Quaestio 21
Quaestio 21
SEquuntur pertinentia communiter ad clericos tam saeculares quam religiosos, & erat vnicum quo ad ipsorum bona temporalia: & plurima alia quo ad eorum bona spiritualia. Illud autem vnum erat. Vtrum si a principe concessum sit quibusdam religiosis accipere pedagium quoddam licitum & iustum vsque ad primam alicuius diei certae futurae: & vt extunc recipiant canonici loci: Canonici autem illa die adueniente pulsa ri faciunt primam in aurora extra horam consuetam: religiosi illi debeant amitte re pedagium prouenturum vsque ad horam primae consuetam. Ex arguitur quod sic: quia in concessionibus & priuilegiis non est vtendum nisi sermonibus consuetis, & secundum consuetum intellectum vtendum est illis. vt extra de spoinsalibus. Ex literis. & philosophus dicit quod loquendum est vt plures. Sed cum dicitur vsque ad horam primam, sermo consuetus est & consuetum est sic eo vti vt intelligatur vsque ad horam debitam qua consueuit pulsari. Vsque ergo ad illam horam habent dicti religiosi ius accipiendi illud pedagium. Contrarium vidi dixit opponens. Dico quod supponendo casum illum habere veritatem, canonici illi fraudulenter agunt & dolose praeoccupantes horam debitae pulsationis: quod non debet cedere in alterius nocumentum, nec in proprium conmodum: quia fraus & dolus nemini debent patrocinari, & sic religiosi illi ius habebant recipiendi illud pedagium vsque ad horam primae consuetam vt ostendit prima ratio ad hoc adducta. & si contrarium factum fuit, vt procedit dictum in oppositum: & erant illi religiosi impediti in percipiendo dicto pedagis, multum in hoc iniuriatum est illis, & tenentur canonici eis ad restitutionem si illud receperunt: quod si renuant facere canonici: prosequantur religiosi ius suum sicut poterunt. Si vero dicti canonici ex causa rationabili pulsationem primae anticipauerunt: quo ad hoc non sunt in culpa. Nihilominus tamen per hoc non possunt sibi ius in percipiendo dictum pedagium quod alias non essent percepturi citra horam primae consuetam, acquirere.
On this page