. iiii. Physico, quod nihil fit nisi moueatur: corrumpitur autem cum nihil mouetur & nihil generatur nisi per transmutationem ab alio. Corrumpitur autem aliquid etsi ad hoc a nullo alio recipiat transmutationem. per motum enim nihil sit per se nisi corruptio. Per accidens autem per ipsum sit generatie scilicet per virtutem mediante motu impressam passo. Propter quid dicit Philosophus ibidem. Mutatio omnis natura remotiua est & magis per se corruptionis causa quam generationis: destitutiuum enim est mutatio per se: generationis autem & ipsius esse secundum accidens. & tunc sequitur quod iam dictum est. Signum autem &c. Quia ergo caelum per se suo motu est causa generationis vim generatiuam per motum suum influendo: corruptio autem sit etsi nihil sit extra a quo moueatur: quare etsi stante caelo non posset fieri motus generationis: quia non esset vis generans, posset tamen fieri corruptio: & licet non per agens, & mouens extra: fieret tamen sufficienter per defectum virtutis conseruantis intra. Mixta enim non solum sunt virtute caeli generata: sed etiam post generationem conseruata sunt in esse per virtutem eiusdem: & hoc quousque virtus conseruans omnino deficiat subtracta: & tunc sequitur corruptio non ex virtute agente: sed potius ex virtute deficiente: vt non sit in ta li corruptione quaerenda causa positiua sed potius negatiua. Vnde Philosophus secundo de Generatio ne: assignans causam continuae generationis & corruptiouis mixtorum: primo ostendit qualitates actiuas & passiuas alterantes materiam non esse per se causas horum maxime generationis nisi instrumentales & adhuc minus quam instrumentales: dicens sic. Potentias attribuunt corpori propter quas generant valde organice auferentes eam quae est secundum speciem causam. Videtur autem & ipse ignis specie motus pati. quocir ca se valde & maxime facit & mouet ignis. Sed quomodo mouet non vident: quoniam deterius quam organa. Super illud: Quomodo mouet non vident. dicit Auerrois Commenta. Non faciunt nisi agens in genere instrumenti non agens verum cum destruunt primum agens habentibus, quia enim videmus in quibusdam quod ma gis sunt agentia quam alia: digniora sunt vt corrumpant quam vt generent: quapropter necesse est si generent res vt habeant agens quod faciat ea per temperamentum natura. Instrumentum enim non mouet sine artifice: & cum mouebit cum artifice mouebit ad generationem tantum. ignis autem cum non mouebit per primum mouens mouebit ad corruptionem tantum. Deinde Philosophus continuo determinat generationem & corruptio nem fieri per primum mouens circa vnumquidque generabile & corruptibile. & hoc motibus contrariis per vnam scilicet generationem: quia adducit generans vim generatiuam & conseruatiuam influendo, per aliam corruptionem vim generatiuam & conseruatiuam subtrahendo: dicens sic. Quoniam transmutatio quae est secundum allationem perpetua est: necesse est & generationem esse continue: quia adducit generans: & allatio prima causa generationis est. Quoniam autem continua est rebus generatio & corruptio: dicimus causam esse allationem generationis. Vna quidem ente allatione non contingit fieri ambo: quia con traria sunt. Idem enim similiter se habens semper idem innatum est facere. quocirca generatio erit semper aut corruptio. Oportet autem multos esse motus & contrarios aut allatione, aut inaequalitate. contrariorum enim esse contraria. ideoque non prima allatio causa est generationis & corruptionis: sed quae circa obliquum circulum: in hac enim & continuum inest & moueri duos motus: necesse enim si semper erit continua generatio & corruptio semper aliquid moueri vt non deficiant transmutationes: duo au tem vt no alterum contingat solum. Continuitatis quidem igitur totius allatio causa: praesentiae vero & absentiae inclinatio. Contingit enim quandoque longe fieri quandoque propein aequali vero distantia aequalis erit motus. Quocirca si in adueniendo & prope esse generat: & in recedendo & longe esse idem ipsum corrumpit: & si in multotiens adueniendo generat: in multotiens recedendo corrumpit. Contrariorum enim contraria esse: & in aequali tempore corruptio & generatio quae secundum naturam. ldeo & tempus vitae vni uscuiusque terminum habet, & hoc determinatur: omnium enim est ordo: & omne tempus & vita mensuratur perio do, non tamen eadem omnes: sed hi quidem minore: hi vero maiore: iis quidem enim minus, iis autem maior, aliis autem minor periodus est mensura. Apparent autem & secundum sensum quae dicta sunt. videmus enim quoniam adueniente sole generatio est: recedente autem diminutio & in aequali tenpore alterutrum. Aequale enim tempus corruptionis & generationis illius quae est secundum naturam. Sed contingit multotiens in minori corrumpi propter adinuicem confusionem: inaequali enim ente materia & non vbique eadem necesse est & generationes inaequales esse: has quidem citiores: has vero tardiores. Hunc textum integrum vt magis appareat exponet declaratio nostra iam sequens appli canda ad propositum nostrum. Notandum est igitur ad huius literae planiorem intellectum quod perio dus idem est quod modulatio harmonica a motu harmonico caelesti harmonice impressa siue influxa inserioribus causis & principiis motiuis ad formarum materialium productionem maxime mixto rum & in illis praecipue viuentium atque in esse & viuere secundum easdem formas conseruationem quam harmoniam iam appellauit Auerro. contemperamentum. Et cum multi sint caelestes circuli: tamen omnium eorum non sunt nisi duo motus vt vult Philosophous. iii. Metaphsyics scilicet aplanes & planes. Mo tus autem aplanes qui idem est quod ordinatus: est motus primi mobilis qui dicitur diurnus & pro cedit ab oriente in occidentem super polos mundi secundum circulos aequidistantes: quorum medius & maximus est aequinoctialis & affert secum caeteros orbes inferiores & stellas quae sunt in eis, so lem & caeteros planetas & omnes stellas fixas in eo: & omnes gradus totius orbis ab oriente in occidentem. Motus autem planes qui dicitur idem quid erraticus est motus septem orbium septem planetarum ab occidente in orientem contra motum primi mobilis & in circulo signorum super polos odiaci: qui distat a polis mundi tam ab inferiori antarctico quam a superiori arctico per. xxxiii. gradus &. xxv. minuta. sub quo circulo motu fortiore primi mobilis motu raptus feruntur. vii. orbe- planetarum ab oriente in occidentem. propter quod stellae motae in illis oblique mouentur respectu polo rum Mundi scilicet ab ante in retro vt ab aquilone in meridiem & econuerso secundum quod sol mouetur a capricorno in cancrum & econuerso. propter quod dicuntur stellae erraticae, & earum motus dicitur erraticus. Et propter illos motus diuersos primi mobilis ab oriente in occidentem, & planetarum econ trario ab occidente in orientem dixit Philosophus quod oportet motus esse contrarios. Propter autem motus proprios planetarum ab ante in retro & econuerso, dixit quod oportet motus esse inaequales: vt sit disiunctiua artis. Vtraque enim diuersitas requiritur: quia vt dicit, continuationis secundum generationem & corruptionem causa est contrarietas. Quia autem modo fit alicuius generatio modo eiusdem corruptio, causa est inaequa litas motus in obliquo siue decliui circulo: per quam generans modo est praesens modo absens. Et quia secundum quod dicit Philosophus in sequentibus: si sint motus plures necesse est vt sint plures motores: & quia omnia mota aliquo modo mouentur eodem motu: & quia est motus diurnus: necesse est quod omnes motores conti neantur sub vno principio primo mouente quod est imobile & ingenerabile & inalterabilrie. Istis autem duobus motibus quia diuersimode adducitur sol praecipue: quia praecipue est generans: propter quod de Sole potius dedit exenplum quam de stella: & similiter planetae alii adducuntur contemperantes virtutem solis ad variam & diuersam genera tionem: diuersimode elementa inter se transmutantur suis actionibus & commiscentur adinuicem ad generationem mixti: quia sole versus Capricornum descedente vincunt elementa inferiora: & quando ascendit versus Cancrum incipiunt vincere elementa superiora: & sic semper trasmutantur in inuicem & in mixtum diuersimode & circulariter: quia cum adducitur generans, quaecumque tunc generantur: econtrario tunc corrumpuntur cum ab eis abducitur. Generans autem hic non solus appellatur Sol: licet sit praecipue: nec etiam planetae cum ipso: sed etiam omnes constellationes stellarum fixarum secundum quancumque determinatam omnium illorum concursuum appropin quationem & remotionem. Sicut enim non solus sol est causa generationis licet praecipue sit generans in eo quod omnes stellae illustrantur a sole: similiter nec solus sol accessu suo & recessu per obliquum circulum & decliuem facit periodum: licet principaliter ipsam faciat sicut principaliter generat: quia aliter nihil deberet nasci in hyeme: sed tantum in aestate: & nata in aestate statim deberent corrumpi in hyeme: & nuilius periodus aut duratio ptransiret annum: quid manifeste falsum est. Sed generationem & periodum conseruationis generati in esse faciunt omnia praedicta simul circa quidcumque generatum in aliqua hora certa secundum ordi nem & respectum quem habent inter se sex signa tunc ascendentia cum omnibus planetis & stellis quae sunt in eis: & etiam secundum ordinem & respectum quem habent ad alia sex signa opposita cum omnibus planetis & stellis quae sunt in illis. Ex omnibus enim dictis secundum quemlibet ordinem & respectum vna virtus contemperatur ad aliquam generan da: & alia ad alia secundum alium & alium ordinem: ita quod vna virtus secundum vnum ordinem aliquando nata est generare alia quam alia virtus nata est generare secundum alium ordinem. & tunc eadem nata sunt generari secundum virtutes contemperatas diuersas secundum diuersos ordines aut secundum omnes. Fortior tamen est virtus illa secundum vnum ordinem quam secundum alium: & secundum fortitudinem illius virtutis naturaliter fortiores sunt generati in vna hora quam in alia. Ita quod si nulla esset diuersitas ex parte materiae ex qua gene rantur illa quae sunt vnius speciei, omnium generatorum vnius speciei in vna hora esset eadem periodus. Sed quia diuersa est dispositio materiae ex qua generantur diuersa & in vna parte est obedientior & receptibilior virtutis caelestis ei imprimendae: ideo non generantur in eadem hora eiusdem fortitudinis: neque eiusdem periodi sunt. Est ergo causa periodi cuiuscunque dicta fortitudo virtutis stellarum quae sunt in sex signis incipientibus ascendere hora generationis cum susceptibilitate materiae. secundum hoc enim aliquorum periodus habet esse dies vnus tantum: vt illius piscis qui dicitur ephimera: cuius generatio quo ad totam speciem & omnia indiuidua eius perficitur in vno die. artificiali: & similiter eius corruptio in nocte artificiali. vnde in eodem die artificiali in quo oritur & moritur: nec est natus generari nisi in constellatione tam debilis virtutis & de materia de biliter receptibili impressionis ab illa virtute. Et secundum hunc modum aliorum periodus est annus: aut plus huius aut minus: & hoc quandoque secundum totam: speciem & omnia eius indiuidua quandoque autem secundum diuersa indiuidua tantum: quia alia indiuidua eiusdem speciei nata sunt nasci in hora constellationis alterius virtutis & ex materia alio & alio modo disposita: & semper periodus est maior vel minor secundum quod fortior vel debilior est virtus caelestis a qua generantur: & secundum quod materia est receptibilior vel minus receptibilis illius. Et sic quaelibet stella fixa & erratica secundum respectum sex signorum ascendentium hora generationis operatur ad rei generationem ad eius profectum. Econtra quaelibet stella fixa & erratica secundum respectum sex signorum oppositorum cum incipiunt descendere operatur ad eius defectum & corruptionem: & secundum hoc vult Philosophus quod contrariorum contrarii sint effectus. Sed intelligendum quod operantur ad corruptionem per accidens: & hoc dupliciter. Vno modo quia ex materia illius aliquae generant secundum quod nata sunt generari. Alio modo quia per hoc quod huiusmodi stella cum huiusmodi signis adducuntur, abducuntur contrariae quae erant causa generationis: & per abdu ctionem subtrahitur earum virtus & debilitantur: & cum per perfectam elongationem perfecte subtrahitur per defectum eius corrumpuntur. Et quia aequale est tempus adductionis talis generantis vsquequo sit in perfectione virtutis qua perficit generatum & abductionis qua deficit: idcirco secundum respectum aequa lem est tempus generationis cuiuslibet & corruptionis: quia respectu primi signi ascendentis in hora generationis qua incipit esse secundum formam generatam vsque ad sextum inclusiue computatur rei genera tio sub generatione computando rei profectum: respectu vero septimi signi cum incipit ascendere vsque ad. xii. similiter inclusiue computatur rei corruptio sub corruptione computando omnem eius defectum. Sunt autem isti respectus semper aequales secundum naturam: quia tantum temporis elabitur ab ascensu primi vsque ad septimum quantum ab ascensu septimi vsque ad primum exclusiue. verbi gratia. ab ariete per taurum & geminos & deinceps vsque ad libram tantum est quantum a libra per scorpionem & sagittarium & deinceps vsque ad arietem: & sic secundum naturam tantus est periodi defectus quantus est eius profectus. Vt si profectus est triginta annorum alicuius hominis, defectus eius est aliorum. xxx. annorum: & erit tota periodus vitae illius. lx. annorum. Potest tamen contingere circa hoc impedimentum vel in tempore profectus, vel in tempore defectus, vel in vtroque vt per variationem regionis & regimen malum aut ali quorum huiusmodi: & tunc secundum quantitatem impedimenti citius vel tardius deficit: sed vltra progredi per naturam non poterit. & tale impedimentum comprehendit Philosophus sub confusione & inaequalitate materiae. Vocat enim confusionem & inaequalitatem materiae indispositionem eius ad recipiendum impressionem a virtute caelesti ante generationem, & impedimentum ad continuandum eius actio nem post primam generationem. Et qui secundum dictum modum sciret vires signorum & constellationum in rerum generatione & materiae receptibilitatem posset prognosticare cuiuslibet generati durationem naturalem, quae tamen per accidens posset impediri vt dictum est. Et similiter per accidens per omnimodam materiae indispositionem posset impediri cuiuslibet generabilis generatio. ldeo dicit Philosophus ibidem. Futurum nihil prohibet non generari: futurus enim incedere non incedet: & sic generabile nulla necessitate generabitur nisi ex hypothesi: si virtus caelestis inuenerit materiam dispositam. Sed tamen omne corruptibile necessario corrumpetur: quia necesse est cuiusque periodum ad finem venire: ad quem cum peruenerit cessante influentia conseruante per continuam subtractionem necessario cor rumpitur generatum: & accidit corruptioni quod tunc ex corrupto aliquid aliud generetur aut quod prius per aliquid accidens corruptio acceleretur. Sed subtractione omnimoda virtutis conseruatiuae: etsi non sit causa agens statim res prius generata corrumpitur. Nec est in hoc differentia: siue successiue subtrahatur quousque perueniatur ad finem periodi naturalis: vel tota simul: & hoc per aliquam violentiam factam cir ca generatum vt cum subito materia sit indisposita ad formae conseruationem. sicut enim indisposita mate ria non potest formam recipere, sic nec facta indisposita potest eam conseruare: vel per aliquam transmu tationem circa caelum a quo virtus influitur quae est cessatio a motu. Et ideo dico descendendo ad pro- i positum quod si caelum staret omnia corruptibilia statim corrumperentur: vt sunt omnia mixta. Elementa autem quia ex se sunt incorruptibilia & nullo modo corruptibilia nisi per accidens quia sunt in potem tia ad formas alias elementorum & mixtorum: ideo cessante actione generationis quae non est in elemen tis nisi ex virtute caelesti cessabit & generatio & corruptio elementorum. Vnde quaerit Philosophous loquens de elementis: quare vnoquoque corporum in propriam allato regionem in infinito tempore non di stant corpora. Commentat. verbi gratia. aeris ascensus & aquae descenlus: vt scilicet aer non descendat ad lo cum aquae neque econverso. Et respondet Philosophous subdens. Causa huius est quae adinuicem transitio. Si enim vnumquodque maneret in sua ipsius regione & non transmutaretur ad id quod prope est: iam vtique destitissent. transmutantur quidem igitur propter allationem duplicem: quia autem trasmutantur non con tingit manere vllum eorum in vlla regione ordinatum. Est igitur transmutatio vnius elementorum in aliud per duplicem allationem, causa quare nuilum eorum manet totaliter quietum in regione loci sui naturalis: sed vnum eorum ascendit ad locum alterius. ergo a contrario stante duplici allatione nul lum eorum transmutatur in aliud: sed manebit vnumquodque eorum imperpetuum: in proprio loco di stans ab alio: sic quod nullum eorum subintrabit locum alterius: licet erunt tangentia se & contigua. Dico ergo breuiter ad quaestionem quod corpora damnatorum aut beatorum non manent incorrupta quia cor ruptio ipsorum dependet a motu caeli. immo econverso: quia esse & conseruatio eorum vsque ad finem periodi dependet a motu caeli: ideo cessante motu caeli omnia subito corrumpuntur & in elementa resoluuntur: quiailla cessatio motus finem omnium periodorum ponit. subtrahit enim simul omnem virtutem quam quaecumque perio di possent subtrahere successiue. & ideo sicut finita periodo necesse esset quodcumque mixtum corrupti bile corrumpi etsi nullum esset corrumpens extra: quia illud accidit corruptioni & accidit illiquid corrunm- pitur, aut etiam accidit corruptioni vel corruptibili quod per corrumpens extra acceleretur corruptio vt iam habitum est: sic cessante motu caeli necesse est illico omne mixtum corruptibile corrumpi, vt dictum est. Si ergo corpora damnatorum maneant in perpetuo incorrupta: oportet illius quaerere aliam causam super naturalem: quae secundum quod alias determinauimus ex parte corporum beatorum est dos incorruptibilitatis: qua non solum nunquam corrumperentur: quemadmodum aliqui dicunt quod nunquam corrumperentur propter perfectam subiectionem eorum ad animas suas, & propter donum gloriae: quemadmodum Adam fuit non corruptus propter bonum innocentiae & donum originalis iustitiae: sed qua omnino non possent corrumpi & essent omnino in corruptibilia sicut corpora caelestia aut angeli. Ex parte autem corporum danmnatorum, vt videtur, opinio bri Grego. est, quod sicut semper sunt & manent paisibilia: sic semper sunt & manent corruptibilia. Super illud enim lob. x. Vbi nullus ordo. libro ix. Moralium dicit sic. Ordo in suppliciis non erit: quia rebus in poe nam surgentibus qualitas non seruatur: hic flamma quae succendit illuminat: illic ignis qui cruciat obscurat & quamuis illic ad consolationem non luceat: tamen vt magis torqueat ad aliquid lucet: supplicia vltra vi res cruciant: & vitae subsidium extinguentes seruant vt sic vitam terminus puniat quatenus semper sine termino cruciatus afficiat, quia & ad finem per tormenta properat & sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectum, quia & mors viuit & finis semper incipit & defectus deficere nescit. Quia igitur mors perimit non extinguit: flamma comburit: sed nequaquam tenebras discutit, quia in obscuritate cruciat: sciendum tamen est: quod ita lumen ad tormenta seruat vt ad consolatio nis gratiam ignis supplicii nulla claritate candeat, & ad doloris cumulum quos inordinate nunc reprobi diligunt qualiter crucientur ostendat. Ad omnium autem horum declarationem tanquam in simili dicit sic. Quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent quae non suam per omnia qualitatem tenent: quod si probare testimoniis in sua expressione non possumus: supest vt edi uerso doceamus. Tres quippe pueri succensis ignibus ligatis manibus & pedibus proiecti sunt: quos tamen rex illaesis vestibus deambulantes vidit. vbi aperte colligitur quod mira dispensatione conditoris, ignis qualitas in diuersa virtute temparata & vestimenta non attingit & vincula incendit, sanctisque viris & ad inferendum tormentum flamma friguit, & ad solutionis ministerium exarsit. Per hunc ergo modum intelligit Gresti. quod sicut circa illos pueros ignis seruauit secundum actum operationis qualitatem suam in comburendo vincula: non seruauit autem eam in comburendo ipsos pueros aut eorum vestimenta quamuis ipsa erant in se combustibilia sicut & vincula: sic circa damnatos ignis suam qualitatem ex parte lucis seruat in ostendendo ea quae cum videntur cruciant: non seruat autem eam in ostendendo illa quae cum ostenduntur delectant: quamuis ambo visibilia sint quae delectant sicut & quae cruciant. Et consimiliter circa corpora damnatorum ignis qui cruciat ex parte caliditatis qualitatem suam seruat in calefaciendo: non seruat autem eam in proportionem organorum ipsorum sensuum vllo modo alterando, neque in formam corporis substantialem aliquam corrumpendo: aut harmoniam illam quam anima requirit in corpore vt permaneat in ipso. Si enim formaret suam qualitatem in corrumpendo proportiones organorum quibus anima vnitur corpori & conseruatur in ipso, & exercet in ipso actum primum qui est esse siue viuere per suam substantiam, & actus secun dos qui sunt sentire, & similiter intelligere inquantum non est sine phantasmate, maior esset vis eius et fortior actio eius in agendo corruptionem si corpora illa haberent rationem corruptibilis quam esset vis illorum et actio eorum in resistendo: aut animae in corpus a corruptione conseruando: et per hoc necessario corrumperentur: quia secundum philosophum de motibus animalium, in omni actione naturali quae sit per contrarietatem actiui er passiui necessario est quaedam proportio virtutum qua mouens mouet et transmutat passum: et qua passum contra agendo manet in eo quod est: et tenet se ne ab illo transmutetur, ita quod semper excedens obtinet, et in aequalitate existentia impassibilia sunt adinuicem Vnde quia non seruat suam qualitatem in corrumpendo dicto modo sicut conseruat eam in cale faciendo: ideo in eis est summa immutatio secundum primum genus transmutationis: & excessiue calefiunt, quia sunt vere passibilia a calido ignis. Et quia in eis manet proportio organorum illaesa est etiam in eis ob hoc summa immutatio sm secundum genus immutationis et excessiue immutan tur organa secundum speciem calidi. Et ex hoc tertio est in eis summa immutatio secundum tertium genus immutationis: et perfectissime sentiunt caliditatem ignis et percipiunt laesionem per calefactionem excessiuam circa proportionem quae debet esse circa corpus animalis vt mixtum est inter calidum & frigidum, humidum et siccum. Et ex illa perceptione quarto afficiuntur summo dolore et cruciantur vltra vires. i. vltra quam possent sustinere citra suam corruptionem si ignis seruaret suam qualitatem secundam sicut et primam, dum tamen essent corruptibilia sicut et passibi lia. Tunc enim potius corrumperentur quam persisterent in tormento tanto procedente ex tanta im- muntatione. Et est intentio Grego, quod vere manent corruptibilia sicut & passibilia. Aliter enim non di ceret quod ignis primam qualitatem seruat, secundam autem non seruat: sicut ignis ex parte lucis ser uat qualitatem suam in ostendendo captiuatis ea quibus magis torqueantur: non autem in osten dendo ea quibus consolentur. Constat enim quod hoc fit per miraculum & lucis suspensionem quan dam: quia ita sunt ostensibilia quantum est ex se, ea quibus consolentur vt ea quibus torquentur. Similiter ergo fit per miraculum ex parte caloris quod suspenditur eius qualitas secunda, quod nul lo modo oporteret ponere nisi illa corpora essent vere corruptibilia sicut & sunt vere passibilia. Et e sic secundum Gregorium, si seruaret ignis ex parte caliditatis suam qualitatem secundam, omnino ipsa corrumperet etiam stante caelo licet nihil generaret mixtum. & per hunc etiam modum festu cas combureret stante caelo. Secundum sententiam autem Gregorii etiam si inaeternum moueretur.- caelum, & fierent naturalis generatio & corruptio propter illius secundae qualitatis suspensionem, ignis nullo modo corpora damnatorum corrumperet. quia cum caelum non agit nisi mediante elemento, suspensa qualitate elementi quo ad actum corruptionis suspensa esset & actio caeli quo ad eundem. & sic secundum Gregorium ille ignis quantum est ex actione secundum primam dictarum qualitatumvi tam damnatorum extinguit: quam tamen seruat propter suspensionem qualitatis secundae. vt sic termi nus & excessus immutationum secundum primam qualitatem vitam puniat vt semper fine termino cru ciatus afficiat: & sic etiam semper ad finem per tormenta properat & sine fine defectus durat id est sine fine vita durat sub tali excessu sub quali alias necesse esset eam deficere: & per hunc modum sit miseris mors sine morte & finis sine fine & defectus sine defectu. Et ponit Grego. consimilem dis positionem ignis quo ad primam eius qualitatem in cruciando corpora aequaliter passibilia inaequaliter: quia non secundum dispositionem passibilitatis in corporibus: sed secundum dispositionem vitiorum in animabus Dicit enim ibidem paulo prius. Sicut in domo pris mansiones multae sunt pro diuersitate virtutis, sicdam natos diuerso supplicio gehennae ignibus subiicit diuersitas criminis. ed scilicet gehenna quamuis cunctis sit vna non tamen cunctos vna eademque qualitate succendit, nam sicut in vno sole omnes tangimur, nec tamen sub vno & eodem ordine omnes aestuamus: quia iuxta qualita tem corporis sentitur & pondus caloris: sic damnatis vna est gehenna quae afficit: non tamen vna omnes qualitate comburit. quia hoc quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illis exhibet dispar causa meritorum. Sed si corpora illa vere sunt corruptibilia sicut & vere sunt passibilia, vt videtur sentire Grego. qua ergo vir tut e manent inaeternum absque corruptione: Est enim aliqua multitudo virtutis secundum quam ma net quod manet: quemadmodum & secundum quam mouet mouens, vt dicit philosophus de motibus ani malium: vt non sufficiat dicere quod manet, quia non adest corrumpens. Quemadmodum etiam dicit Auer. in fine de substantia orbis, quod non est dicere quod terra quiescit perpetuo in centro, quia non habet mo uens eam extra centrum, vt dixit loannes Grammaticus: sed quia habet in se virtutem qua quiescit in centro sicut & qua mouetur ad centrum, cum est extra ipsum. Oportet ergo ponere quod sit aliqua virtus positiua qua perpetuo manent. Constat autem quod illa non est naturalis, quia omnis virtus corporis naturalis est finita: quae ex se non potest esse causa durationis infinitae, vt dicit Auerrois de substantia orbis. Oportet ergo quod sit supernaturalis & hoc vel sola voluntas diuina quae ipsa corpora conseruat semper & in aequali incorruptibilitate: vel aliqua dispositio ipsis corporibus a deoimpressa. Quia primo modo bene possibile sit deo conseruare in esse, sicut & suspendere calorem ignis quo ad actum corrumpendi illa corpora, plane profitemur. Sed tunc necessario ad hoc quod corporadicta perpetuo conseruentur absque corruptione in tali igne, duplex concurrit miraculum. Vnum. Liii dicta suspensione qualitatis ignis ne corrumpat. Alterum vero in corporum perpetua conseruatione secundum statum corruptibilem. Si vero ponamus quod conseruentur aliqua dispositione dictis corporibus impressaquae sit quasi dos in faciendo illa corpora incorruptibilia, licet non impassibilia, sicut vera dos facit corpora gloriosa simul & incorruptibilia & impassibilia, non oportet ad perpetuam punitionem ab illo ignedictorum corporum ponere aliud quam hoc vnicum miraculum quo fiunt illa corpora incorruptibilia. Semper enim melius est cum possibile fuerit pauciora ponere quam plura: & quod possibile est fieri per vnum potius fieri per illud quam pauciora. Et similiter cum oportet currere ad miraculum quodpont poni aeque bene fieri per vnicum miraculum ad illud ponendum fieri non est ponendum plura adhiberi miraculas quemadmodum dicimus quod corpus Christi in triduo ad animae separationem per miraculum mansit idem numero incorruptum: sed hoc non per aliud miraculum quam illud erat quo verbum dei est incarnatum & sibi partes ambas humanae naturae scilicet animam rationalem & carnem assumpsit, & hoc inseparabiliter nunquam alteram illarum dimissurus, & hoc ne plura miracula ponamus ad aliquoeffectus plures quando & vbi vnicum sufficit. Etsic videtur potius ponendum quod illa corpora per miraculum sunt facta incorruptibilia, quam per miraculum in sua corruptibilitate conseruata: quia cum illo secundo si non corrumpantur ab igne: oportet ponere aliud, quemadmodum oportet ponere mira culum aliud quo idem ignis non secundum dispositionem corporum, sed secundum dispositionem criminum corpora damnatorum succendit secundum praedicta: cum isto autem nequaquam, vt dictum est.
NEC tunc restat aliud quam intelligere & exponere Gregorium vt intelligamus ignem gehennae ex parte caloris non seruate suam qualitatem in corrumpendo sicut in succendendo per ca lefactionem, non quia aliquo modo suspensa sit ne corrumpat praesens corruptibile, sed quia quo ad hoc virtus illa propter contrariam dispositionem corporum non potest fortiri effectum: sicut non potest fortiri effectum corrumpendi substantiam daemonum, licet ipsos cruciet eadem qualitate ignis qua cruciat & damnatorum corpora. dicente Gregorio ibidem. Quamuis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis: vna tamen poena implicat quos vnus in crimine reatus ligat Et quo ad hoc est simile de corporibus danmnatorum & corporibus illorum puerorum, scilicet quod ignis ille sicut corpora puerorum non tetigit molestando per calefactionem: neque eorum vestimenta per corruptionis: sed solummodo vincula: sic nec corpora damnatorum ignis gehennae tangit per corruptionem, sed solummodo per cruciatum afficiendo. Non autem est simile quo ad hoc quod corpo ra puerorum & vestimenta quae vere erant corruptibilia non tangebantur vllo modo, ignis calore sus penso. Corpora autem danmnatorum quia sunt incorruptibilia non tanguntur corruptione: tanguntur tamen passione. & sic non erat omnino simile de ignis calore non agente circa pueros & eorum vestimenta & eorum vincula: nisi quod sicut vincula corrumpebantur: sic damnatorum corpora pa tiuntur: & sicut corpora puerorum & vestimenta in nullo tangebantur: sic & corpora damnatorum in nullo corrumpuntur. Non tamen est simile quo ad hoc quod sicut corpora illorum & vestimenta non tangebantur calefactione propter caloris (quo ad hunc actum) suspensionis: sic hic corpo ra damnatorum non corrumpuntur calefactione propter caloris (quo ad hunc actum) suspensio nem: immo calor gehennae agit quantum in se est, vt corpora damnatorum non solum summe crucientur: sed etiam quod quantum in ipso est nisi aliud obsisteret perfecte corrumperentur. Et ideo non videtur mihi inconueniens quod hoc sit quasi per dotem incorrumptibil itatis, sed non impassibili taris qualis est in corporibus beatorum, vt sic per incorruptibilitatem in aeternum permaneant: & per passibilitatem in aeternum torqueantur. De ista incorruptibilitate damnatorum loquitur Hieronymus ad Numenium Alexandrinum de Resurrectione carnis. Super hoc Theodorus sic loquutus est. Oportet corruptibile hoc induere incorruptibilitatem vt possit in vtranque partem vel in poenis vel in caelorum regno manere perpetuum. Diodorus Carthaginensis episcopus in quit, Si incorrupti resurgent mortui, haud dubium ad meliora mutari. Quid ergo necesse fuit di cere & non omnes immutabimur: Alii hoc volunt intelligi quod incorruptio communis sit omnium: immutatio autem proprie iustorum dum & gloriam consequuntur. Soli enim sancti in corpore & anima in melius mutabuntur. Ita vt in corpore omnium resurgentium sit: sic asserunt vere mor tuos debere intelligi peccatores: qui resurgent incorrupti vt possint aeterna sustinerae supplicia quia in eo miserabiliores erunt vt non mortali & corruptibili corpore dissoluantur. Suae sententiae magis acquiescit ecclesia. sed de hoc modicum aut nihil tangit Glossa. i. ad Corinthios. xv. Et in hoc patet quod quasi dos ille incorruptibilitatis in damnatis seruit diuinae iustitiae sicut in iustis seruit diuinae misericordiae: & sic sine omni corruptione in reali immutatione substantiali facta in corpore inquantum mixtum est, vel in organo inquantum organum, patientur per organa ma nentia in suis temperamentis per excellentiam sensibilium summas passiones per transmutationes reales in calido & frigido, humido & sicco, manente tamen semper substantia rei & organi proportione per illam dispositionem quae est quasi dos. Non minus autem est possibile quod sic fine organo etiam ab ipso eodem sensibili percipiatur dolor consimilis in appetitu intellectuali ex ap prehensione & perceptione facta in intellectu absque omni organo medio. Quid ergo arguitur primo argumento diuisiue: quod corpora illa non corrumpuntur, non est ex dote: quia dotem non habent incorruptibilitatis: non videtur mihi necessarium hoc ponere, sed solummodo quod non habent dotem incorruptibilitatis quo ad rationem impassibilitatis. Aut si nullo modo habent talem: Deus virtute sua & voluntate mera ipsa conseruat corruptibilia, sic tamen quod nunquam corrum pantur. Quod additur quod non manent incorrupta ex parte ignis: quia facit quod in se est: Dicendum quod verum est circa mixta si ponantur manere manente caelo per impossibile, quia etsi stante caelo ignis non haberet vim corrumpendi generando, & ita per accidens sicut dictum est: bene tamen posset habere vim corrumpendi etiam absque motu caeli: quia corruptio non procedit per se ex virtute caelesti, sed potius eius defectu, etsi ex virtute naturali ignis posset corrumpi absque om ni influentia ex virtute caeli: licet ignis corrumpendo vnum non posset generare aliud absque motu caeli & influentia virtutis eius. Propter quod bene damnatus est Parisii articulus ille: quod stante caelo ignis non posset comburere stuppam. & sic falsum est quod corpora damnatorum manent incorrupta quia corruptio eorum dependet a motu caeli.
On this page