Quaestio 20
Quaestio 20
CIrca secundum, quod dicti fratres non possunt dictum fratrem ad suam re ligionem recipe re arguitur: quia contrectarent rem alienam inuito domino. i. praelato suo alterius religionis. Similiter inuito praelato summo potoentifice scilicet qui hoc in priuilegioyse dato prohibuit vt ponitur in casu. Item per tale factum ministratur pluribus scandalum: ergo peccat qui eius ex suo facto dat occasionem. ergo &c. Contrarium vt dixit opponens sit religioni suae.
DIcendum quod si omnia essent vera quae supe ponuntur in casm. scilicet quod fratres qui recipiunt ad suam religionem fratres alterius religionis non essent strictioris religionis, nec cum hoc haberent priuilegium fortius contrarium, aut si haberent, non tamen constaret de illo, & quod illi de alia religione sic essent priuilegiati vt dixit opponens, omnino peccarent recipientes: dum tamen constaret eis de aliorum priuilegiis. peccarent et propter ipsum factum: quia iniurio sum est in se vt procedit prima ratio: & propter scandalum quod exinde sequitur: quia si ita esset scandalum actiuum esset. Si autem veritas non suffragaretur in dictis: quia. scilicet recipientes essent strictio ris religionis, nullo modo peccarent. quia non obstaret priuilegium illud quod non concedit nisi ius commune De iure autem communi non licet transire de religione ad religionem nisi illa ad quam transitur strictior esset. Si enim esset aequalis strictionis tunc transire reputari debet curiositatis siue leuitatis. Si vero esset laxior, tunc transire reputari debet irreligiositatis siue dissolutionis. Et de iure communi licet transire ad arctiorem religionem petita licentia a praelato laxioris religionis licet non obtenta. Frater autem opponens vt ostenderet religionem suam fore arctiorem quam illam ad quam fratres sui ordinis inuito praelato suo & contra suum priuilegium immo contra ius commune recipiebantur: dixit expresse coram omnibus se esse ordinis beatae Mariae de monte Carmeli: & fratres qui suos fratres receperunt esse ordinis praedicatorum: & probauit ordinem suum esse strictiorem vel aeque strictum quam sit ordo fratrum praedicatorum per quasdam literas domini Innocentii papae: in quibus continetur talis clausula. Sicut accepimus dilecti filii Prior generalis & fratres eremi de monte Carmeli, abdica tis praesentis saeculi opibus titulum elegerunt paupertatis vt mente & corpore expediti & acceptam valeant domino impendere seruitutem nullas possessiones nihilque proprium vnde sustentari valeant possidentes &c. Dicebat ergo ille. Cum nos non habeamus possessiones mobilium nilque proprium neque mobilium neque immobilium: fratres autem praedicatores habeant possessiones mobilium proprias ordini licet sint communes omnibus fratribus ordinis: nostra ergo religio est strictior quam ipsorum. Super quo iudicium perspicacioribus relinquo.
On this page